L. cuneifolius R einwardt Ined.
L. atropuipureus, ß . cuneatus B lume Bydr. p. 660. — S ch u l t.
Syst. Veg. VII. 1, p. 100. i 5, ß .
Habitat : Cl* Reinwardt hanc speciem parasitam in fruticetis maritimis insulin Celebes legit, egomet vero ean-
dcm inontosis depressioribus cultis provincise Javanicee Bantam detexi. — A L. alropurpureo distinguitur cum
foliorum figura,- turn pedunculis brevioribus et pedicel I is magis in fasciculum congesti^Prasterea folia sunt
minora, substantiae paulo tenuioris, utrinque venosa et integerrima, quibus etiam a L. repando disced it.
F rutex parasiticus, ramulis teretibus, nigro-fuscis, albido-punctatis, glabellis,
solum ad extremitates, perinde ac petioli foliaque primae aetatis, ferrugineo-
leprosis.
F olia pseudoopposita, patentia, breviter petiolata, sesquipollicem longa,
latitudine nondum i poll, explente, superiora sensim magnitudine decrescentia,
oboyata s. potius cuneiformia, apice rotundata, integerrima,'subcöriacea, plana,
utrobique subyenosa glabraque, yel tantum subter ad nervum medium pulvere
pallide fusco subleprosa.
Pedunculi circiter tres, raro plures coacervati, axillares, vix 2 lin. longi,
ebracteati, superne pedicellos 3-5 brevissimos unifloros emittentes et ita fasciculum
cymamve parvam sistentes, ex toto, haud secus ac flores, pilis brevissimis
stellatis ocbraceo-pulyerulentam.
Calyx obturbinatus, inferne ad partem attenuatam, qua in pedicellum abit,
bractea minuta semiamplectente appressa semiovata subacuta persistente suf-
fultus, ad limbum truncatum usque ovario cohaerens et post anthesin cum eodem
form am clayatam assumens.
C orolla nondum aperta — quae sola nobis cognita, et quae, ut ex stylo ipsa
diutius persistente colligere licet, postea longitudine parum increscere yidetur
yix 5 poll, longa, tubo tenui erectiusculo, superne ad apicem incrassatum
partibilis in lacinias 4 lanceolatas acutas modice excayatas, quarum unaquaeque
stamen basi suae insertum ipsaque paululo breyius gerit. Antherce structurae
ejusdem, ac in \j.repando. Stylus filiformis, substriatus, sanguinolentus, stigmate
nonnihil crassiore subcapitato terminatus.
EXPLICATIO TABULiE.
Ramus floribus parum evolutis, quorum corollas e parte ceciderunt; magn. nat.
Fig. 1. Flos nondum apertus ; magn. nat.
Fig. 2. Portio figure antecedents, secus longitudinem discissa; auct.