parenchymate celluloso laxiore sibimet appositis conformati, situ quoque cum
squamarum congeneribus conveniunt, quippe qui perianthii paginæ internae,
quam externæ propiores (Tab. V , fig. 3)', nunquam fere confluunt, ast continui
escendunt. Straturam eorundem in basi perianthii, ubi intus sulcis columnæ
genitalis adscendentibus notatur, nec non in fauce, ubi calli reperiuntur, sim-
plicem, propemodum orbicularem, sectio transversa (Tab. Y , fig. 3, k ) docet.
E contrario parenchyma, quo circumdantur, strata duo fere penitus confluentia,
fasciculis dissepta et parenchymate tantum magis minusve compacto distincte,
refert, quia cellulæ magis externæ majores magisque dilatatæ sunt, quam
internæ. Quâre contextes cellulosus hic laxior, quam intus reperitur, ubi cellulæ,
parietibus tenuioribus præditæ, confer tiores*. Similis quoque materies grumulosaj
cujus supra mentionem fecimus, cellis, imprimis exterioribus, continetur, unde
parietes tanquam punctati adparent, similesque in perianthii superficie externâ
prominentiæ cellularum vesiculosæ (Tab. Y I , fig. io , a) occurrmit. Cellulæ
denique locorum, prope quæ limbus finditur, (Tab. Y I , fig. io ) sub-cubicæ sunt,
finitimæ autem irregulari-vesiculosæ, et, quæ ad paginam perianthii internam
diriguntur, tam constipatæ, ut inter duas appositas unicum tantum observetur
septum (Tab. V I , fig. io , b). — Ramenta, quæ perianthium intus omnino obte-
gunt, sub microscopio exhibent tubulos simplices, capillares, diaphanos, basi
paululum clilatatos, intus septis nullis interruptos, sed materie fuscâ grumulosâ
(Tab. V I , fig. i 5) refertos; singula e cellulâ parietis externi unicâ exorta, pro
celluHs luxuriantibus censenda sunt.
Columna genitalis (Tab. IV , fig. 6 . - Tab. V , fig. 2, - fig. 5, - fig. 12) in floris
centro assurgit inclusa, fauce multo minus ampla, carnosa, lactea, superne
(Tab. V , fig. 5 et fig. " 12) sub-sphærica, inferne angustata in collum (Tab. Y ,
fig. 5 et fig. 12, c * ) , quod sensim neque interrupte infra in perianthii parietem
internum (Tab. Y , fig. 12, b ) dilatatur. Pars sua superior globosa superne
(Tab. Y , fig. 5, c***) per excavationem profundam, margine obsolete crenulatam,
et utrinque (Tab. IV , fig. 6) striis longitudinalibus exaratam, hypocrateriformis,
superficie utrâque, præsertim externa convexâ (Tab. V , fig. 7 et fig. 12, c***)
pilis seu ramentis solitariis, longis, escendentibus, nigro-fuscis, basi incrassatis,
percursa. Columna, sub hâcce parte superiore peripherica, quæ margini externö
disci patellæformis in RajJLesiâ respondet, quidquam constricta, portione sua
inferiore sphæricâ quasi latam efformat fas'ciam (Tab. Y , fig. 12, c**), quæ
margine infero, in collum columnæ continue, simplice sulcorum longitudinalium
serie (Tab. V , fig. 8 et fig. 12 supra g. — Tab. V I , fig. 5, b ) , exscülpta est,
quorum singuli antheram recipiunt, et dein ad perianthii fundum decurrunt
(Tab. V , fig. 5, - fig. 7, - fig. 12, c*). Tam fascia quam sulci supra antheras
papillis plurimis, brevibus, inæqualibus, clavatis obteguntur; collum vero columnæ
(Tab. Y , fig. 5, c* ) sub antherarum insertione usque ad superficiem
perianthii internam, ramentis dense vestitam, glabrum est. — Fabrica columnæ
* Sub cellularum itaque elongatarum forma primo systema vasorum in hisce plantis ad pare t ; sed
quum vasa ista canales baud continuos référant, n e fibrisligneis quidem aliarum comparari queunt.
seque simplex atque partium reliquarum cellulas dense congestas, quidquam
magis elongatas sine vasis propriis monstrat. Namque fasciculi, vasa mentientes,
qui e pseudocarpii ambitu versus 'columnam adscendunt, et ad marginem disci
globosi inferiorem antheris immerguntur (Tab. Y , fig. 2, g ) , partim e ramis,
ad latera in perianthium erepentibus, profecti, simili structura gaudent, celluhs
aha tantum ratione directis densiusque coacervatis. At reliqua columns parte
supra antheras (Tab. V , fig. 2, C. — Tab. Y I , fig. r3, d) nuhi fascicuh depre-
henduntur, quocirca cellulas parenchyma magis conforme exhibent. Nec, minus
pih j portionem columnas superiorem investientes, fabrica ab illis paginae internae
perianthii nonnisi brevitate abludunt, proinde ac papillae, quibus columnae pars
globosa tegitur, a supra memoratis brevitate solum form&que superne magis
incrassata, inferne magis contract^, discrepant (Tab. Y I , fig. 12).
A nthere, circa 38-5o (Tab. Y , fig. 2 ,-fig. 5,-fig. 7>-:%- 1 I2> §)?
serie simplice partem columnae inferam circumsedent, singulae sulco (Tab. V ,
fig. 8. - Tab. Y I , fig. 11, b) receptae, a dorso (Tab. V I , fig. i 3, a) ad basin versus
margini prominulo affixae, lateraliter inter sese connatae, sub-globosae, attamen
pressione mutua cathetoplateas, sursum, ubi inter semet cohaerent, quidquam
latiores, ■ sub - aequales, lasves, decolores, spongiosae, biloculares ( Tab. Y ,
fig. 9 -10 ) , latere externo, perianthium spectante, poris duobus rotundis,
sibi superimpositis (Ta b .'Y , fig. 7“^)> i’^his unico, loculo altero obhterato,
dehiscentes.
L oculi ad antherae insertionem quidquam deflexi (Tab. V I , fig. i 3, e , e),
basi atque apertura paululum angustati, nec sulcis nec septis instructi, post
perianthii expansionem demum aperti, pons prius impressione obsoleta (Tab. V I ,
fig. 1 1 , c , c) tantum significatis, et membrana, antherae parietibus lateralibus
tenuiore, occlusis. — P ollen glutinosum, sub-globosum vel ehipsoideum, sub
microscopio utriculos prae se ferens diaphanos, intus punctis uno vel pluribus,
parvulis, obscuris notatos (Tab. Y I , fig. i 4> L i)*
Uti ramenta, cum perianthium intus velantia, turn in aliis partibus obvia,
singula ex dilatatione cellulas unius exterioris nascuntur, ita antheras singulas
singulis componuntur fascicuhs cellulosis, qui e pseudocarpii peripheria ad
marginem versus columnas inferiorem dechnati,.in antheras deliquescunt. Iisdem
insertionem quidquam prominulam (Tab. V I , fig. i 3, a), et antheris et columnae
quasi communem, conformatam videmus, cellulis suis transitu ad antheras
bullato-distentis (Tab. V I , fig. i 4> a, a), circa utriculos contra, polline scatentes,
orbiculari-contractis (Tab. V I , fig. 4 , e). Cellae nimirum, loculorum parieti
extremo proximae ( Tab. V I , fig. i 4> f)> secundum diametrum transversam
admodum. extensae, polhnis cavum cingere videntur, parenchymate contra inter
stratum cellulosum internum illudque (Tab. V I , fig. i 4> h, h ) , quo paries
antherae externus constat, interjecto laxiori e celluhs secundum diametrum
longitudinalem radiato-expansis (Tab. Y I , fig. i 4? g )• Quum cellulae oblongas,
quarum series cavum polhnis circumvallant, expansione pollims coacervati
adaucta, latera versus distendantur necesse sit, textus cellulosi forma memorata
inde patet.