phofphori. Quodlibet igitur acidum'ex propria bafi, oxygenio conjunfla,
conftare, fuadet analogia ab experîmentis defumpta.
5, Aqua ex bafibus aëris vitalis & inflammabilîs fecum invicem
combinatis confiât, quæ fi cum caloris materia conjurigantur, ftatum aëre-
um acquirunt; combinatione aütem direfta aquam denuo componunt, cujus
pondus æquale eft fummæ ponderum utriusque fluidi aërei adhibiti.
6. Caleinatio,' five oxydatio metallorum, vi combinationis iftorut»
cum bafi aëris vitalis contingit. Exceffus ponderis oxydorum fupra illud
metalli a bafi aëris vitalis, unita cum métallo, derivandus. Reducuntur
iterum ope corporis, quod majorem attraftionem eleftivam in oxygenium,,
quam in metallum exercet.
His præmiffis audiamus jam, & examinerais, quæ contra propofitos
canones a variis motæ funt diflicultates & objefliones, Initium faciamus
ab illis „ quæ Cl, Kirwan ( an Effay on E'hlogißon ) in medium protulit,
l i i c irfgeniofus vir pro comperta & certa veritate habet, aërem
înflammabilem , qui inelytis chemicæ nomenclaturæ aùthoribus, gas hydrogenium
audit, verum effe Stahiii principium phlogifticum, omnibus gau-
dens proprietatibus ipfi adfcriptis ; nihil aeidi, nihil terreftris vel phlogifti
(uti arbitrahjntur clariffimi viri Prieftley, Senebier multique alii aërologi}
illius lynthefim ingredi. Effe igitur gas hydrogenium puriffimam unam ean-
demque Temper fubftantiam, in ftatu fixo, five cum çorporibus combinatam,
Phlogifton, in fluido vero & aëriformi inflammabilem aërem eompellandam.
A d præcipua, quæ , ad probandam identitatem iftius aëris cum Phlogifto,
propropofuit
argumenta, & quæ ipfi Omni exceptione majora videbantur, pertinent
fequentia :
1. Cas inflammabile illud iplum effe principium, quod flammam
concipit, a lit, & in omni naturæ regno diffeminatum eft.
Novimus ex phyficis, phænomena inflammationis & combuftionis
corporum cum aëre, arftiffimo & indiffolubili nexu, effe conjunfta; hinc «
etiam non obtinent in fluido qualicunque a diathefi aëris atmofphærici lon-
giffime recedente; imo ipie aër inflammabilis per fe flammam non concipit,
exclufo omni aëris externi acceffu. Novimus porro, aërem communem a
fubftantia quacunque in illo ardente, in fua decomponi principia conftituti-
v a , illiusque oxygenium abforberi, cujus exempla præbent expérimenta
cura fulp hure, phosphoro,metallis &c. inftituta, incrementum ponderis ca-
pientibus æquale ponderi quantitatis aëris abforbti vel decompofiti. Quo-
tiescunque igitur aër fua privatur elafticitate, v e l, quod idem eft, decom-
ponitur, & in ftatum folidum cum corpore, quocum unionem init, conden-
fatur, notabilis caloris latentis quantitas, principium illius conftitutivum
facientis, evolvitur, q.ui incremento temperiei, rarefaftione, luce & flam-
ma roanifefta fit. Si jam per expérimenta Cl, Crawford ( Experiments
and obfervations on animal heat Sc, ) aliorumque confiât, aërem atmofphæ-
ricum, vel potins illius gas oxygenium, magnam in le fovere ignis latentis
copiam; an non patet, ex aëre illo, dum cum corpore quodam fe conjungit,
in fua principia refoluto, calorem evolvi debere magna quantitate? imo
forma lucis & flammæ, fi lynthefis aëris vitalis vi momentanea folvatur,
Elegans hoc phænomenon præbent phofphorus, ferrum & zincum, in aère
oxygenio ardenlia, continuatque illud tamdiu, donee fiere ornne gas con-
o - F fum- '
*