circa 5. 6., sextante maior est, quam interna, quia annulus iridis latissi-
mus hie esse solet. p. q. Margo pupillae, q. r. Interna facies iridis
dissecta, sextain plerumque partem brevior externa, quia maxima hie
annuli iridis angustia est.
s. Posterior iridis facies, spississimo pigmento nigro tecta.
1. 1. Pars choroidis ut plurimum paullo pallidior aut lucidior.
u. v. w. Tunica bulbi retina, v. u. (figurae maioris). Facies dissecta retinae, v. v. Margo
anterior, seu limites retinae, w. Interna, quae per humorem vitreum
translucet, facies retinae..
x. y . (cf. maiorem figuram). Lens cum capsula sua media dissecta. x. Facies lentis
anterior, planior. y. Posterior lentis superficies, magis convexa.
z. s. Distantia lentis a corona ciliari.
iJ 2. 8. Nervus opticus dimidiatusi i . Convexitas nervi optici. 2. Concavitas eius
in latere opposito. 3. Facies nervi optici dimidiati. 4* 5. Vagina nervi
optici, a dura membrana cerebri oriunda, quae e duplici lamina, tenuiore
externa 4 ., et interna, crassiore 5. conflata, 6. in scleroticam transit.
7. Membrana choroidea nervi optici.
8. Vestigia vasorum centralium retinae, quae medium nervum opticum
perforant.
6. 8. 3. Nervus opticus, isque, quod et Fig. 2. 1. Fig. 4* Fig. 6. c. et Fig. 4»
Tabulae octavae indicant, circa 6. dimidia paene parte gracilior, quam
per totam reliquam longitudinem.
F i g u r a q u a r t a.
Figura haec a postica parte contuendam praebet retinam seu membranam nerveam
illaesam sinistri bulbi, e iuvene integrae aetatis. Retina ita eollocata est, ut verum
eius centrum mediam Figuram incidat: itaque retina aeque in icone, ac in natura,
verissimum haemisphaerium refert.
Neque multa dexteritate opus est, ad bulbum, modo recehs sit, ita praeparan-
dum. Etenim sclerotica bulbi sub aqua caute detracta, postquam choroideam quoque
removeris retina laevis plane et absque ullis plicis seu rugis humori vitreo obtensa
facile offertur. Quo recentior bulbus est, eo facilius haec administratio succedit.
In vero retinae centro luculentissime turn cernitur foraminulum plane rotundum
cum limbo luteo, quod duo vasorum sanguiferorum rami crassi eleganti corona
cingunt.
a. Tunica retina, vitreo corpori, ut yocant, laevis intensa. Retina haec tanta
est et ita eollocata, ut oculo Figurae primae adaptari possit, eiusque
centrum centro lentis in eadem linea recta, hoc est, in axi bulbi
respondeat.
It, Foramen centrale in centro retinae.
c. Limbus luteus, qui marginem foraminis centralis circumdat, centrum
versus obscurior, ambitum versus sensim pallescens.
d. e . f Locus, ubi nervus opticus resectus, scleroticam perforât. Ambitum eius
post accuratissimam dimensionem adumbravi. Mirum est, nervum opticum
per totam reliquam longitudinem a cerebro usque ad bulbum duplo
paene erassiorem deprehendi, quam in hoc loco. Conféras de his praeter
tertiam, sextain ac septimam huius Tabulae Figuras, tertiam Tabulae
tertiae, et seeundam ultimae.
In Figura secunda huius Tabulae idem locus minor multa occurrit, turn quod
utique minor est., turn quod , etsi amplior esset, tamen ob maiorem distantiam
minor appareret.
e. Medium hoc nigrum punctum orificia vasorum centralium transverse secto-
rum significat.
E x hac quidem icone manifesto intelligitur, arteriam hanc atque venam minus
apte nominari centrales. Arteriam nomine hoc insigniendam per ipsum centrum retinae
in c. h. migrare oporteret; sed quae vulgo ita vocatur, duabus lineis a vero centro
retinae distat.
g. h. i. Très rami principes vasorum centralium sanguine suo repleti. h. i. Duo
ex istis ramis, qui foramen centrale instar coronae circumdant. h. R a mus
coronalis superior, i. Ramus Coronalis inferior. Inter h. et i. sur-
culos aliquot ex hisce ramis coronalibus foramen centrale versus excurrere
vides.. In reddenda vasorum horum distributione multum operae impen-
sum est Conféras h. i. in Figura secunda, quae coronam hanc ex alio
corpore a fronte exhibet.
Talem iconem retinae nemo, ni fallor, ante me dedit.
F i g u r a q u i n t a .
Adspectus retinae et corporis vitrei, in quo lens cum capsula residet, a fronte
Seu facies anterior retinae in Figura quarta depictae. Figurae hums quintae eadem ad
quartam ratio est, quae secundae ad primam.