Quae cum ita sint, necesse est, bulbi singulas partes tam sub coelo, quam sub
aqua, aut spiritu vini, aut oleo contemplari, et repetito lab ore singula tandem ita
expedire, ut post institutam mediam aliquam aestimationem earn assequaris partium
formam, quam vere per vitam habent.
Longum foret, singula, quibus ad id efficiendum uti decet, artificia exponere,
quae v. c. ad extendendas, erigendas, siccandas, inflandas, affigendas, fulciendas
vertendas, iniiciendas , gelu durandas etc. partes pertineant.
Peracto rudiori labore, in recte definienda forma normali multum impediment!
facessit magna ipsorum bulborum diversitas. Taceo varietatem, quae ab aetate est,
quamvis vel in una lente crystallina (vid. Figuras i 3. 14. et i 5.) tanta appareat, ut
vix maior esse possit. Tace© differentiam inter oculuni myopem et presbyopem, de
stupenda colorum iridis diversitate ac varietate tantummodo dicturus. Sicuti enim
bi, ita et reliquae bulbi partes luçulentissime saepe inter se différant. Quo pallidiore
colore iris est, eo tenuiores bulbi Sunt tunicae, quo fusca magis illa, eo crassiores
bae. Quo fuscior oculus est, eo minor plicularum in corpore ciliari numerus esse
solet.. Magni bulbi ten ui or ibus plerumque tunicis sunt, quam parvi.
Haec ut oculis rite submitterem, ad Figur am primam et decimam, quae easdem
fere partes représentant, bulbis usus sum quam maxime diver sis.
Ast vel summa cautione, et adhibitis, quaecumque praesto sunt, artificiis faro
efficies, ut, quas delineaturus es partes, in eo situ retineantur, quem per vitam, aut
ante ipsam incisionem habent. Ita, quamquam membranae scleroticae elegans sua
et légitima forma globosa maneat, impediri tarnen nequit, quominus chorioidea ali-
quantum abscedat, retina corrugetur, et, quod maximi est momenti, libera utraque
iridis extremitas (Fig. 3. o. p. a. r .) reelinetur, ac len3 pondéré suo situm mutet.
Plurimos bulbos frigori glaciali commisi, ut semel saltim iridem recte collocatam
pictori offerrem; at inter secandum medium bulbum nunc hanc, nunc, illam eius
partem ruptam, divulsam et destructam inveni, iride v ix semel legitime posita. In
bulbis, quos gypso circumfuderam, licet externa quidem forma satis integra servata
sit, tarnen post factam sectionem iris et lens sedibus suis eesserunt.
Eandem porro ob caussam bulbos sacchari aliorumque sabum solutionibus con-
eentratis aliquamdiu indidi, suspendi alios in oleo terebinthinae, in spiritu vini nunc
dilutiore, nunc fortiore, alios modo aëre, modo cera aut hydrargyro replevi. Verum-
tamen metbodos ilias, quantum expediendis aliis partibus inserviebapt, tantum alia-
rum disquisitioni vidi obesse.
Itaque superfuit boc unum, u t , ubi dimensionibüs non amplius locus fuit,
ratione et iudicio uterer, et quicquid suspectum ambiguumque visum est, de eo
plurium bulborum exempla sollicite conferrem variisque modis perscrutarer. Quae
ratiocinando, ex his didici, ad castigandas icones adbibui, ita tamen, ut ab omni
phantasiae figmento alienus, solam naturam ducem sequerer.
Profecto mibi ipsi haud ignoscerem, si, quae vitiosae sint, et formam corruptam
referant oculi humani icones veras venditarem, et naturae congruas. Eiusmodi
.errores absque dissectoris culpa accidere, et quandam partium deformitatem vix posse
evitari, pictori quidem, cui prava ista exempla proponuntur, excusationi esse potest,
neque vero physiologo. Huic enim sedulo curandum est, ut recte omnia intelligat,
et pictori, ubi typorum fide destituitur, consilio succurrat, iconesque in locis cultro
turbatis, aut ubi mollis pars suo pondere deformata, aut medii, cui inerat, vi adul-
terata est, corrigat. Sic v. c. membranae, quae dissectae conciderant, aut rugas con-
traxerant, attolli denuo debent, vel laevigari. Imagines, quas stucLia pictores vocare
solent, haud convenire mihi videntur operi, fabricam. oculi humani innatam exposi-
turo. Innumera vitia in picturis obvia, eaque administrations perversitate et inertia, vel
ignorantia aut levitate secantium oborta, cum innumera sint, silentio- praetermittam.
Haec modo allata ut afferrem, tres potissimum caussae me impulerunt. Primum
equidem veritus sum, ne anatomici, qui icones huius Tabulae cum natura compara-
rent, et nonnulla in iis primo adspectu animadverterent discrepare., rem falso a me
propositam esse arbitrentur. Ita v. c. ubi sextam Tabulae nostrae Figuram cum
tertia, septima et octava, cumque Figuris Tabulae tertiae et octavae optime conve-
nientem, in plerisque contra aliorum iconibus et exemplis arte praeparatis formam
fructuum cynosbati aemulam viderint, facili negotio intelligent, non banc, sed,
quamFigura sexta refert, formam solam posse genuinam esse. Pariter erunt, qui in
Figura huius Tabulae septima et octava iridem planam, neque ita protuberantem et
convexam, ut in museis suis, deprehendant. Hi quidem, ubi membranam hanc in
reeenti necdum dissecto oculo, et cornea plane adhuc pellucida, aquae immersam a
fronte contemplati fuerint, largientur, non in praeparatis suis, sed in meis his iconibus,
iridem vere, h. e. qualis in vita est, proponi. Quare hos anatomicos rogatos
velim, ut , priusquam sententiam, ferant, rem meo exemplo aggrediantur, ac prae-
iudicii expertes saepius earn varioque modo disquirant.
Altera caussa fuit, quod formas fortuito artificio exortas, ab egregiis dissectoribus
nuper videbam nativas et per vitam obvias haberi, hocque nomine describi. Ita e. g.
rugas seu plicas ilias retinae, in Figura secunda depictas, quae foramen centrale obve-
lant, nativas dixerunt, licet non, nisi retina dissecando corrugata atque plicata,
demum nascantur, ac plane desint, s i, quod in exemplis ad quartam, quintam et
sextam Figuram adhibitis factum est, retina illaesa servatur.