difficultates, quæ editioni operis, tot tamque pretiosis iconibus
collustrandi, obstitere, felicissime propulsarunt. Subsidiis itaque
gloriosâ REGIÆ MAJESTATIS munificentiâ quam maximis
paratis, sperare ausim, fore, ut benevolentia publica accipiat opus
susceptum, cui, quod yitæ reliquum est, lubentissime impendam.
Jussus autem librum aut linguâ vernaculâ, a ut Latinâ edere,
ut Floram Coromandelianam cl". R o x b u r g h imitarer, animus
inclinavit, tum quia observationes argumenti botanici plerasque
antiquissimâ linguâ Batavâ conscripseram, tum quia popularibus
nostris facilius fore putavi, opus cum B r i t a n n i c o conferre. La-
bores tamen meos justo minus iri cognitum, nec redactum ven-
ditionis in regno B a t a v o sumtibus satis facturum arbitratus,
consiliis mutatis sermonem Latinum prætuli, ut quælibet nationes
cultæ emoluinentis, quæ liberalitas magistrates nôstri scientiis
adtulit, fruantur. Quam ob rem ad elaborandas descriptiones
Latinas adjutorem eo libentius mihi junxi, quo utiliores labores
illi ita fiant, citiusque progrediantur necesse est. Medicinæ et
Phalcenopsis (Epidendr. sp. Sw.-fam. Orch. ) , Philagonia (fam. R utac. ) , Phyllanthera
(fam. A sclep.), Phyllocephalus (fam. S ynanth.) , Picrasnta (fam. R utac.), Picrophlceus
(fam. S trychn.), Platea (fam. S antax., aff.), Platysma {Placostigma-fam. Orchid.), Ploco-
glottis (fam. O rchid.), Podochilus (fam. Orchid.), Polydontia {P olystorthia-fam. R osag.),
Polyosma (fam. Gaprifol.) , Porpa (fam. T iliac.), Prosthesia (fam. B uettn. aff.), Psilotri-
chum (fam. Ghenopod.), Pterisanth.es (Cissi spec. S preng. -fam. A mpeiid.), Pyrenaria (fam.
T ernstroem.), Rhinanthera (fam. F laccourtian. aff.), Rhuacophila (fam. A sparag.), RJiyn-
choglossum (fam. Rhinanth.) , Rhynchospermum (fam. S ynanth.), Rhynchostylis (fam.
O rchid.), Rhyncho tee chum (fam. B ignon.), Ryparia (fam. E uphorb.) , Saccoläbium [Sacco-
chilus, fam. O rchid.), Saprosma (fam. R ubiac.), Sarcocarpus (fam. A nonac.), Sarcdstoma
(fam. O rchid. ) , Sauropus (fam. E uphorb. ) , Scepasma (fam. E uphorb.HI Schcenorchis
(fam. O rchid. ) , Schubertia {Horsfieldia-fam. U mbeixif. ) , Sciaphila (fam. U rtic. aff.),
Sclerostylis (Glycosmidis et Limonice spec. A u c t .- fam. A urant. ) , Spathostemon (fam.
E uphorb.) , Spathoglottis (fam. Orchid.) , Sphcerostema (fam. A non.) , Spiradiclis (fam.
R ub.), Stemonurus (fam. S antal. aff.), Stenogramme (fam. F in e . ) , Strobilanthes (fam.
A canthac.), Strombosia (fam. Maecgrav. aff.), Symmetria (fam. S alicar.), Tceniophyllum
(fam. O rchid.), Tainia {Mitopetalum-ïam. Orchid. ) , Tarrietia (fam. Malpigh.) , Tetraotis
(fam. S ynanther. ) , Thelasis (fam. Orched. ) , Trichoglottls (fam. Orchid. ) , Trichosper-
mum (fam. B ixin. ) , Trichotosia (fam. Orchid. ) , Trigostemon (Trigonostemon-fam. E uphorb.)
, Tripterospermum (fam. G entian.) , Trommsdorffia (fam. B ignon.) , Tryphera
(fam. Chenopod.) ,'Yireya (Azalece et Rhododendri spec. L inn.-fam. E ric. ) , Wahlenbergia
(Stylocoryne C a t .-fam. R ubiac.) , Wallichia (v. Axantbes), Whitia (fam. B ignon. ) , ATrm-
thophytum (fam. R ubiac.) , Zosterostylis (fam. O rchid.) , Zuccarinia (fam. R ubiac.).
Chir. Doctori, Jo. B. F i s c h e r , laudatissimo cel.' Professons
S c h u l t e s discipulo, quem electum mihi gratulor, ob eximia,
quæ in libro perficiendo præstitit, officia grates publicas maximasque
agere justum censeo.
Opus totum, quod « F l o r a J a v æ nec non in s u l a r u m a d j a c e n -
t i u m » inscribetur, plantas omnes, quascunque D. R e i n w a r d t ,
R u i i l , v a n H a s s e l t * et egomet ipse itineribus diversis collectas,
maximam partem in locis natalibus perquisivimus, complectetur,
ita ut e conjunctis laboribus nostris natum, et quæcunque nova
in eo inveneris, nobis communia esse existimes. Ut autem sua
cuique vindicentur, diligentissime indicabo, a quonam et in
quibusnam locis plantæ singulæ detectæ fuerint, honore eodem
omnes decoraturus, quoscunque ad operis perfectionem aliquid
conferre lubebit.
In opere disponendo ordinem lamiliarum naturalium sequentes,
qui, si quis alius, optimam vegetabilium cujusdam regionis ima-
ginem exhibet, sensim, quum Flora Javæ e cunctis ferme familiis
speciem unam pluresve profert, conspectum vegetationis totius
completum dabimus. Ita famüiæ singulæ partem quidem operis
totius, per se vero tractatus omnibus suis numeris absolutos constituent,
id quod emolumento haud mediocri erit illis, qui coeptis
nostris subscribent, si difficultates improvisa: totum opus absolvi
vetent.
Præter accuratissimas generum, specierum varietatumque descriptiones
structurant, affinitates, stationes et distributionem
* Illi historiæ naturalis indagatores, præmatviro obitu patriæ literisque erepti, qui in Javd
modo occidetitali provincias Buitenzorg, Bataviam et Bantam perlustrarunt, curas præci-
puas Orchideis, Asclepiadeis Fungisque navarunt, plantis ceteris etiamsedulo collectis, non
autem, quod sciam, descriptis. Fungos opere meo recipiam j Orchideas et Asclepiadeas e
relietis iconibus et descriptionibus cl. van Breda divulgabit, q u i, laude doctrinæ Botanicæ
excellens, familias istas difficillimas me longe melius enucleabit. Sed quum Orchideas et
Asclepiadeas Javanicas baud in museo-, imo in naturâ examinaverim, cognitioni illarum
quædam in hoc opéré me suffragaturum esse confidam, iconibus ceterum non repelitis, solum
citatis.