C U P U L I F E R Æ .
2. CASTANEA TU N G U R R U T .
Tab. XXII.
C. foliis elliptico-oblongis acutis basi sub-rotundatis 1. acutius-.
culis subtus sordide cinereis et in costis amentisque tomentosis.
Blume Bydr. X , p. 5a5.
Habitat : Saltibus altioribus provinciarum Bantam et Buitenzorg, circiter 4000-6000 ped. supra mare
editis, maxime vulgata ad monlem Pangaranghu, ubi arborem hancce immensam mense Novembri florentem
reperi. Monticolae ipsam appellant Tungurrut vel Tungerreh, primoque adspeclu, quin odore ramulorum
recenter detruncatorum, a Sanintin s. Castanea argenteä Bl. dignoscunt. Huic vero maximopere con-
gruit, nisi quod folia inferne minus angustata, imo rotundata sunt, et paginä inferiore sordide cinerascente,
imprimis ad costam, tomento teguntur. Fructus quoque speciei utriusque ab indigenis facile distinguuntur,
dum in C. argentea plerumque nuces duas ti’esve, in altera vero semper unicam — propter involucrum
unidorum — continent. Quäpropter cum indigenis utramque pro specie habemus diversS. — Lignum illi
C. argentea: non poslhabetur, fructüsque alibiles suavesque colonis Chinensibus Javce divendun tur ab inqui-
linis. — Veri est simile, hancce speciem etiam tractu Tjanjor provenire; exstat enim in herbario cl‘ Reinwardt
ramulus, qui foliis tantum majoribus apiceque magis acuminatis diflert.
Arbor ingens, ad i 5o ped. alta, cortice fusco, lævigato, ramis numerosis,
elongatis, validis, divaricatis. Ramuli alternantes sparsive, teretes, petiolorum
eicatricibus sparsim exasperati, epidermide nigro-fuscescente vel interdum can-
dicante, punctis verruculisque cretaceis plus minus rotundis ornata ; noyelli ac
supremi sulcis pluribus sub-angulati, et, æque ac petioli, folia subtus stipulæque,
tomento obducti delicato, flavicante, e pilis stellatis simplicibusque contexto,
max imam ad partem eyanescente.
F olia circa 3-5 poll, longa, 15-2I poll, lata, petiolata, alterna, interrüptim
posita, nunc d iyaricata, modo erecto-patentia, elliptica yel ovali-oblonga, acuta
vel obtuse acuminata mucronuloque terminata, basi plus minus rotundata
sæpeque inæqualia, integerrima, planiuscula aut versus apicem sub-conduplicata
( juvenilia conduplicata ), coriacea, supra glabra etlu cidu la , subtus sordide
cinerascentia aut pallide fuscescentia, tomentoque tenello quodammodo pulve-
rulenta. Costa media venoeque laterales numerosæ parallelæ subtus prominulæ,
per venulas transversas connexæ, supra immersæ, et vix conspicuæ, exsiccando
puniceum accipientes colorem. P etio li circa semiunciales vel paullulo longiores,
teretiusculi, ramulorum ad insertionem sub-incrassati stipulisque instructi late-
ralibus subito deciduis, supra leviter canaliculati. Stipulée petiobs plus duplo
breviores, oppositæ, sessiles, appressiusculæ, erectæ, extus convexiusculæ vel
sub-carinatæ, ovatæ, obtusiusculæ, integerrimæ, coriaceæ, extra striolatæ et
cano-tomentosæ, intus ferrugineæ.