Amentacece pros se fert, et forte Quercus species est, quodam modo Q. cuspidcita?
T hunb. affinis. Certam idcirco notitiam generis, procul dubio ad Chlorantheas
spectantis, viri celeberrimi F orster, qui terram navigarunt, anno 1775 dederunt
descripta Ascarind, quae a Chlorantho non nisi floribus dioecis differre yidetur.
Quamvis autem genus' Chlordnthus a divo Swartz anno denique 1788 divul-
gatum fuit, postquam cl. T hunberg jam anno 1778 Nigrinam descripserat, quae
— utut nostris dijudicavimus oculis — a Chlorantho omnino non distinguitur,
nomen tarnen Swartzianum retinere censemus pro justo. Hie enim vir certos et
a natura petitos hujus generis expressit character es; notoe vero, quas T hunberg
indicavit, neutiquam ad veritatem effictae, imo quoad omnes suas partes falsae
sunt. Genus denique Creodus L our., anno 1790 in lucem editum, divus 'Will-
denow antiquiori Chlorantho conjunxit, perinde ac Tafallam Ruiz et Pavon ,
anno 1794 propositam, pari ratione cum Hedyosmo Swartz, quod anno 1778
prolatum fuerat.
Haec sunt genera, ad hanc usque diem nota, quae, teste ill0 Brown, ad fami-
liam Chloranthearum pertinent, ast propter fructuum structuram fere ignoratam
diu inter plantas sedis incertae delituerant, et postea ab aliis ad Lorantheas,
ab aliis ad Caprifoliaceas fuerant relata, donee R. Brown anno 1824 ( A Sup-
plem. to theC. Parry’s voyage, etc. London, 1824. Append. X I , p. C C L X X I I )
sententiam pronuntiavit « emhryonem inversum cum ovulo pendulo characterem
essentialem Chloranthearum efformare ».
Observationibus vero istis, a viro egregio prolatis, ad elaborandam demum
hancce Chloranthearum explicationem uti potiiimus, nec ipsas noveramus, quum
anno 1824, commentariolum de Piperaceis Javanicis (postea in Actis Batavis,
T . I X , editum) elucubrati, illarum affinitatem cum Chlorantho Sw. et Ascarina
F orst, exponereinus, et ihsimul notaremus, genera haec a Piperaceis embryone
erecto albumineque camoso discerni.
Hinc patet, sententiam nostram circa embryonis situm Brownian^ utique esse
contrariam. Dum enim vir oculatissimus embryonem’ statuit superum, nosmet
ex iterata analysi seminum Chloranthi officinalis et Ch. brachystachyos nobis-
met persuasissimum habemus, ilium esse inferum. Nec minus non possumus,
quin contradicamus divo phytotomo Richard (Jussieu in M em 'du Mus. d’hist.
nat. X I I , p. 3o3) , quod tunica membranacea semina Loranthearum,' e. g. Lo-
ranthi, Khizophoras, Chloranthi, etc., proxime (immediate) obvolvat, e contra in
Caprifoliaceis genuinis dura sit. Vidimus enim — uti illic indicatin' — mem-
branaceam in Visco, Lorantho et Ehizophord, duram vero fragilemque in Chlorantho,
id quod et sententiis aliorum auctorum convenire videtur, qui Chlorantho
drupam adscribunt baccatam.
CHLORANTHUS s w a r t z .
G ynandeia, Monandria vel Triandria L inn. Syst. Sex.
Chloranthus SWARTZ in Philos. Transact. L X X V I I , p. 35g.
— L’Hérit. Serf. Angl. I , 35. — Juss. Gen. PI. p. —
Schreb. Gen. PI. p. jq5. i ^5o. — W illd. Spec. PI. I ,
p. 5o3. 248- — Pers. Syn. PI. I , p. 148. 3 16. — Roem. et
Schült. Syst. Veg. I l l , p. 29. 56j . -— Speeng. Anleit. I l l ,
p. 620. — Iuusd. Syst. Veg. I l l , p. 683. 3o48. — R. Brown
in Botan. Magaz. 2190. -A Blume Enum. PI. Jav. Fase. I ,
p. 78.
Nigrina TlIUNB. Nov. Gen.p. 58. — Ejusd. Flor. japon. p. 65. —
Ejusd. in Act. Upsal. V II, p. i4 2- — Lamk. Illustr. des Genr. I,
p. 2g4- i85: — PoiR. Encycl. méth. Bot. IV , p. 489.
Creodus L our. Flor. Cochinch, ed. W illd. 1, p. 112.
Ascarince spec. Blume Enum. PI. I , p. 79.
Cryphcea Hamilt. in Edinh. Joum. o f Scienc. 1825. II, p. 9.
C H A R A C T E R D I F F E R E N T IA L IS :
F lores incompleti, unibracteati.
A ntheea indivisa bilocularis, vel triloba quadrilocularis, ovarii
lateri exteriori insidens.
Stigma sessile, obtusum.
Drupa baccata, monosperma.
C H A R A C T E R N A T Ü R A L I S :
F lores exigui, incompleti, hermaphroditi, spicati, sessiles, sin-
guli bracteä naviculari persistente suffulti.
Integumentum florale manifestum nullum, nisi pro eo acceperis