immersæ, sub-globosæ, sub-carnosæ, apice, deorsum spectante,
depressione centrali, demum déhiscente, umbilicatæ, intus
cellulosæ. Pollen globosum, viscidum.
Pseüdocarpium ( Peridium ) inferum, subtus cum substantiâ
baseos ipsius reticulatæ, supra cum columnâ antheriferâ continuum,
uniloculare, placentis numerosis, parietinis, longitudi-
naliter partitum.
Sporæ numerosissimæ, minutissimæ, lateribus placentarum in-
sertæ, sub-clavatæ.
V eget : Species generis hujus u traque, in Cissis quibusdam parasita,
e radicum stratis supernis sub cortice nascitur. Locis, ubi
evolvitur, vasaspiralia, morbosamvelut mutationem perpessà, a
directione rectâ aberrant, passimque interrupta horsum vorsum
flectuntur, ad retis instar contexta, quod parasitæ, vasacaudicis
alieni neutiquam recipienti, fulcrum subiculumve præstat. Tela
ipsametcellulosatam strati lignei, quam corticis Cissi evolutioni
plantæ noyellæ tune obsecundare videtur ; eellulæ enim, ubi Raf-
Jlesia cum radice coalescit, non minus amylo implentur, atque id
in arborum gemmis advertere licet. Quemadmodum igitur Raf-
Jlesia cum radice, e quâ provenit, connéctatur, optime interpre-
tari poterimus, comparando ipsam cum gemmâ, trunco alieno
insertâ, quæ, quam vis huic semper conjunctissima, individuum
proprium explicat, alimentis ex alieno caudice cpiidem sus-
ceptis, secundum leges autem naturæ suæ conversis atque per-
mutatis. Eodem pacto Rafflesia stratis ligneis Cissi immersa
externis, ad qnæ facilior ob corticem tantopere rimosum aditus,
magis magisque evolvitur, donee indumentum corticale disrup-
tum, inferiorem ipsius portion em, juxta ac in Coniomycis pon-
nullis, in morem scyphi vel pseudo-peridii, protinus cingat.
Simplicissimam partium omnium fabricam exhibens, utpote
c[uæ contextu utique conformetur celluloso, hinc inde expanso
aut contracta vasaque mentiente, planta nostra pro magnitu-
dine cita ad gradum perfectionis summum explicatur, squamis,
quæ perianthium circumvallant, eo magis basin versus retractis,
quo magis perianthium cum partibus suis internis tuméfiât.
Hujus demum laciniis, quæ hâctenus arete imbricate sibimet
accubuere, solutis sensimque extensis, vapore insimul cadave-
roso atque narcotico ex intimis effuso, nec non calore ab initio
multum adaucto, attoniti miramur naturæ portentum, structurâ
fungis non alienum, ast florem præ se ferens colosseum,
neque genitalibus destitutum, etsi imperfectis, quæ ad sporas
sive germina foecundanda exhalatione solummodo, vel nullâ
plane ratione contribuere, vix amplius in dubium vocetur.
RAFFLESIA P A TM A .
T a b . I — III.
R. perianthio intus nudo, columnçe processibus rectiusculis.
B lu m e in Bydr. tot de natuurk. Wet. D. I I . , p. 422- — Patma
indigenarum.
Habitat. : Crescit in umbrosis insulæ parvulæ Nusa Kambangan, Javæ ab austro vicinæ, radicibus
Cissi scariosoe Bl. innascens, humique amantissima uvidæ, ubi diameter perianthii expansi non raro 2'
excedit, locis minus faustis vix i4- i 6'--
OBSERVATIO.
A R afflesia Am oldi R. Br. perianthio intus glabro (in istâ ramentis filiformibus hirsuto)
abunde difiert. R. Arnoldi præterea processus in disco columnæ gerit confertiores, crebriores,
longitudine inæquales, hinc inde sub-partitos et tortuosos, et forsan floribus dioecis magis
adhuc a nostrâ recedit.
In radicibus teretiusculis Cissi scariosoe Bl., quæ pæne horizontales supra solum
difïunduntur, vel latere uno terris immersæ, alterum aêri exponunt, passim
atque promiscue, partibus humo nudis infixæ, dilatationes occurrunt hemisphæ-
ricæ, plerumque sohtariæ, rarius plures aggregatæ, nunquam vero adeo constipa
te, ut inter sese coalescere possint. Quæ corpuscula. sive Rafflesioe proies
dilatationes vel exostoses radicis, quâ proveniunt, omnino simulant, quum radix
insuper, ubi illas emittit, reâpse dilatata, cortice suo parasitas parvas arctissime
investiat, iisque corticale quasi integumentum præbeat. — Pars itaque, quâ
planta novella extra involvitur, ad radicem Cissi {Tab. I l l, fig. 1, p. c.) pertinet.
Exploratio enim accuratior nos edocuit, eam baudquâquam e radicis stratis
ligneis efformari, sed solâ substantiâ corticali, in Cissis plerisque, præprimis in
bâc nostrâ specie, porosissimâ, plurimis verruculis obsita, passimque rimosa, id
quod maxime in radicis parte dilatatâ, teneramque Rafflesiam operiente, perspi