sum est; ipsa supercilia latiora sunt, stipata magis, e pilis procerioribus conflata,
hispidiora et asperiora; ' in foeminis tuber illud planius.-et teretioris formae est,
supercilia arctiora, rariora, brevioribus pilis minus prosiliunt, sed cuti proprius
applicantur.
Supercilia a plica palpebrali (Fig. 1. f . Fig. 2. d.) minus distant in sexu mas-
culo, quam in foemineo.
Plica ipsa (Fig. 1. d. Fig. 2. e.) in maribus maior est, seu, ut aliis verbis utar,
palpebra superior, cum sursum magis attracta sit, minor videtur apud mares, quam
apud foeminas.
Hiatus inter palpebras, si quidem placide palpebra superior elevata e s t , in
maribus diductior videtur, seu amplior atque teretior.
Uterque inter margines palpebrarum angulus manifesto maior est.
Mares palpebrarum margines Simplicius arcuatos habent; tortuosiores , quae
figuram literae s. repraesentant, foeminae.
Facies marginalis palpebrarum (Fig. 2. m. n.) in maribus latior deprehenditur.
Cilia marium densiora, et, si singula spectas, crassiora .esse videntur.
Plica etiam palpebrae inferioris (Fig. 1. et 2. q.) maior esse videtur.
Caeterum istae differentiae non in omnibus oculis insignes.sunt facileque occur-
runt, sed, ut supra iam dixi, in exquisitis nonnisi marium ac foeminarum oculis,
quales quatuor figurae primae exhibent.
Di f ferent ia oculi externi Aethiopis et
Europaei .
Quo crebrior Aethiopes vivos intuendi, et post mortem dissecandi mihi occasio
fuit, eo magis intellexi, oculum Aethiopis satis accurate depictum nullibi adhucdum
prostare. Quare necessarium valde mihi visum est, ut diligentissime delineandum
eum curarem, maxime postquam didiceram , oculorum Aethiopum fabricam coelo
Africano accommodatam magis esse, quam Europaeorum.
principes , quas satis distincte in 5. et 6. Eigura expressas in-
venies, hae mihi esse videntur :
Supercilia rara atque tenuia super palpebras minus prominent, quam in Euro-
paeis ita .ut, etsi validissime deorsum ad radicem nasi contracta, tarnen obum-
brando Oculo minus sufficiant; pili superciliorum non sunt crispi, sed, ut passim
nostri, recti, aut parum curvati atque torti.
Palpebrarum parenchyma omne crassius est , et quasi turnet ita , ut bulbus
oculi pone cutem faciei, veluti post larvam condatur, quo fit, ut lucis radii, qui
parvis aut peracutis angulis oculum incidunt, a bulbo flectantur. Pariter prohibe-
tu r , quo minus inter ipsum somnura , aut oculo clauso lux palpebras incurrens
per spissiorem harum compagem facile bulbum afficiat.
Palpebra inferior superiorem v ix adeo angustia et exiguitate superat, ac in
Europaeis, sed tota latior., crassior, et, quod in vivis animadvertisse mihi visus
sum , bulbum oculi versus mobilior est. Quam ob rem lucis radii , qui minoribus
angulis a terra oculum versus recellunt, turn latitudine et crassitie, turn maiori
mobilitate palpebrae inferioris a bulbo arcentur.
Palpebrarum fissura angustior minus hiat ita, ut et bulbi facies minor pateat.
Hinc multi quoque , qui desuper et inferne ad oculum accedunt, lucis radii a
bulbo arcentur.
Palpebrarum margines serpentino magis seu tortuoso more procedunt, et in-
signius tument; praeterea externum marginis labium subrotundius est, hinc fir-
mius et arctius sibi invicem applicantur.
Cilia utriusque palpebrae magis curvata seu flexa, et densiora, quam apud
Europaeos sunt, tantaeque nigritiei ac subtilitatis occurrunt, quantae raro inter
Europaeos conflantur; quo fit, ut multi lucis radii a bulbo secludantur.
Coniunctiva oculi tunica subfusca est; certe mihi in Nigritis nunquam tarn alba
et pellucida occurrit, quam in Europaeis; hinc oculi illorum turbidi et paululum
languentes apparent, ut nostri, fere ubi non nihil inflammati sunt. Num forsan
lioc ipso colore oculus a nimio lucis splendore defenditur , dum radii, qui a mar-
ginibüs palpebrarum recellunt, temperantur ?
Plica lunaris, tertiae animalium palpebrae illud analogen , maior videtur.
Cornea bulbi, caeteroquin maioris> minor videtur, minusque convexa.
Pariter iris per corneam translucens ut plurimum unicolor est, et tarn fusci
coloris, u t , ubi paullulum e longinquo earn intuemur , pupilla distingui plane
nequeat, sed tota iris rotundae maculae nigrae speciem prae se ferat. Quo fit, ut
quasi rigeat oculus , eiusque splendor minuatur.
Orbitae osseae, Cl, Bonnio , aeque ac in simiis, in eodem piano positae,
quin in nonnullis Aethiopum craniis, simiarum more, propiores sibi accumbere videntur.
Quae partim colligere etiam licet ex oculo a fronte depicto Fig. 6., ubi radix
' nasi idcirco retractior apparet. Hinc quoque f i t , ut oculis Aethiopum minor visio-
nis sit campus, eosdemque, caeteris paribus, pärciores lucis radii incurrant.
His ita constitutis efficitur, ut Aethiopum oculi in calidissimis Africae regioni-
bus splendidissimos, minimisque angulis a solo repercussos lucis radios facilius
2