V e g e t : Arbores plus minus proceræ, rarius frutices. Rami
foliaque plerumque a lterna , hæc simplicia, sæpius
dentata, sinuata, lobata vel incisa. Stipulæ,petiolares,
geminæ , deciduæ.
O B SERVA TIO.
Familia Cupuliferarum, quæ prius inter Amentaceas Link, et Juss. militarant, a divo
Richard fait condita, Amentaceis in Cupuliferas, Betulineas, Salicineas, Ulmaceas
Myriceasepxe distributis. Complectitur autem, secundum sàgacissimum istum scrulatorem,
genera Ouercus, Corylus, Carpinus, Castanea et Fagus ( quibus Lithocarpus Nob. asso-
ciandus est), idèoque haud ita exiguam arborum parlem, quarum species copiosæ nemora
tam Europee, quam tractuum temperatorum Asioe et America, condecorant, nec ipsis zonæ
calidæ regionibus editioribus desunt. — Coniferis valde affines, differunt abunde embryone
exalbuminoso et ovario nunquam, ut in illis, uniloculari nec uniovulato. Præ Myriceis vero,
Salicineis et Ulmaceis, suis quondam sororibus, excellunt ovario semper infero, in illis
supero. Simili habitu proxime quidem accedunt ad Betulineas, ast discernuntur fructibus
simplicibus cupulâque cinctis, qui in Betulineis in axillis squamarum crassarum persis-
tentium congregati veros constiluunt slrobilos.
Mirum non est, quod Flora archipelagi Malayani hûcusque parumper contribuent
ad historiam hujus familiæ, quæ, temperatæ potius propria zonæ, sub
æquatore nonnisi editiores habitat regiones. Etenim sylvæ illibatæ, quarum the-
sauri vegetabiles nec culturâ, necimmistis plantis alienis fuere mutati, densi ad
instar ac prope impenetrabilis aulæi altos convestiunt montes tam Javoe, quam
cæterarüm insularum Malayanarum, accuratæque perquisitioni vix non inexsu-
perabilia inferunt impedimenta. Sylvosis istis desertisque tractibus non tantum
feræ horrendæ, uti tigrides (F elis Tigris L.), rhinocerotes (Rhinocéros Javanicus
Cuv.), boves (Bos frontalis Lamb.) virulentique serpentes scrutatori multiplicia
maximaque struunt pericula, sed et obstat ipsa prolis Floreoe luxuria, ignigeno-
rumque natura montium, qui nunc in juga excurrunt dementer acclivia, nunc
in abruptas hiant voragines, per quas rapidi voïvuntur torrentes. Cum hisce
igitur præpedimentis sub infausto coelo luctandum est peregrinatori, saltuum
istorum virgineorum secretiora lustraturo. Ast — m ehercle!E-nîl est admirabi-
lius, nîl animnm movet vehementius, quam innumerabilium adspectus planta-
rum, quæ, diversissimis amoenissimisque consertæ nexibus, jamjam ad montium
radices omnem obsepiunt viam.
Yerumtamen a strictiore quoque adumbratione luxuriæ istius Floralis, quâ
montosa depressiora decorantur, hîc nobis est temperandum, quoniam Cupuli-
feroe, a nobis hâctenus detectæ, illi desunt regioni, quæ imprimis ingenti exuberat
copia Ficuum nec non Scandulacarum *, tam longitudine mirificâ, quam erralico
et multipliée, quo serpunt, insigniumlapsu. Namque Cupuliferoe altiores tenent
sylvas, ubi vegetatio minore quidem formarum colorumque ludit varietate, ast
aima sua placidâque majestate animum ad subhmiores excitât cogitationes.
Obscuris istis nemoribus te credis vastissimis veluti exceptum porticibus,
quales nunquam ars exstruxit humana. Quocunque enim inciderint oculi, arbores
proceræ evehunt truncos plus centum pedes altos columinum instar crassorum,
coronis amplis adeo inter semet contextis, ut vix ullus penetret radiorum solis.
Ante omnes vero umbraticolæ sunt Rubiaceoe, Laurineoe, Bignoniaceoe Fihcescpie,
quæ hîc plus minus sparsim occurrunt, dum hinc inde planta quædam sarmen-
tosa, restis crassi in modum, ad arborum coronam erepit, nexibusque quam
maxime variis longe lateque diffunditur.
Jam ad inferiorem ingentium istorum saltuum limitem, maxime vero in iis
ipsis, et ad latera quidem faucium arboribus carentium, quæ hinc inde hiant,
ubi ex uliginoso terreno numerosæ scaturiunt fontes, et ubi plena solis lux tropicas
iterum procréât formas (e. g. Filices arboreas, Palmarum æmulas, Calamos
caudice spinoso sæpe in centenorum pedum eminentes altitudinem, Scitamineas
giganteas, Musas, etc.) — istîcinquam, Cupuliferarum complurium delectamur
umbrâ. Attamen non constituunt sylvas, sed inter alias arbores excelsas degunt
dispersæ. Quædam contra species, utut Q üerctjs pruinosa, Q. “placentaria, Q.
lineata, Q. glaberrima, versus jugorum fastigia crebrius consociantur. Hic vero
plane aliam induit vegetatio faciem! Arbores altæ, quas prius tantopere sumus
mirati, rarescunt, vel mutantur in pumiliones, truncis suis, Muscis aliisque
Ciyptogamis confertim obductis, statim supra basin divisis in ramos late divari-
catos, epiphytisque admodum onustos. Ibidem luxuriant innumeræ Orchideoe,
formis quam maxime singularibus variantes, et Usneoe, pilos veluti albos simulantes,
pendent ubique ex arborum ramis raricomis. Hinc species ilia senectutis
quasi viriumque labentium, quam vegetatio istius regionis offert, dmn sensim
sensimque Florce subalpines terrarum temperatarum similis fit.
Diu morati in sylvis hisce primigenis, ubi arbores nobis adhuc ignotas haud
sine singulari operâ maximisque cum sumtibus cædendas curàvimus, quædam
ad Cupuliferarum historiam valemus conferre. Insuper arbores adeo egregias,
quæ fere omnes hgnum ad ædificandas naves operaque fabrüia aptissimum præ-
bent, coloniis nostris maximæ quondam fore utilitati, est, quod speremus.
* Ilâc denominatione (quæ apud Fcstum herbæ cuidam sarmentosæ attribuitur) plantas illas, quas
Galli Lianes et Germ ani Schlingpjlanzen vocant, haud inepte posse salutari autumamus.