teneras hasce arterias internae, hoc est, in latere corneaé interno positae, amplissi-
mae sed externae tam tenues seu parvae esse soient, ut superiores et inferiores veluti
in supplementum arcessant. Sic tenclinem musculi oculorum superior is, interioris
et ipsius inferioris duo penettant trunculi arteriosi; sed unus solum modo, isque gracilis
tendittem musculi recti externi.
Maxime memorandum mihi videtur, in omnibus oculis, quos idcirco tam vivos,
quam post mortem scrutatus sum, arterias circa externum corneae latus semper
tenerrimas inveniri, ita, ,41t, quod iam monui, et ex icone ipsa manifestissimum est,
magnae externi lateris parti desuper aut inferne ramuli arteriosi suppeditentur.
Id ita ,se habere ; facile adspectus oculi vivi quemque docebit.
Idem in nonnullis oculorum morbis, v. c. in ophthalmiis, leucomatibus, staphylo-
matibus, ulceribus et excrescentiis scleroticae praecipue confirmatum vidi..
In quatuor Figuris, quae vasa oculi sanguifera exhibent, orbitae magnitudo in
Tabula tertia exempli loco posita est, quo melius vera vasorum sangûiferorum ad
eorum musculos et bulbum ratio elucescat.
Non solum musculi, bulbus et nervus opticus rite ad orbitam dispositi sunt, sed
etiam arteriae, et in primis truncus princeps N. o. p. q., in Figura prima et secunda
talem situm habent, qui cranio, in prima Figura Tabulae tertiae delineato, plane
congruat.
Vides porro, arterias, si cum organi exiguitate contuleris, satft magnas esse
et tortuosas. Hinç in tanta arteriarum copia et amplitudine oculus sufficiente
sanguine nunquam carere potest. Pariter insignes ramorum harum arteriarum cur-
vaturae sanguinis in iisdem cursum, dum corpus recte valet, impediri prorsus vêtant.
Quantuscunque enim, quamve celer et frequens sit bulbi et palpebrarum motus,
tarnen isti anfractus' adeo facile cedunt, ut ramus maior loco multum moveatur nullus.
Figura prima et secunda, cum quinta comparatae, arteriam ophthalmicam,
monstrant truncum suum oblique, ab exterioribus-ad interiora dimittere, et.serpen-
tino ductu sub nervo ophthalmico devolvi, ut tandem supra bulbum dissipetur.
Venae autem ophthalmieae truncus contrario fere cursu ab interioribus ad exteriora
pergit, et serpentino. flexu ad nervum opticum evehitur, cum infra hunc remotissi-
mus oriatur. Minime itaque, ut in aliis partibus fit, circa octfium'systema venosum
arteriosi comes est, Sed utrumque sua via incedit. Eadem ratio est circa carotidem
internam, unde arteria ophthalmica origines habet.
Praeterea arteria ophthalmica cum trunco suo, carotide cerebrali, in eo convenit,
quod canalem osseum nervi optici perrumpit, cum per proximas fissuras orbitales
brevior ipsi et quodammodo liberior via patuisset.
Porro carotidi cerebrafirespondet, quippe haud procul ab exortu suo serpentino
gyro (Fig. i. 2.) flectitur, haud secus, ac carotis, quae in canale osseo pyramidis et
sinu celluloso cerebri, illoque loco, quo cerebralis fit, ter saltern insigniter curva-
tur. Fig. 1. et 2. N. O.P.) Qua vasis dispositione sanguinis copia quidem minuitur, et
impetus a corde infringitur, sed motus eo fit aequabilior.
Postea et in hoc conspirât utrumque vas, quod ophthalmica praeter ramos, qui
in faGiem abeunt, tehuiori subtiliorique membrana constare videtur.
Tandem arteriae ophthalmieae cum carotide cerebrali ea similitudo est, ut soluta
ilia quasi a finitimis partibus orbitae adipem peragret, et pleraque tenero nonnisi textu
celluloso leviter affigatur. Hinc quoque fit, ut, etsi subtiles valde. Sint ipsius rami,
facili tamen negotio administrari queant. Pariter arterias cerebri constat, iam a
natura quasi nudas, nullo fere cultro admoto, oculis subiici.
Quam arteriae ophthalmieae fabricam adeo insignem atque constantem attendisse,
scriptorum aliquem, haud memini.
Patet, magnitudinem arteriae muscularis cum musculi ipsius volumine convenire.
Musculus itaque maior vel insigniores, quam minor, vel plures arterias sortitur.
Vides porro, pjurimos arteriarum trunculos rectis paene angulis ad musculos
accedere, et, priusquam fibris ipsis muscularibus inserantur, discedere m ramulos,
quorum surculi tandem eadem cum fibris muscularibus via decurrant.
Membrana oculi sclerotica, aliarum membranarum more, parvas et graciles modo
arterias habet.
Pleraeque, quae scleroticam intrant, et in albo oculi conspiciuntur, arteriae,
fasciculos fibrarum muscularium ac tendinearum penetrant.
Venas quoque oculorum, sicuti in reliquis plerisque partibus fit, arterias ampli-
tudine et numéro anastomosium vel circa maiores ramos superare palam est.
Praeterea Tabula haec quatuor musculos rectos bulbi sinistri a posteriore inser-
tione solutos, et in planitie ext&sos offert.
Ibidem contueri licet universam omnino musculorum partem tam carneam quam
tendineam, eorundem latitudinem, longitudinem, expansionem, antenorem m sclerotica
insertionem, et iustam a cornea distantiam. Ad quae recentissimo exemplo viri
adulti mediae aetatis usus sum.
Mirum est, singulos hos musculos rectos peculiari tam tendinea, quam carneae
partis habitu inter Se differre :
Musculus superior carnis brevffate et tendine serrato, distinguitur,
internus carnis crassitie et tendine obtuse acuminato,
inferior tenuitate carnis, et tendine arcuato,