fibris, lamellis et segmentis sphaericis conflari, aut per vitam lentis sanae fabricam;
zeolitidi ullo modo simllem esse.
Sunt inter corporis nostri humores, qui, ut primum coguntur, similem substan-
tiam fibrosam reddunt. Quis non viderit texturam radiatam atque fibrosam calculi
urinarii vel fellei serra divisi? Quid? quod sanguis ad manus est, quem in vena cava
circa cor embrjonis in spiritu vini asservati reperi, quique exsiccatus faciem radiatam
atque fibrosam induit.
Igitur eodem modo, quo sanguis hic coëundo in substantiam radiatam atque
fibrosam convertitur, lens quoque post mortem mutatur. Ut itaque statuendum non
est, sanguini nondum coagulato et in spiritu vini reposito radiatam hanc et fibrosam
fuisse indolem: ita quoque lenti oculi vivi, antequam cogitur et spiritu vini servatur,
fibrosa ilia structura utique deneganda est.
Neque enim hoc unum est, quo lens Sana ac viva a lente in spiritu vini recon-
dita differt; sed et aliis modis ambae adeo inter se discrepant, ut contrariae plane
naturae esse videantur.
Lens sana per vitam perfecte pellu-
; cida est,
coloris expers,
viscid a, glutinosa,
mollis, instar gummi liquescentis.
Lens in spiritu vini prorsus opaca depre-
henditur,
colore lacteo, seu opali instar radians,
sicca, rigida,
duriuscula, fragilis.
Ad quae ideo exspatiatus sum, ut novo exemplo ostendam, summa,cautione
opus esse, ne, quae mortuo corpori propria sunt, ad vivum temere transferamus.
Quid multa? si cuti lens sana per vitam neque opaca, neque lactea, neque rigida ac
duriuscula est: ita nee in vita e fibris contexta videtur. Quod enim ista efficit,
idem fibrosam quoque indolem ei conciliât.
E X P L I C A T I O
TABULAE QUINTAE COLORIBUS DISTINCTAE.
P lu re s me moverunt caussae, ut Tabulam quintam repeterem, et supplementi
loco interponerem.
Scilicet ut nonnulla, v . c. limbus luteus circa centrale foramen retinae, oculis rite
subiicerentur, color ipse addi debuit, sine quo distincte ilia exprimi minime poterant.
Deinde vel ideo grave mihi visum est, icônes has vivis coloribus induci, partim
quia pauci anatomici tarn frequentem, quam mihi quidem bellum, inter cuius
turbas versabar, obtulit, occasionem nacturi sunt, recentissimas has partes prorsusque
incorruptas contemplandi, partim, quia anthropologiae studiösos baud parum iuvaret
cum formis partium colores simul cognoscere.
Cum vero, quod satis obvium est, nec Tabula umbris distincta, nec linearis
Colores facile tulisset, novam adôrnare coactus sum.
Simul commodae hac occasione usus sum, ut passim varia supplerem et contraria
contrariis illustrarem. Sic tertia Figura Tabulae umbris distinctae bulbum ad hori-
zontem dissectum consnlto talem refert, qualis, dissectione licet optime et felicissime
peractà, occurrit, id est, lente paullulum reclinata, iride convexa, et tubere, quo
ad sclèroticam alligatur, immodice crassp. Quam quidem partium rationem, etsi ab
ea , quae per vitam est, deflectat, malui tarnen talem proponere, ut, quantum
machinae nostrae partes administratione vel optima turbentur, quantaque ad per-
ficiendas icônes anatomicas iudicii severitate opus sit, exemplis patescat. Neque
superfluum videbatur, medicis, qui ophthalmiatriam faciunt, coloratas icônes afferre,
quibus res adeo ipsis graves plenissime illustrentur. Qui vacuas istis mendis imagines
desiderant, adeant Figuram utramque linearem, maxime Tabulam ultimam. Caeterum
scleroticae tarn per pellucidam, quam per opacam partem crassities, si mediam aesti-
mamus, verissima ea videtur, quam Tabula colorata exhibet.
Primam et'Secundam Figuram pari, quo tertiam, modo ad vivum exprimere,
absonum fuisset et a consilio alienum. Namque propositum fuit, his imaginibus
retinae corrugationem, maxime istas rugas et plicas proponere, quae foramen centrale
obvelant, quasque per vitam occurrere temere arbitrati sunt.
Tandem repetita hac Tabula ad designandam iridis aliquam varietatem usus
sum (vid. Fig.: i. 9. et 10 mam), quae quidem, licet non crebro tanta occurrat,
tarnen, u b i,occurrit, iridis viväe naturam et officium egregie illustrât. Scilicet internum
iridis latus externo angustius est. Raro id adeo patet, ut hie: manifestius
tarnen in hominibus vivis vidi.