l.Si
'i
XXXV TABULAE PHYSIOGNOMICAE EXPLICATAE. XXXVI x x x v n TABUIjAE PHYSIOGNOMICAE EXPLICATAE, x x x v i n
lepidibus, uti Polypodium incanwn, vacciniifolium, persicariaefoKum,
sepuUum, Vittaria lineata et lanceolata
rei. Freqaentissimae iiisident liae Filices iu palma
sii™ Catingis solemni, Coco coronata. Hio ¡Ilio oculi
fortasse incident in Ilymenofliylli et Trichomanis species
epidendras. Non ita rara epipbyta cernuntur species
qnaedam ex ordine Nopalearum, uti suaves Uhipsalicles,
Cerei flagelliformes et Ejríphylli, qui ilorum
ambitu coiorumqne veuustate excellunt Praeterea
autem Nopaleanim familia speciebus quibusdam fruticosis
vel in altaruni arborum formam emicantibus atque
Melocactis, qui in solo lapidoso aut iu saxis
crescunt, bisce silvis propriuni quendam adtribuit babitum,
iiec possunras negare, banc silvae formationem
uuam esse tota Brasilia, ubi inprimis ille ordo regioni
colorem quendam impertiat ac varietatem. Nam quamquam
interdiun tam in silvis primaevis quam in campis
larga earum adest copia, inter ceteras tamen vegetationis
tropicae formationes evanescunt; bic vero uti numero
sic magnitudine eminent Conspicis ramulosas angnlatasque
Cerei species, C. Jamacaru, hexagonum, geometrizantem
et alios, inter reliquas arbores accrescere
in altitudinem viginti pedum et triginta, et ramulos
apbyllos veluti candelabri bracbia saepe diversissimi»
formis extendere, aut teretes et striates Cercos, ut
Scopam, densa serie directo ascendentes efficere óbices
impenetrabiles, aut varias Opuntiae species per
nudum campura rotundis diffusas acervis. Has plantas
notum est ea extractas esse facúltate, ut non nixae
vastis radicibus per totam superficiem carnosam ex aere
petant vivendi adjumenta, nude prorsus conveniat naturae,
quod praecipue vigent in solo sicco nec mnltis
nutrimentis praedito.
Qua quidem observatione motu» non possum non
aliam memorare Catingarum conditionem, quae non ad
pbysiognomiam spectat borum nemorum, sed ad physiologiam.
Etenim coBstat plantae assimilationia processum,
ubi ad simplicisshnam redibis rationem, niliil
esse, nisi quod recipiat illa principium carbonaceum ex
acido, quod earn ambit, carbonaceo et oxygeninm atque
hydrogenium ex aqua oblata. Principium oxygenium,
quod inest iu aqua et acido carbonaceo, hoc processu
plus minusve exbalatur, quatenus particulae, quae inde
formantur chemicae aut nullum aut paululum oxygenii
requirunt ad compositionem suam cbemicam. In illis igitur
regionibus, ubi pianta elementa ista, principium carbonaceum
et hydrogenium, propterea quod ibidem materia
vegetabilis frequenter dissolvitur in principium
carbonaceum (i. e. propter frequentem humi formationem)
et quod hand raro pluit, per omne anni tempus accipit,
non est, quod m se ipsa flngat illis nutrimentis
hibernacula; sin minus, uti bicce in aridis Catingis, a
natura sapiente omnium matre ita videtur extructa, ut
ipsa certis quibusdam particulis secretis habeat, unde
sibi queat parare illa elementa, nisi ipsi offeruntur humo
et aqua. Jam sunt Catingae aquae inopes nec multam continent
in solo humi copiara, quum quas vegetabilia demittunt
materias, eae propter ipsam fluidi peniu-iam non tam
putrescant, quam tempestate exsiccatae et in pulverem
tenuem et flavum mutatae ventorum flamine dissipentur.
Plantae igitur, quae in Catingis vivunt, fere eadem
utuntiu- conditione, qua illae, quae ad primam viridium
organorum evolutionem carere debent humo, uti aliquot
plantae tuberosae et bulbosae, aut uti corculum,
quod alitur seminis albumine. Quodsi surculos illae
et foliola sunt explicaturae, novas -partes aqua adjutrice
debent elFingere ex principio carbonaceo, cujus
lis jam inest copia. Pro ejusmodi vero fundamentis
mibi in aliis harum plantarum videtur esse habendus crassus
cortex, carbonicis repletas substantiis, in aliis ipsa
succorum copia, qui lentitudine, gravitate et multitudine
tum substantiae, quam Cautschuk vocant, quum resinarum
oleorumque aethereorum, oxygenio liberorum, multum
discedunt ab aliarum plantarum succis tenuibus , aquosis,
liquidioribus. Unde non in ulla alia Brasiliae vegetationis
forma tot reperies Apocyneas, Asclepiadeas,
Sapoteas, EuphorUaceas et Terebinthaceas, quas
omnes eas esse constat plantas, in quibus saepe succi
denso lacté et resina aromatica referti deprebenduntur.
De his causis contenderim, bosce succos adesse pro
fundamentis, ex quibus plantae novos surculos et nova
folia floresque effingant, ubi pluvia incidente ex sonino
lùbernali expergefiunt, ut secundas quasi vitae sustineant
partes, i. e. ut alteram prolem progignant; quam
rem cum actione foliorum, insugendo et expiraudo uutriendi,
miro quodam modo esse connexam vix est quod
moneamus, quum folia et iiutriendo inserviant, et florem
fructumque praepareut et quasi viam illis muniant.
His ductus cogitationibus, ut panca quaedam de
soli aërisque apponam conditione, quae obtinet in silvis
istis collucatis, commoveor. Praecipue illae cernuntur
in calce, in denso eoque crassorum granonun granite ac
diorite, quum aut non appareant aut non nisi rarae ac
parcae in diversis saxorum generibus, quae maxime
quarz.0 consistunt et argilla. Extensae igitur geologicae
formationes itacolumitis sen scbisti quarzosi chloaugis,
lapidis ferrarli nierga commixti, pyropoecili foliacei
etc. ab hac, de qua dicimus, piane alienae sunt piantarum
formatione. Saxa Catingarum saepe tenui tantum
terrae strato obtecta sunt, modo argilla aut merga arenosa,
modo merga calcea; et humi quantitas in terrae
strato insita est admodum exigua. Haud raro sales
quoque contioef terra, uti natron muriaticum , calcaream
muriaticam et sulfuricam, argillam et magnesiam
iisdem acidis combinatas. Aqua, quae in sinibus post
pluviam restât, uti fontes rarissimi, qui hic illic effluunt,
salsi amarique quid habent nec suavi sunt sapore et
saepe noxii homiuibus, adeo quidem, ut illi maxime adtribuatur
frequentia febrium intermittentium. In quibusdam
regionibus Catingis praeditis, uti ad Rio de S. Francisco,
apud Formigas, in Comarca do Eio das Mortes
Minarum Generalium et circa Montes Altos in parte Africum
spectante deserti Bahiensis, saxum calcareum ' multis
interceptum est et profundis cavernis, in quibus in
strato mergae argillaceae multa ossa reperiuntur bestiarum
antediluvianarum et, uti fieri solet, magnae nitri
eopiae. In bis regionibus anuuouio quoque satis nutritur
Catinga, quod tanto opere auget plantarum iucremeutum;
alibi vero, ubi nec nitrum nec sales ammoniacales continent
montes, statuendum est illad ex aere bis silvis
adtribui ; id quod allevare videtur magna interdum ferri
oxydulati copia, quam recondit solum argillae plenum,
quum illud constet attrabere ex aere ammonium et per
chemicas quas efficit conjunctiones defigere in solo.
Hac ratione videtur esse deducendum, quod tot adsunt
partes principio azotico infectae (uti gluten, materia albuminosa
et varia alkaloidea, quae nondum detecta iu plantis
Catingarum inesse probabile est) in regionibus iis,
quae nunquam arte quadam sunt stercoratae inque quibus
bestiae et pauciores et minores videntur esse, quam quibus
putrefactis materiae azotico poUentes possint partes
ad vegetationem necessarias suscipere. Ex bis, quae
jam proposuimus, praeterea poterit ìntelligi, quo modo in
plaga, quae pro aquae inopia et humi stercorationisque penuria
omnino quasi condemnata esse videatnr ad sterilitatem,
tamen baud exigua existere possit silvarum vegetatio.
Coeli denique temperies in regionibus, ubi dominantur
Catingae, fortasse per omnem annum est constantior,
quam in ulla alia parte Brasiliae tropicae; hoc
inde colligam, quod solum sine montimn altitudine saepe
non multum superat maris superficiem et omnino longe est
ab ilio remotum, tum quod calor solis ardens, quum absit
densum graminis aut alius frondis tegumentum, hic fortior
est et perpetuus, unde rarius dumtaxat quam expectes
formantur rores, denique quod aér non tam cito ac
vehementer ventis redditur frigidior. Quae loci rationes
omnes baud scio an efficiant, ut lignum horum nemorum
admodum tenui, densa et aequa, verum etiam
dura fiat compage.
Quum iu autecedèntibus conmiunes Catingarum proprietates
studerem exponere, eo magis putabam milii
licere disserere explanatius, quo mihi quidem certius est,
liane silvarum formam una cum ilia, quam memoravimus,
virgultorimi, collium arenosoruni sive syrtum mediterranearum
et quorumdaui propriae naturae pratorum
— quae vocantur Campos mimosos -— singularem efficere
vegetationem, quae pro distüicta formatione, fere
eodem signifieatu, quo moutis quaedam late patens formatio,
possit censeri. Plurimae plantae, quas liujus
formationis esse putaverim quasque jure dixerim plaiitas
Hamadryades, sunt pari ratione dispersae intra
eosdem fines; qui partim iisdem vel cognatis montium
formationibus partim eo terminantur coelo, quod siccum
et calidum solet nomiuari. Quae plantarum formatio
maxime in interiore Brasilia cernitur ; est iUa continentalis.
Unde apparet in parte occidentali Minarum
Generalium, in Goyaz et inde Aquilonem versus per partem
quaiidam prov. Bahiensis, Pernambuco, Eio Grande
do Norte usque ad Ceara. Hac magna dimensione ipsa
habet plures gradus atque degressiones, imde fieri non
potest, ut una imagine omnes depingamus proprietates.
Ea, quam nunc largius paulo sum descripturus, est depromta
e parte Africum spectante provinciae Bahiensis,
«itra Rio de S. Francisco, prope oppidum Caiteté.
Jam vero, quae in hac tabula depictae sunt plantae,
eas singula« accuratius enumerabo. Pahna, quae hic per
silvam est dispersa, est Cocos coronata, propter petiolos
memorabilis, qui infra coronam mstar columnae
capitis consistunt. In parte antica sinistrórsum est Melocactus,
qui iu vertice portât rubrorum crinium niagnum
disciim, juxta Bromclia humi crescens, B. laciniosa,
ab incolis dieta Macambira. Retrorsum niagis cernitur
Cereus Scopa densis ordiriibus iinmixtusque est
frutex Opuntiae irasiliensis, aculéis validis deorsim
spectautibus insigiits. Una quae in bac parte conspicitnr
arbuscida est Cnidoscolus lobatus, qui ipse explicare
incipit folia stimulis armala. Collis, qui remotior paulo
ascendit, et Bromelia laciniosa et multis virgultis
Oputìtiae elatae et 0. Fici Indicae est vestitus. Ingens
caudex Cerei Jamacaru altitudine et crassitate
certat cmn aliis nemoris arboribus; idemque oneratus
variis parasitis, Bromeliis et Pithecoctenio, Bignoniacea
quadam, quae propter capsulas echiuatas a Brasiliani«
iiominatur Vente de Macaco, i. e. simiarum pecten,
incipit inclinari. , Prope adstat truncus defunctus, in
quo magni caespites Billbergiae patentissimae oonsedere.
Arbor extructa caudice instar alvi tumescente a
me appellata est Caoanillesia tuberculata; affinis Adansoniae
est, arbori Libyae celsis-simae, cujus locum in
bisce obtinet regionibus. Eam admodum molli esse
ligno et mediani medulla crassissima, non denso ligno
esse inipletam nolui praetermittere. Incremento celeri
vix plurium saeculorum assequitur aetatem. Idem putaverim
obtiuere iu Adansonia digitata ncque, si ABANSOMDS
arbori hujus speciei propter diametrum 30 pedum
adtribuit vitam 5150 annorum, id recte se habere
contenderim, quum , id quod multis videatur obnoxium
dubitationibus, omnem caudicem circulis liguéis constare
statueret. Ante Cavanìllesiam in media tabida cernitur
in fronte caespes Cerei, quem propter ramorum lineamenta
curvata insignivi nomine geometrizantis. Prope
e nudo solo escendit Adenoropium Martii, quae planta
e tribu Eupliorbiacearum continet lactis deusam copiani.
Quae in dextra parte antica ramos diffundit arbor,
est Bursera leptophloeos, quae in patria Imbnrana,
i. e. Spondias falsa noniinatur. Memorabilis est
propter resinam, quam continet, aromate plenam, quae
pro prmcipio incitante adbiberi potest et corticc pallide
fusco, laevi, splendido, qui similis est cortici nostrae
Pini silvestris. Ipsa arbor explicare incipit parva
et pinnata folia, atque varii laquei Ossi et Pautliniae
eam subrepuut. Adstat frutex Colicodendri Yco (arboris
sempervirentis), quae foliorum viridi splendore
et lentitudine in regione hac apbylla eminet. Ejus frondes
ab equis mulisque pabuli viridis cupidis saepe petuntur,
nec vero impune eas comedunt, quum tormina
aut profluvium soleant efficere. Bromelia laciniosa et
celsissimus caudex Cerei hexagoni hanc partem claudunt
inter eas plantas, quae praecipue videbantur esse
nominandae. Denique lectorum ocnlos adduxerim ad
fréquentés Visci frútices, qui de pluribos vetustis dependent
arboribus.