6. 7* S. Locus partis huius chorioideae, qui cura Figura tertia, ad adulti exemplur
delineata, comparari potest.
F i g u r a s e c u n d a .
Anti ca seu per corneam conspicua facies segmenti iridis, quod prima Figura ab
interna facie b. c. f g. monstrat.
Quamquam Figura haec idem segmentum modo inversum, seu ab externo latere,
offert, et verbi causa arteriae i. 7t. I. sibi sunt simillimae, tarnen in hac patet latiorem
iridis partem, quam in prima, depingi. Caussa huius diversitatis in re ipsa posita est.
Scilicet ut formam retis in minori iridis annulo plane illustrarem, ampliore, quam
ad primam Figuram, pagina opus fait, alioquin loca n. n., quae ad retis istius plenio-
rem cognitionem tantopere faciunt, debuissent omitti.
a. Speciminis ad hanc Figuram magnitudo vera.
I. c, Pars marginis pupillae, seu marginis pupillaris iridis.
f g. Pars marginis iridis, qui corneam spectat, et hie ramo coronali arteriae
ciliaris longae cingitur.
I . c. d. e. Pars annuli minoris seu interni iridis, subtilibus suis vasis conspicui, quae
transversa prius super crassiora procedunt.
d. e .f .g . Pars annuli maioris seu externi iridis.
i. k. I. Tres arteriae prae caeteris magnae, quae e ramo coronali ( f g .) arteria-
rum ciliarium longarum nascuntur, et in iride disseminantur.
m. m. Minores arteriae, inter maiores illas oriundae.
7i. n. Surculi maiorum arteriarum, qui in annulo minori disperguntur.
F i g u r a t e r t i a .
Particula internae faciei choroideae e viro adulto, diametro viginti quinque
partibus maiori.
Vasa sanguifera oculi, e quo particulam sumsi, tenerrimo cinnabari penitus
repleta fuerant.
Caeterum Figuram hanc ita posui, ut cum loco in Figura prima maxime ipsi
simili, hoc est loco 6. 7. 8. 9. insignito, commode conferri possit.
6. Trunculus primarius arteriae, qui
7- in ramum superiorem, et
8. in ramum inferiorem finditur, unde
9- surculi, quos intricatos supra dixi, sese inosculantes proficiscuntur.
a. veram huius particulae magnitudinem oculis subiicit.
Manifesto diflert rete huius particulae a reti Figurae primae ex recens nato,
maiori quidem crassitie et uberiore quadam filamentorum explicatione.
F i g u r a q u a r t a.
Pars antica choroideae cum iride et membrana sic dicta pupillari ex oculo sinistro
foetus septimestris, quater diametro aucta, vasis sanguiferis cinnabari impletis.
Rete vasculosum membranae pupillaris etsi plures iam, v. c. A lb in u s , B lu m
en bach , H a l le r , W a c h e n d o r f, W a lt e r , W r is b e rg egregie depinxerunt,
novam tarnen eius iconem quam exactissime elaboratam haud supervacuam duxi * ut,
si cum reliquis conferatur, tarn vera eius imago exstaret, in qua ne unum quidem
retis filum artibitrario positum esset.
Caeterum quod Figuram linearem alio modo, quam imaginem umbra distinctam,
collocavi, propterea factum est, quia absoluta huius imaginis pictura demum novi
quid inveni*
Scilicet comperi, arterias ciliares longas horizbntali ductu decurrere; ad quod
notandum linearis figura adhibita est. Idem et e Tabula septima patet.
A. Vera huius segmenti magnitudo.
a. b. Chorioidea propriä; bulbi.
c'. Annulus gangliformis chorioideae.
c. d. Iris. Per spatia vasorum cinnabari repletorum
postica facies tegitur, translucet.
pigmentum nigrum, quo
d. e. Membrana pupillaris, cuius arteriae ex arteriis
in venas iridis transeunt.
iridis oriuntur, et venae
f- Arteria ciliaris longa interna.
S* Arteria ciliaris longa externa.
Arteria ciliaris longa tarn interna quam externa, dum finditur, iridem cororiae
instar circumit, unde praecipuae iridis arteriae ortum ducunt.
l. 2. 3. 4, 5. Quinque vortices venosi in chorioidea.
F i g u r a q u i n t a .
Facies sphaerica postica lentis, capsula sua inclusae, e foetu septimestri, cuius
vasa sanguifera cinnabari optime erant repleta, quadrupla diametro aucta.