perlustrate herbario Hasseltiano , quod in hovto botanico Lugduno-Batavo asservatur, veritatem sentential
intelleximus nostra;. Dubinin non est, banc speciem propter gemmas glabras proxime distare a D. trinervi, cui
racemis magis elongatis, et apprime calycis basi campanulatS, nec non ejusdcm folioiis majoribus retusis difFert.
Licet vero hisce ad D. retusum quam maxime accedat, nihilominus abunde dislinguitur Cam diversd portionis
inferioris calycis figure, quam formS atque glabrilie partium fere omnium, vegetationi et fruclificationi inser-
vienlium. Descriptionem nos tram secus specimina pi ura sicca t a exaravimus, quum cl. van Hasselt ml adnotant,
nisi «quod arbor sit ingens, vulnerala resinam stillans ».
A rbor ramulis alternis, divaricatis, glabris, supra insertionem petioli singuli
cicatrice circulari notatis : anni praecedentis teretibus, cinereo-fuscescentibus,
verruculoso-punctatis; novellis compressiusculis, striatis, laevigatis punctisve raris
pallidis porcatis, excurrentibus in gemmam plus unciam longam, lineari-attenua-
tam, rectam aut leviter falcatam, glaberrimam, flavo-virentem.
SxiPTJLyE (quibus gemmae constant) geminato-coadunatae, suprafoliaceae, ses-
siles, lineares, sursum attenuatae, integerrimae, sub-coriaceae, utrinque glaber-
rimae, caducae.
F olia alterna, petiolo instructa sesquipollicari, tereti, écanaliculato, glabro,
haud secus ac in congeneribus tarn inferne, quam superne infra folii expansionem
sub-incrassato, 4 r 7 poll, longa, 21 ad fere 4 poll, lata, ovalia, a medio ad apicem
brevem sub-obtusum repando-crenata, inferne sub-cuneata et semper obtusa,
utrobique glabra, coriacea, nervo medio venisque lateralibus subtus insigniter
prominentibus; recenter explicata conduplicata, lateribus fortius plicatis quam
in veternis, utrinque pilis adspersa solitariis, simplicibus, appressis, evanidis.
Racemi petiolos duplo triplove longitudine excedentes, ramorum noveRorum
in axillis solitarii, simplicissimi, retroflexi, cernui, glabri, infra exsertionem
pedicelli imi cicatrice ornati circulari stipulae geminatie gemmisque conformis,
quae spathae in morem flores plures ante explicationem involverat. Pedicelli
brevissimi, alterni, medio articulatim contracti, ebracteati, glabri, uniflori.
Calyx inferus, in fructu nondum perfecte evoluto campanulatus, in pedicellum
attenuatus, e glaueo-virescenti in puniceum migrans, coriaceus, glaber, intus
versus faucem dilatatam sericeo-argenteo-nitens; limbus quinquefidus, irregularis,
coloratus, laciniis tribus minoribus ovatis, obtusis, reflexo-patentibus; majoribus
duabus oppositis erectis, oblongis, obtusis, emarginatis, longitudine sub-aequa-
libus, trinervibus; cunctis integerrimis, coriaceis, utrinque tectis pilo minuto,
stellato, demum procul dubio evanescente.
Corolla et Stamina nobis ignota. Filamentorum portio inferior circa ovarium
persistens utut squamae semiovatae, chartaceae, diaphanae, unicostatae, nitidae,
fuscae.