i59 R V I R G I L I I AEJVEID OS L IB . I I I .
85 Da propriam, Thymbraee, domum: da moenia feffis,
Et genus, et manfuram urbem: ferva altera Trojm
Pergama, relliquias Danaum, atque immitis Achillei.
Quem fequimur? quove ire jubes? ubi ponere fedes?
Da, Pater, augurium; atque animis illabere noilris
go Vix ea fatus eram ; tremere omnia vifa repente,
Liminaque, laurufque Dei, totufque moveri
Mons circum, et mugire adytis cortina reclufis.
Submiffi petimus terram, et vox fertur ad aures :
Dardanidae duri, quae vos a ftirpe parentum
95 Prima tulit tellus, eadem vos ubere lseto
Accipiet reduces : antiquam exquirite matrem.
Hic domus Aeneae cuntìis dominabitur oris,
Et nati natorum, et qui nafcentur ab illis.
Haec Phoebus : miltoque ingens exorta tumultu
100 Laetitia : et cundi, quae fint ea moenia, quserunt,
Quo Phoebus vocet errantes, jubeatque reverti.
Tum Genitor veterum volvens monumenta virorum,
Audite, O proceres, ait, et fpes difcite veftras.
Creta Jovis magni medio jacet infula ponto;
105 Mons Idaeus ubi, et gentis cunabula noltrae.
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna :
Maximus unde pater, fi rite audita recordor,
Teucrus Rhceteas primum eli advedus ad oras,
Optavitque locum regno, nondum Ilium, et arees
n o Pergameae fteterant: habitabant vallibus imis.
Hinc mater cultrix Cybele, Corybantiaque aera,
Idaeumque nemus: hinc fida filentia facris,
Et jundi currum dominae fubiere leones.
Ergo agite, et, Divum ducunt qua julfa, fequamur :
115 Placemus ventos, et Gnofia regna petamus.
Nec
Nec longo diftant curfu : modo Juppiter adfit,
Tertia lux claifem Cretaeis fiftet in oris.
Sic fatus, méritos aris madavit honores,
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo ;
120 Nigram Hiemi pecudem, Zephyris fclicibus albam.
Fama volai, pulfum regnis ceifiife paternis
Idomenea ducem, defertaque litora C re te ;
Hofte vacare domos, fedefque aliare relidas.
Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus :
125 Bacchatamque jugis Naxon, viridemque Donyfam,
Olearon, niveamque Paron, fparfafque per aequor
Cycladas, et crebris legimus freta confita terris.
Nauticus exoritur vario certamine clamor :
Hortantur focii, Cretam, proavofque petamus.
130 Profequitur furgens a puppi ventus euntes ;
Et tandem antiquis Curetum allabimur oris.
Ergo avidus muros optatae moiior urbis ;
Pergameamque voco : et laetam cognomine gentem
Hortor amare focos, arcemque attollere tedis.
I3 5 j am<l ue fere ficco fubdutìae litore puppes:
Connubiis, arvifque novis operataJuventus :
Jura domolque dabam: fubito quum tabida membris,
Corrupto cceli tradu, milerandaque venit
Arboribufque fatifque lues, et lethifer annus.
140 Linquebant dulces animas, aut aegra trahebant
Corpora: tum ileriles exurere Sirius agros,
Arebant herbae, et vidum fcges aegra negabat.
Rurfiis ad oraclum Ortygiae, Phoebumque, remenfo
Hortatur pater ire mari, veniamque precari :
G5 Quem feffis finem rebus ferat : unde laborum
Tentare auxilium jubeat: quo vertere curfus.
X Nox