M l
insulâ parvulâ, cujus, in Javoe orâ australi sitæ, ut jam supra dixi, longitudo
tota, ab occasu orientem versus lineâ plano-curvâ decurrens, tertiam vix gradus
geographici partem metitur, latitudine adhuc multum minore. Istam sive cate-
nam potius collium, qui ad ostia fluminum Javoe complurium majorum e mari
prominent, quondam cum Javâ cohæsisse, scopuli, ab apice JYusce Kambangan
tarn occiduo, quam orientali, utramque inter insulam in freto dissiti, demonstrare
videntur. Quod qui negare voluerit, non poterit, quin ipsius originem ex alluvie
deducat, ubi hinc oceani, a meridie ad Javam versus fluctuantis, impetum,
illinc tumultum perpenderit amniurn, pelago obluctantium, qui, Javoe montibus
ignivomis creti, non solum aquas, e nubibus collectas, sed viscera quoque Vulcania
mari effundunt. His, ab undis versus ripas revulsis, insulam effectam fuisse, a vero
parumper abludere videtur, imo diligentiore perquisitione Nusoe Kambangan
comprobatur. Namque totam montibus calcareis, specuum baud egenis, quæ
tam vastitate, quam stalactite (carbonate calcis) , ubique altis ex parietibus pen-
dulo, excellunt, massisque ex alluvie terræ Yulcaniæ aggregatis conformatam
videmus, quæ nunc in saxa compactæ, omnem enecant frugem, nunc terra
oalcarea humoque commixtæ, uberrimum herbis pabulum parant. Nusquam
profecto terrarum prope littora tarn prodigam prolis Floreæ luxuriam deprehendi,
quam hic, ubi densissimum, a pelagi orâ inde profectum, totam adumbrat insulam
nemus. Aditus ideo fere inaccessus est ad superiores insulæ partes, proce-
rissimis redundantes arboribus, quæ Floræ Javanicoe in regionibus tantummodo
supinis adeo peculiarem characterem indunt. Species plantarum quidem non
semper eædem, quæ in Javoe saltibus, ast congeneres sæpissime occurrmit.
Sic e. g. D ipterocarpus littoralis Bl. in littore saxoso giganteum truncum ad æthera
evehit, æque ac reliqui congeneres in montibus Javoe, plus i 5oo ped. altis. Ex
herbis autem parasiticis monticolas Javoe haud ita paucas reperi, uti quædam
Dendrobia, Cymbidia, odoratissimam Y anillam aphyllam Bl., atque V anillam
albidam Bl., utramque Javoe montosis temperatiorihus propriam. Præ arborum
tarnen excelsarum copia paucæ solum in insula, et præcipue juxta littora, herbæ
obviam veniunt, dum fungorum numerus ingens passim tellurem obtegat. Illûc
equidem quoque ah indigenis, quos de Patmâ interrogaveram, ductus, gemmas,
quas prius in Cheribon videram, arboribus innasci, et magnitûdinem denique
fructus Goci nuciferoe L inn, attingere, auribus pronis hausi. Spes enim lætior
adfulsit, plantam Sumatranoe similem investigandi. Ad quæ incolarum animos
accensurus, nec impensis peperci nec verbis, et altero jam die ad quærendam
Patmam, quam in declivibus australibus frequentem esse narraverant, cum
turbâ profectus sum. Ast quum viribus omnibus intensis vix viam ad sylvas
uvidas ulteriores aperuissemus, a ductorum uno, arborem repertam esse, cui
Patma mirabilis inhærere soleret, certior factus, ipsam propius consideration,
confestim properavi. Quod tainen minime arborem, imo fruticem, e genere
Cissus, scandentem conspicerem, ramis inter arborum vicinarum cacumina
evanidis, ita ut ferro ad obtinendos aliquot ramulos opus esset, vehementer
miratus sum, quum florem adeo vastum in illis crescere, a vero longissime ahesse
videretur. Sed ah indigenis accepi, Patmam, quam florem ipsius JValieran seu Cissi
istius credunt, haud in ramis superioribus, sed prope vel plerumque in radicibus
degere. Et sane brevi pulchra operæ nostræ præmia tulimus, pluribus Patmoe
speciminibus inventis, quae cuncta radicibus Cissi, supra terram reptantibus,
afRxa, magnitudine admodum discrepuere, alia vix gallinaceum ovum aequantia,
alia capite brassicae majora. Primam gemmam colosseam, simulque specimen
perfecte expansum, diametri ultra bipedalis, conspicatus, non amplius dubius
fui, quin plantam eandem cum Sumatrand assimilemve obviam haberem, quum
et omnia, quae in Ephemeridibus Botanicis Ratisbonensibus me legisse memine-
ram, satis in illam quadrare viderentur.
Tractatus itaque praestantissimi, a cl° R. Brown circa Rafflesiam concinnati,
turn temporis prope inscius, plantam, a me detectam, in Ephemeridibus, quae
Batavice prodeunt, descripsi, nonnullas ex sententiis, quas ibi aperui, paucis hie
repetiturus :
i°. Plautam istam in Cissi radicibus parasitam vivere, evici, eandemque
primordiis suis radicis, qua emergat, exostosin potius, quam vegetabile proprium
repraesentare, declaravi.
2°. Juvenem, et quoad formam, et quoad rationem, qua cum radice cohaereat
acaulis, plurimum aflmitatis cum Gastromycis quibusdam praebere.
3°. Gemmas parvas crusta crassé., coriacea, demum a vertice dehiscente,
penitus involvi.
4°. Rafflesiam, principiorum respectu Gastromycis simillimam, altiorem quidem
evolutionis ulterioris gradum adscendere, sed, quoad fructum, ad typum
primitivum relapsam, sporas tantum progignere.
5°. Corpuscula subtilia atque numerosa, angustum in perianthii fundo annu-
lum obducentia, sporas, propagationi idoneas, esse putanda.
6°. Generis hujusce structuram ab omnibus plantarum familiis, hucusque
notis, adeo alienam cognovi, ut familiam, minime Phanerogamis adnume-
randam, imo inter Cryptogamorum formas perfectiores, proxime Marsilaceas,
reponendam, propriam condiderim, nomineque Rhizanthearum appellarim,
planta tota quasi florem radici innatum referente.
Quae quum praefati, mox de Rafflesid fusius acriusque disserturi simus, obser-
vatum hie adhuc volumus, postea notitiam de sede sporarum, propagationi inser-
vientium, multo rectiorem nobis evenisse, planta hujuscemodi alia, a Rafflesid
genere quidem diversè., ast familiam eandem spectante, reperta. Enimvero
Z ippelius, hortulanus meus, in Javce sylvis, ad meridiem versus a Bogor sitis,
gemmam juvenem detexit, quam ad Rhizantheas pertinere statim intellexi,
labore tarnen omni ad indagandum specimen evolutum frustra impenso. Quare,