55 Impulerat ferro Argolicas fcedare latebras :
Trojaque nunc ftares, Priamique arx alta maneres.
Ecce, manus juvenem interea polì terga revinéìum
Paitores magno ad Regem clamore trahebant
Dardanidae : qui fe ignotum venienübus ultro, .
60 Hoc ipfum ut ftrueret, Trojamque aperiret Achivis,
Obtulerat: fidens animi, atque in utrumque paratus;
Seu verfare dolos, feu certae occumbere morti.
Undique vifendi ftudio Trojana juventus
Circumfufa ruit, certantque illudere capto.
65 Accipe nunc Danaum iniidias, et crimine ab uno'
Difce omnes.
Namque ut confpeciu in medio turbatus, inermis
Conftitit, atque oculis Phrygia agmina circumfpexit :
Heu, qqae nunc tellus, inquit, quae me aequora poffunt
70 Accipere? aut quid jam mifero mihi denique reftat?
Cui neque apud Danaos ufquam locus : et fuper ipfi
Dardanidae infenii pcenas cum fanguine pofcunt.
Ouo gemitu converli animi, compreifus et omnis
Impetus, hortamur fari, quo fanguine cretus,
75 Quidve ferat: memoret quae lit fiducia capto.
Ille haec, depofita tandem formidine, fatur:
Cunei a equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor
Vera, inquit: neque me Argolica de gente negabo,
Hoc primum : nec, fi miferum fortuna Sinonem
80 Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.
Fando aliquid,. fi forte tuas pervenit ad aures
Belidae nomen Palamedis, et inclyta fama
Gloria;, quem falfa fub proditione Pelafgi
Infontem, infando indicio, quia bella vetabat,
85 Demifere neci: nunc caffum lumine lugent.
9
Illi me comitem, et confanguinitate propinquum,
Pauper in arma pater primis hue mifit ab annis.
Dum ftabat regno incolumis, regnumque vigebat
Confiliis ; et nos aliquod nomenque decufque
90 Geffimus. invidia poftquam pellacis Ulyffei
(Haud ignota loquor] fuperis conceffit ab oris ;
Afflicius vitam in tenebris, luciuque trahebam,
Et cafum infontis mecum indignabar amici.
Nec tacui demens : et me, fors fi qua tuliffet,
95 Si patrios unquam remeaffem victor ad Argos,
Promifi ultorem, et verbis odia afpera movi.
Hinc mihi prima mali labes : hinc femper Ulyffes
Criminibus terrere novis ; hinc fpargere voces
In vulgum ambiguas, et quaerere confcius arma.
100 Nec requievit enim, donee Calcitante miniftro
Sed quid ego haec autem nequicquam ingrata revolvo ?
Quidve moror? fi omnes uno ordine habetìs Achivos
Idque audire fat eft; jamdudum fumite poenas.
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
105 Turn vero ardemus feitari, et quaerere caufas,
Ignari fcelerum tantorum, artifque Pelafgae.
Profequitur pavitans, et fleto peétore fatur:
Saepe fugam Danai Troja cupiere relitta
Moliri ; et longo fefli difcedere bello,
n o Feciflentque utinam! faepe illos afpera ponti
Interclufit hiems, et terruit Aufter euntes.
Praecipue, quum jam hic trabibus contextus acernis
Staret equus, toto fonuerunt aethere nimbi.
Sufpenfi Eurypylum fcitatum oracula Phoebi
115 Mittimus; ifque adytis haec triftia dicta reportat.
Sanguine placaftis ventos, et virgine caefa,
R ? Quum