P. V I R G I L I I M A R O J V I S
GEORG ICON.
L I B E R P R I M U S .
A d C. C I L J V I U M MA E G E N A T E M.
/ '" 'V U id faciat laetas fegetes, quo fidere terram
Va^Vertere, Maecenas, ulmifque adjungere vites
Conveniat: quae cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis,
5 Hinc canere incipiam. Vos, o clariffima mundi
Lumina, labentem coelo quae ducitis annum,
Liber, et alma Ceres; veltro fi muñere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arifia,
Pòculaque inventis Acheloia mifcuit uvis :
io Et vos agreftum praefentia numina Fauni,
Ferte fimul Faunique pedem, Dryadefque puellae:
Muñera veítra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percufla tridenti,
Neptune : et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
15 Ter.centum nivei tondent dumeta juvenci :
Ipfe nemus linquens patrium, faltufque Lycaei,
Pan ovium cultos, tua fi tibi Maenala curae,
Adfis o Tegeaee favens : oleaeque Minerva
Inventrix, uncique puer monltrator aratri,
ao Et teneram ab radice ferens, Silvane, cuprefium:
Dique Deaeque omnes, itudium quibus arva tueri, ;
. Quique novas alitis non ullo femine fruges :
Quique fatis largum ccelo demittitis imbrem.
Tuque