t8 DI P T E RO C A R P EÆ.
Habitat : Magnifica hæc arbor, quæ Javanis Lalar audit, crescit littore saxoso J avec australis, prout et
insulæ pai'væ Nusa Kambangan, quæ, ad ostium fluvii Tjitandui s ita, ob Rafflesiam Patmam, quant profert,
adeo inclaruit. Hîc primum fructus nonnullos, litlorum in sabulo dispersos, conspexi, qui formâ satis ad D.
innervent Nob. videbanlur accedere, nisi quod aliquantum majores, calycisque Iaciniis magis clongatis exor*
nali fuere. Quum vero species omnes, quascunque turn noveram, J avec interiora inhabitarent, fructus istos e
montibus Javanicis in mare delatos et in littora fuisse ejectos crcdidi. Id enim videbatur veri simillimum,
quum insulæ littus australe desertum rebus plurimis scateret aliunde advectis, e. g. parietinis, utensilibus vel
armentorum hominumque ossibus, tristibus igniura mouumentis, qui anno MDCCCXXV e vertice mont is
Galungung effusi opulentissimam devastarant Javæ regionem, incolarum plus decem millibus interemlis. Eo
magis inde obstupui, quum, perlustratis e rupe præaltâ insulæ sylvosis, nonnullas advertissem arbores, quæ
coronis vastis inter omnes eminentes, jam e longinquoDipterocarpos semet prodiderunt. lllûc itaque properavi,
cæsoque post aliquot boras trunco colosseo speciem novam, a ceteris diversam, esse intellcxi, quæ in istis
depressis juxta mare degeret. Proximo quidem fructuum respeclu abest a D. trinervi, at comparatione accu-
ratiorc præter magnitudinem majorent ultra distinguilur. K am in isto fructus basi, ubi pedunculum contingit,
quidpiam attenuatus, in D. littorali vero magis rotundatus est, et antequam in pedunculum abit, leviter
umbonatus; simul et laçiniæ calycis très minores, quæ in fructu minus increscunt, in D. littorali longe angu-
stiores, revolutæ apieeque minus obtusæ sunt, quant in D . trinervi, cuiovato-rotundatæ, planiusculæ magisque
foliaceæ. Ita et laciniæ majores alæformes in isto non modo clongatiores, sed e liant basi magis angustatx minusque
obtusæ, quam in hoc, deprehenduntur. Accedit figura foliorum gemmarutnque, quibus D. littoralis congene-
ribus omnibus abunde diifert.
A rbor pulchra, trunco stricto, 80 ped. alto, gracilento, cortice cineraceo læyi-
gato, yulnerata undique balsamum stillans oleosum pellucidum odoris acerrimi
(quod aëre induratum resinam pallide flayicantem, sandaraeæ similem, sed minus
fragilem magisque nitentem, sistit), superne coronam efferens ex ramis rarioribus
divaricatis foliisque neutiquam confertis. Ramuli cylindrici, glabri, e fusco cine-
racei, stipularum delapsarum vestigiis multis approximatis circularibus distincti,
yeterni hinc inde petiolorum cicatricibus tan quam tessellati, superne excurrentes
in gemmam i-i^-polbcarem, conicam, obtusiusculam, pallide ochraceam, dense
sericeo-villosam. Hæc constat foliolis inexplicatis, arctissime obyolutis stipulis
numerosis equitantibus substantiæ sub-coriaceæ, quæ intus glabræ, purpura-
scentes, tenere parallelo-neryosæ et depresso-punctulatæ, extrinsecus pilo longo
appresso sericeo vestitæ, lateraliter rumpentes, basique circulariter recedentes.
F olia alterna, yel ramorum ad apicem absque ordine conferta, patentia,
petiobs circa sesquipollicaribus, teretibus, ecanalieulatis, sursum aliquantulum
incrassatis, pube rarâ stebatâ obductis, basi sub-articulatis, oyalia, superne
acutiuscula, basi rotundato-sub-cordata, inargine a medio ad apicem sub-repanda,
7-9 une. longa, 4 xel paulo plus 5 une. lata, plicata, rigida, coriacea, supra
nitentia, infra inter yenas laterales in reticulatione tenerâ punctis flavicantibus,
eyanescentibus, resinosis, oculo nudo inconspicuis ; juniora fortius plicata et
lateribus, quæ in yetustis leyiter eleyata, conduplicata. Costa media supra p lana,
tomento denso tenero stellato ex flayido oliyacea, subtus, uti yenæ laterales
parallelæ margine anastomosantes, fortiter prominula, pubeque leyi, partim
stellulatâ, partim simpbee appressâ obtecta.
I nflorescentia nobis ignota, ast — sicut e peduncubs yidetur— plane eadem,
quæ in D. trinervi et D . retuso, i. e. simpbeiter racemosa, axi retroflexâ, sub