litus maris Adriatic! fitos perluftrarem, inveni Colubri hujus individuum ,
atrum, fex pedes longum, duos pollices craffum, ad radicem Piftacis Te-
rebinthi luicini® per vicinos frutices faltitanti infidias tendentem, atque
ccepi. Poft breve captivitatis tempus vomere incepit iratum animal, vo-
mituque quinque motacill* pullos, poft pullos fanguinem, & cum fanguine
ejecit animam, Exenteravi cadaver , atque in exenterato inveni adhuc
unum Mugilem Cephalum, & Lacertam vulgarem.
Inter quindecim, qu® hoc anno Flumine acquifivi viva exemplaria,
unica foemina quinque depofuit ova, quorum unumquodque erat cylindri-
cum, utraque extremitate rotundatum, candidum. Ovi involucrum confta-
bat tunicis quinque ar£fe inter fe per telam cellulolam unitis ; cavitas reple-
ta erat materie lin&iformi, gravi odore nares afficiente, in hoe liquamine
natabat corpus rubrum filiforme duas lineas longum.
Certe innoxium eft hoc, telis deftitutum animal. S i, quod raro
f i t , irritatum manibus contreftantis morfum imprimit, nulla alia, quara
pauci fanguinis fluxus, emanat inde fequela. |
Incols firmiter credunt, a Colubro Aefculapii Ammodytem vorari,
quod credere, nee ego dubito, quia iis in locis, quas ah illo incoluntur,
A mmo dytes rariffime invenitur. Narrant eornm aliqui, ei ut conftrictori ,
homines adoriendi, & circum pedes eorum fefevolvendi, inefie naturam;
at hoe nee unico exemplo probatum fuiffe novi, etiamfi per novemdecim
annorum fpatium in Liburnia vitam duxiffem,
Tab,
Tab. 26. Jtg. a. repraefentat foeminam oculis pallide caeruleis , ut
omnium oculi fiunt aliquod tempus , antequam feneélam exuunt. Fig, b.
óvum ab eadem foemina depofitum.
Tab. 27, fig. a. marem flavefcentem, & b. fruftum nigro - caerulefcen-
tis, cujus corpus eft maculis albis hi inde pi&um, &j ore hiante, ut in
maxilla fuperiore appareant duo dentium ordines in utroque ejusdem latere
fiti.
CONTENTA IN HOC VOLUMINE.
I. De Metallis e Terris obtinendis. .
II. De Principio inflammabili. , .
III. Obfervationes botanies. ,
IV. Plant® rariores Carinthiac®.
V. Amphibiologica. .
3
3?
93
227
349