P. V IR G I L I I MA R O J V I S
GEORGICON.
L I B E R T E R T I U S .
TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus
Paltor ab Amphryfo: vos filvae, amnefque Lycaei.
Caetera, quae vacuas tenuiffent carmina mentes,
Omnia jam vulgata, quis aut Euryfthea durum,
5 Aut illaudati nefcit Buiiridis aras?
Cui non didus Hylas puer, et Latonia Delos?
Hippodameque, humeroque Pelops iniìgnis eburno,
Acer equis? tentanda via eft, qua me quoque poffim
Tollere humo, vidorque virum volitare per ora.
io Primus ego in patriam mecum, modo vita fuperiit,
Aonio rediens deducam verdce Mufas :
Primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas:
Et viridi in campo templum de marmore ponam
Propter aquam,tardis ingens ubi fìexibus errat
15 Mincius, et tenera praetexit arundine ripas.
In medio mihi Caefar erit, templumque tenebit.
Illi viclor ego, et Tyrio confpedus in oftro,
Centum quadrijugos agitabo ad flumina currus.
Cunda mihi, Alpheum linquens, lucofque Molorchi,
20 Curlìbus, et crudo decernet Graecia caeftu.
Ipfe caput tonfae foliis ornatus olivae
Dona feram. jam nunc folennes ducere pompas
Ad delubra juvat, caefofque videre juvencos;
Vel
Vel fcena ut verfis difcedat frontibus; utque
25 Purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
In foribus pugnam ex auro, folidoque elephanto
Gangaridum faciam, vidorifque arma Quirini:
Atque hic undantem bello, magnumque fluentem
Nilum, ac navali Turgentes aere columnas.
30 Addam urbes Afiae domitas, pulfumque Niphatem,
Fidentemque fuga Parthum verfifque fagittis ;
Et duo rapta manu diverfo ex hofte tropaea,
Bifque triumphatas utroque ab litore gentes.
Stabunt et Parii lapides, fpirantia Ugna,
35 AÍTaraci proles, demilfaeque ab Jove gentis
Nomina, Trofque parens, et Trojae Cynthius audor.
Invidia infelix Furias amnemque feverum
Cocyti metuet, tortofque Ixionis angues,
Immanemque rotam, et non exfuperabile faxum.
40 Interea Dryadum iilvas, faltufque fequamur
Intados, tua, Maecenas, haud mollia jufla.
T e fine nil altum mens inchoat: en age fegnes
Rumpe moras : vocat ingenti clamore Cithaeron,
Taygetique canes, domitrixque Epidaurus equorum:
45 Et vox alfenfu nemorum ingeminata remugit.
Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas
Caefaris, et nomen fama tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abeft ab origine Caefar.
Seu quis, Olympiacae miratus praemia palmae,
50 Pafcit equos; feu quis fortes ad aratra juvencos ;
Corpora praecipue matrum legat. óptima torvae
Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
Et crurum tenus a mento palearía pendent.
Tum longo nullus lateri modus: omnia magna;
I 2 55 Pes