inter discum epigynum calycisque marginem inserta, æstivatione valvata, prout
et longitudine inter sese æqualia, at in quibusdam Americanis alternatim paul-
lulo angustiora reperiuntur.
Quoad insertionem staminum species Loranthi parumper inter sese differunt,
perinde ac eorundem longitudo plerumque cum illâ petalorum convenit, quïbus
opposita, quibusque sæpe breviora, nunquam vero longiora sunt. Ubi stamina
alternatim breyiora occurrunt, ut in multis Americanis, petala quoque sunt alternatim
angustiora, et stamina longiora (quorum antheræ quandoque effetæ vel
difformes) petalis latioribus adnata. U t yero ad staminum insertionem redeamus,
filamenta, quæ rarissime desunt, petabs semper supra basin sunt inserta, iisdem
secus longitudinem plus minus adnata, sursum plurimum libéra, ab se inyicem
discreta vel rarissime in tubum cokærescentia; portio ipsorum superior libera est
subulata, filiformis, angusto-linearis yel subinde subclavata aut angulato-filifor-
mis, erecta, arcuata, rarissime geniculata.
Ad antherarum, semper intus secus longitudinem debiscentium, insertionem
formamque quod attinet, differentiae principales sequentes nobis innotuerunt :
I. Antheræ sunt basifixæ :
a. ) Ovato-globosæ, didymæ, loculis connexiyo breyissimo protinus in filamen-
tum abeunte conjunctis;
b. ) Lineares aut oblongo-lineares, rarius subulatæ, loculis angustis secus totam
longitudinem filamento adnatis, ita ut anthera filamento continua nec ab ipso
separabilis sit;
c. ) Subulatæ yel angusto-lineares, basi talem in modum cum filamentis arti-
culatim junctæ, ut, connexivum inter loculos formari, vix discerni nequeat, licet
anthera ab apice filamenti facile separari potest.
II. Antheræ sunt dorso-fixæ :
a. ) Ovatæ, ovato-oblongæ vel globosæ, cordatæ aut interdum hastatæ, fere
basi yel infra medium dorsi filamentis affixæ, immobiles, filamento supra inter
loculos percurrente, et supra eosdem plerumque processum efficiente ;
b. ) Lineares, infra medium dorsi filamento incumbentes, immobiles, filamento
in laminam angustam extenso, cui loculi angusti secus longitudinem adnati ;
c. ) Lineares aut angusto-oblongæ, infra medium dorsi filamento affixæ, versatiles,
filamento infra antheram tenuiter acuminato nec in ipsius connexivum
abeunte.
Pistilli fructusque fabricâ denique Loranthi parumper inter semet discrepant.
Ovarium est globosum, ovato-globosum, ovatum, obovatum yel clavatum, vertice
tenus calyci immersum rariusve semiimmersum nec non cum ipso cohærens,
superne tectum disco sæpe colorato, nectar stillante, plus minus crasso, peripheriâ
plerumque obsolete angulato, angulorum numéro cum illo staminum adjacent
lium examussim concordante; ceterum ovarium semper unicum foyet ovulum, ex
axi pendulum, absque columnA centrali. Stylus rarissime nullus, per centrum
disci modo descripti in ovarium penetrans, terminalis, simplex, indivisus, filiformis,
subulatus, clavatus vel inferne yel utrinsecus incrassatus, teres, striatus aut
subangulatus, nune rectus, nunc curvatus vel arcuatus, quandoque tortuosus,
raro anfraetuosus, rarissime articulatione interruptus, plerumque longitudine
corollse eandemve exsuperans, et ipsA longius persistens, quippe qui post eorollse
lapsum interdum adbuc elongatur. Stigma terminale, in plerisque incrassatum et
subcapitalum, raro obsoletum, indivisum,'rarissime emarginatum aut subloba-
tum, imberbe, persaepe uuctuosum, in floribus hermapbroditis plerumque jam
ante, quam petala ab se invicem sec'esserint, antberarum polline fecundatum.
Fructus figurA imprimis pro formA ovarii varians, semper (ex nostris quidem
observatfonibus) baccatus, epicarpio ex calyce adbaerente .oborto, in vertice
notatus vestigio plus minus distincto. disci epigyni margine calycino plus
minusve elevato cincti, ad basin nonnunquam in stipitem attenuatus, cujus ne
vestigium quidem in flore adfuerat. Semen in speciebus multis vasis in latera
erepentibus costatum angulatumve, semper strato saepe crassissimo pulp® gluti-
nosae operose submovend® contectum. Albumen carnosum in Loranthis omnibus,
quoscunque dissecuimus, superne apertum reperimus, radiculA imcrassata ex
cavitate quidpiam prominente. Pariter nunquam plus unum embryonem in semi-
nibus singulis observavimus *.
Loranthorum conformatione ita perlustrate atque expensa manifestum esse
autumamus, stamina inter reliqua fructificationis organa gravissimas submini-
strare differentias. Quam ob rem non possumus, quin transeamus in sententiam
virorum illustrium Schlechtendahl et Chamisso, quod cbaracteres inde petiti
generi amplo Loranthus in plura dissolvendo quam maxime babiles sint, prse-
primis, si insimul discriminum aborum et maxime babitus ratio babeatur. Loranthis
autem plurimis diligentissime examinatis comparatisque persuasum nobis
habemus, illo respectu variae bractearum indoli dignitatem insignem esse tribuen-
dam, id quod, ut supra memoravimus, jam cl“" A. Richard quoad L oranthum
cucullarem L am. non effiigit. Etenim, sive bracteae revere secus leges morpbolo-
gicas ut membra formationis calycinae, sub rebquis calycis foliis verticillatim
coabtis exclusa et relicta, babenda; sint, sive nil nisi partes accessories, et quidem,
utut nostra fert opinio, dilatationes foliaceas pedicellorum partialium plu-
riumve coadunatorum sistant : nullum novimus organum, quod bracteis melius
diverse suA conformatione ac dispositione ejusmodi plantas distinguat, quae
insimul structure partium abarum babituque mutuam produnt affinitatem. Quam
circa rem in expositione generis Loranthus adbuc fusius disserturi, notatum tan-
tum yolumus, nosmet jam sex et quod excurrit mensibus abhinc ad viros celeber-
* Secus cl™ A. R iciuud [Dia. class. iT/iist. nat. IX , p . 5oo) embryo Loranthorum axilis s. albumine
raclusus, semenque, baud secus ac in genere Fiscum, saipius embryonibus dnobus ad quatuor
dotatus esse fertnr, id quod nequaquam cnm observationibus concinit, quas in Loranthis India;
orientalis fecimus.