1
o. o. Plicae palpebrae inferioris.
p, Angulus minor seu externus aperturae palpebrarum.
Radix nasi. E latitudine huius partis exigua manifesto elueet, quam proxi-
mos sibi, et in eodem fere piano bulbos oculorum positos 8sse.
F i g u r a s e p t i m a .
Oculus sinister pueUae lucifugae undecim annorum, quae Moguntiae nata in
vivis adliuc est, seu puellae, quae vocatur, Leucaethiopis.
Dissimilitude, quae oculum hunc tenerum, languidum, pallentem atque lucifugum,
et crassum ilium , robore, nigritie et lucis patientia insignem Aethiopis oculum inter-
cedit, tanta est, ut ulteriori explicätione haudquaquam indigeat.
Ne itaque, quae supra iam in comparatione huius oculi cum Aethiopico atque
Europaeo fusius exposita sunt, repetam, lectores ad ilium locum remitto.
Pariter, quae ad signandas singulas- partes pertineant, literas omittere eo magis
licuit, quo facilius eae a Figurae primae explicätione hue poterunt transferri.
Caeterum nec silentio praetereundum est, oculum istum non solum indolem
lucifugam, sed characterem quoque foemineum manifestissime prodere.
F i g u r a o c t a v a .
Eiusdem oculi lucifugi, ex adverso depicti, adspectus a latere.
Singularum partium huiusmculi ratio satis e Figurae primae explicätione, quippe
tota ad hanc Figuram composita, patet.
F i g u r a n o n a.
Oculus sinister foeminae viginti quinque annorum, per placidum somnum matu-
tinum delineatus,
Ut omnia, quae hue pertinent, oculos statim incurrant, ad baric icotiem consult,
o oculum elegi, magnum, quinonnihil exstat ac tenerrimis palpebris tegitur.
Icon haec docet, palpebrarum canthum externum infra lineam horizontalem, in
qua positus internus est, aliquot lineas descendere, a palpebra superiore sola, dum
duabus lineis altior infra corneam demittitur, plus quam-totam huius superficiem
obtegi — canthos oculorum, yel apertura clausa, variam suam formam retinere,- ita
quidem ut internus teres, externus acutus sit — in palpebra superiore expansa rete
venarum cutanearum melius conspici. Tandem icon haec verum situm bulbi inter
somnum exhibet.
a. b. e. Supercilium. a. Extremitas nasalis supereilii. 1. Media supercilii pars.
c. Extremitas supercilii temporalis. . :
o. (1. e . f Palpebra superior plane explicata. Elelineatio haec convenit cum Fig. i.
Tabulae., septimae:
e .f . Apertura palpebrum prorsus clausa, cuius situs docet, palpebram superio-
rem non rectam, sed obliquam delabi.
a Aperturae palpebrarum extremitas teres seu interna, quae tereti formae an-
■ guli maioiris respondet.
ƒ. Rimae extreinitas acuta seu externa, acuto angulo minori respondens.
g. Cilia utriusque palpebrae. Decussationem eorum monstrat Fig. io et Fig. i
T abulae septimae.
h. i. Linea horizontalis, quae profuhdiorem situm extremitatis externae su-
periöris palpebrae per somnum denotat.
k. 1. Locus iridis p/ sive, ut rectius dicam ^'corneae , qui in figura umbris dis-
tincta elatior apparet, ut bulbi situs dignoscatur.
m.n.o. Yenae cutaneae translucentes, quae cum venis in Fig. 4, Tabulae secundae
lit, g. g. congruunt.
tj. Plica palpebrae inferioris.
F i g u r a d e c i m a .
Idem oculus per somnum a latere i.nspectus. Cornea in vita non solum lividae
instar maculae perlucebat, sed etiam in hoc ‘quidem oculo tenui et paullulum ex-
stante peculiari modo protuberabat.
a. Frontis pars.
b. Radix nasi.
c. . Supercilium.
d .e .f.g . Palpebra superior plane explicata.
e. Immobilis pars palpebrae superibris.
k. Palpebrae superioris media pars , quae oculo aperto.in plicam e Figurae
secundae abit, sed clause eodem super corneam expanditur, et, si modo
bulbus, ut in nostro exemplo, aliquantulum prominet, corneae protu-
berantiam satis insignem prodit.
d. f . Margo palpebrae superioris,
g. Cilia utriusque' palpebrae.
k. 1. Situs' comeae in oculo dormiente. Vid. Fig. 1. Tabulae septimae.
q. Plica palpebrae inferioris.
4