A E N E I D O S
L I B E R S E P T IM U S .
TU quoque litoribus noftris, Aeneia nutrix,
Aeternam moriens famam, Caieta, dedifti:
Et nunc fervat honos fedem tuus; offaque nomen
Hefperia in magna, fi qua eft ea gloria, fignat.
5 At pius exfequiis Aeneas rite folutis,"
Aggere compofito tumuli, poflquam alta quierunt
Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Afpirant aurae in no<ftem : nec candida curfum
Luna negati, fplendet tremulo fub lumine pontus.
io Proxima Circaese raduntur litora terrae;
Dives inacceffos ubi Solis filia lucos
Affiduo refonat cantu, teélifque fuperbis
Urit odoratam notturna in lumina cedrum;
Arguto tenues percurrens perline telas.
15 Hinc exaudiri gemitus, iraeque leonum
Vincla recufantum, et fera fub notìe rudentum;
Setigerique fues, atque in praefepibus urli
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum:
Quos hominum ex facie Dea faeva potentibus herbis
20 Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
Quae
Quae ne monftra pii paterentur talia Troes
Delati in. portus, neu litora dira fubirent;
Neptunus ventis implevit vela fecundis,
Atque fugam dédit, et præter vada fervida vexit.
25 J amque rubefcebat radiis mare, et æthere ab alto
Aurora in rofeis fulgebat lutea bigis:
Quurii venti pofuere, omnifque repente refedit
Flatus, et in lento luclantur marmorè toniàe.
Atque hic Aeneas ingentem ex æquore lucum
30 Profpicit. hunc inter fluvio Tiberinus amoeno,
Vorticibus rapidis, et multa fiavus arena
In mare prorumpit. variæ circumque fupraque
Affuetae ripis volucres, et fluminis alveo,
Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
35 Flettere iter fociis, terraeque advertere proras
Imperai; et laetus fluvio fuccedit opaco.
Nunc age, qui Reges, Erato, quae tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit ftatus, advena claifem
Quum primum Aufoniis exercitus appulit oris,
40 Expediam : et primas revocabo exordia pugnæ.
Tu vatem, tu, Diva, mone, dicam hórrida bella:
Dicam acies, aflofque animis in fuñera Reges,
Tyrrhenamque manum, totamque fub arma coaclam
Hefperiam. major rerum mihi nafcitur ordo:
45 Majus opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Jam fenior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et Nympha genitum Laurente Marica
Accipimus. Fauno Picus pater; ifque parentem
Te, Saturne, refert: tu fanguinis ultimus auélor.
50 Filius huic, fato Divum, prolefque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa eft.
L 1 Sola