iconibus partium externarum delineatis, structuram intimam ratione, quoe tune
optima mihi visa est, dilucidare tentavi. Sectione nempe plantae totius nec
non radicis, cui inhseserat, transversA facta — id quodprius in Rajjlesice explo-
ratione neglectum doleo — sub column A, quae uti in RcuffLesiä, diversae tarnen
figurae, interiori in periantbio assurgit, aperturas numerosas, longitudinales,
quarum parietes corpusculis innumeris, parvis, curvatis, sub microscopio sporis
Cryptogamorum complurium simillimis, vestiti essent, stupens intuebar.
Speciminis dein Rafflesice, quod mihi adbuc superfuit, ratione eadem persecti,
sciagraphiam, licet rudiorem, illico elaborandam curavi, quampostea D. Schlegel,
de Zoologia meritissimus, diligentius deformavit. D r Meyen quoque, strenuus
neque infelix phytotomiae cultor, Brugmansice fabricam elegantissimis illustrare
iconibus voluit. Quamobrem laudibus gratibusque publicis veneror et ipsum,
et fratres celeberrimos Nees ab E senbeck, mihi amicissimos, qui Brugmansice
specimina plura, quibus, Javam jamjam derelicturus, potitus fueram, mecum
dissecare atque inquirere, iterum iterumque dignati, et, quaequae de plantis tarn
mirificis sensere, sincerrime mihi confessi, fulgentes faces prastulerunt. — Sed
jam ad prolixiorem utriusque plantae, cujus supra fecimus mentionem, transeamus
adumbrationem!
RAFFLESIA r . b r o w n .
G ynandria , Polyandria L inn. Syst. Sex.
R.'Brown in Trans, o f the Linn. Soc. Vol. X I I I , p. 207. — Blume
in Bydr. tot de natuurk. Wet. D. I I , p. /y2i. — SpREKG. Syst.
Veg. Vol. IV , p. 3.
C H A R A C T E R E S S E N T IA L I S :
Perianthium monophyllum : coronâ faucis annulari, limbo
quinc[uepar1:ito, æstivatione imbricatâ.
C olumna centralis patellæformis, superne processibus concen-
ti’icis tecta, inferne serie simplice polyandra.
A ntBeræ distinctæ, cellulosæ, porO unico déhiscentes.
C H A R A C T E R N A T U R A L I S :
Perianthium intr a squamas sessile, super urn, monophyllum, car-
nosum, coloratum, ante expansionem depresso-sphaero'ideum,
persistens. Tubus brevis, ventricosus. Corona faucis annularis,
integerrima, convexiuscula. Limbus quinquepartitus. Lacinice
intequales, patentes, demum revolutse, rotundat;», integerrima;,
exteriores interiores margine utroque equitantes.
C olumna antherifera centralis, inclusa, solida, colorata, apice
in discum patelladormem, processibus numerosis concentricis
tectum, expansa, inferne in collum brevissimum, excavationibus
(sulcis'j longitudinalibus, antherarum numero respondentibus,
exsculptum, angustata, et prope basin annulis duobus elevatis
aucta.
A nther* numerosae, subtus in limbo disci patellaeformis serie simplice
dispositse, excavalionibus ( sulcis) colli continuis semi