Porro non defuerunt nuperrime inter graviores physiologos, qui limites retinae
antico magis loco, quam quo in Figura tertia, quarta, quinta .et sexta positi sunt,
constituèrent. Quae quidem fallacia soli spiritui vini tribuenda est. Igitur si qui
de veritate iconum mearum dubitant, rogo, partim ut foramen centrale in bulbis eo,
quem Figura quarta, quinta et sexta docent, modo praeparatis inquirant, partim ut
ad cognoscendos retinae limites oculis recentissimis maximeque pellucidis utantur,
neque vero bulbis aliquamdiu in spiritu vini reconditis.
Accedit tertia caussa. Nimirum intellexi, ne a novissimis quidem iconibus
partium oculi humani graves errores abesse, vixque in innumeris illis e Z in n io translatas
ullam inveniri, quae, quod peccatum in prototypis est, vel devitet, vel corrigat,
vel pristinas mendas novis non augeat. Nemo v. c. Tabulam Zinnianam secundam,
quae Figurae nostrae septimae et octavae respondet, imitatus est, quin supra dictam
iridis nimiam convexitatem, et ad reliquam chorioideam iniquam rationem retinuerit,
praetereaque in repetendis subtilioribus formis multa neglexerit. Quapropter illi,
qui icônes meas aliquando reddituri sint, nulli operae, quaeso, parcant, ut veram
imaginum vim mentemque assequantur et exprimant.
Oculi in novendecim Tabulae buius Figuris depicti e quindecim diversis corpori-
bus depromti sunt:
Figura prima et secunda ex uno oorpore,
Figura tertia e secundo,
Figura quarta et quinta e tertio corpore,
Figura sexta e quarto,
Fi gura septima atque nona e quinto,
Figura octava e sexto,
Figura décima usque ad decimam septimam e septimo ad decimum quartum?
Figura décima octava et duodevicesima e decimo quinto.
Ad comparandas. inter se, et emendandas hasce Figuras sensim ultra centum circi-
ter bulb os consumsi.
Quicquid teneriorum bulbi partium oculo nudo potest discerni, Tabula haec
tradit; quod autem nimis subtile visum fugiat, in sequenti Tabula sexta proponitur,
quae quintae huius continuatio particulas quasdam lente auctas sistit.
F i g u r a p r i m a .
Dimidia pars anterior bulbi sinistri ad perpendiculum divisi, cuius posteriorem
partem Figura secunda refert.
Bulbus hie e viro mediae aetatis recentissimus, absque artificiali praeparatione
et repletione vasorum sanguiferorum dissectus et depictus est, ut tarn vera sedes et
connexio lentis, quam forma corporis ciliaris per residuam particulam humoris vitrei
translucens cum callapsu et corrugatione tunicarum pateat.
a. Facies scleroticae dissecta. Flis in locis, quae iisdem in Figura secunda
respondent, sclerotica aequalem circum circa crassitiem habet; dum
contra magis antrorsum, ubi sub tendinibus musculi recti latet, tenuior,
quam inter eosdem, est.
b. Mucus nigricans tunicam inter scleroticam atque chorioideam.
c. Tunica chorioidea, quae cum incisione laxata sit, rugosa seu plicata apparet.
Per vitam haec, uti Figura tertia, septima et octava monsrant, ubique
aequabili laevitate super retinam intensa est.
d. Pigmentum nigrum intra chorioidem atque retinam.
e, e. f . f Tunica retina. Margo eius e. e. non solum magis plicatus est margine
choroidis, sed et insigniter reflexus.
/•ƒ • Limites anteriores seu margo extremus retinae, qui quidem in hac bulbi
icone obscurior minusque acutus occurrit, quam in Figura tertia, et
praecipue quinta atque sexta.
f . g, h. Corpus ciliare chorioideae per reliquias humoris vitrei translucens. Cum
h.
maximam partem pigmento nigro spississimo tegatur, plicata eius structura
circa solum lentis marginem recte potest distingui. Talern particulam
ubi recentem satis contemplaberis, corpus ciliare retina non obtegi, manifesto
occurret.
Medium spatium inter corpus ciliare et lentem, quod literae z. z. in seg-
mento Figurae tertiae désignant.
i. Jt. 1. Lens, capsula sua inclus a, per humorem vitreum pellucidum facile obvia.
Lentem hanc totâm a latere repraesentat Figura décima quinta, mediam
divisam tertia.
i. Ti, Iris, per lentem et humorem vitreum translucens. In latere externo i. lu
latior est, quam in opposito interno. Conféras d, e. et b, c. in Figura
décima.
l Pupilla iridis.
F i g u r a s e c u n d a .
Dimidia pars posterior bulbi sinistri ad perpendiculum secti, cuius anteriorem
partem Figura prima offert.