a. b. c. cl. E as dem partes, quas in Figura prima, signant, siquidem ante bulbi medix
divisionem connexae tunicae extiterant.
e - A. Retina, cuius margo e. j . e . f magis reflexus apparet,, quam in Figura prima.
f. g. h. i. Ti. 1. Interna retinae facies, quae per reliquum humorem vitreum pellucet.
1. Locus orbiculatus, albus, quo nervus opticus in bulbum inseritur.
g. h. i. Très rami arteriae et venae centralis retinae, quae per nervum opticum
in bulbum transit, sanguine repletae.
7i. i. Duo ex his vasis sanguiferis, quae foramen centrale seu verum retinae
centrum, coronae instar cingunt. Coronam hanc,- praeter quintam et
sextam Figuram, Figura quarta optime exprimit. h. Sur cuius princeps
superior huius coronae. i. Surculus princeps inferior huius coronae.
Ti. Verum retinae centrum, in quo plures plicae confluunt, quae foramen
centrale flavo limbo succinctum vêlant. (Fig. 4. c. b. Fig. 5. d. Fig. 6. b.)
Plicae hae retinae dissecto medio bulbo et retinae hinc facta corrugatione, demum
oriuntur.
Retina enim, cum humori vitreo innixa parum aut necquicquam paene pig-
mento nigro adhaereat, non potest non in plicas contrahi, simulac corpus vitreum,
quod firmamento illi.est ac laevitatem conciliât, medium discinditur. Retina autem
plicatur seu rugatur praecipue circa foramen centrale prop ter ea, partini, quod inde
ab omni sectionis ambitu hoc centrum versus aequali vi solvitur, partim, quod ipsum
foramen centrale, quia foramen est, rugas sese versus contrahi facillime patitur.
Haec foraminis centralis a plicis illis obvelatio caussa mihi videtur, cur inter
tot tamque assiduas oculi humani disquisitiones, nemini ante me iste hiatus occurrerit.
Ut igitur non solum physicam caussam, quam ob rem foramen centrale scrutatores
tamdiu latuerit, sed etiam retinae singulärem earn indolem, qua post mortem inter
secandum foramen centrale versus contrahitur, et plicas stellatas effingit, physiologis
oh oculos ponerem, studio in prima et secunda Figura retinam talem depinxi, qualem
post mortem, minime vero per vitam se habet.
Per vitam enim, quod quidem e tertia Tabulae huius Figura, et e Figura lineari
Tabulae octavae satis patet, très bulbi tunicae, sclerotica, choroidea et retina cum
interposito muco nigro (A.) atque pigmento nigro (J.), plicis vacuae tensaeque proxime
sibi incumbunt.
F i g u r a t e r t i a .
Dimidia pars inferior sinistri bulbi ad horizontem divisi e viro adulto integrae aetatis.
Bulbus hic recentissimus absque artificiosa praeparatione dissectus illico depingebatur.
Horizontalis haec bulbi medii divisio perpendiculari, quam prima et secunda
Figura exhibet, ita est opposita, ut angulo recto se decussent. Cum pars inferior
superiori plane similis sit, sola inferior delineata est*
Ut distinctius signari nonnulla possint, superiorem partem Figurae linearis duplo
maiorem adieci.
Bulbus hie mediae est magnitudinis. Quare tunicae eius nec ultra modum
crassae, nec tenues nimium sunt. Eius axis signis 3. d. et diameter transversa maxima
literis c. u. u. Figurae superioris interiacet.
a.b.c.d.6. Tunica sclerotica bulbi. a. Anterior scleroticae pars, quae subito quasi
ampliata in corneam transit, A. Tenuissima scleroticae pars, quae, quod
Tabula octava innuit, tendinibus musculorum rectorum augetur. c. Media
eius pars crassior. d. Posterior eius pars crassissima, quacum vagina
nervorum opticorum cohaeret. 6. Colliculus seu cribrum eius semiro*
tundum, per quod medulla nervi optici bulbum intrat, ut in retinam ex-
pandatur. Sedem huius cribri a fronte Figura secunda circa l. , et Figura
quarta Tabulae Octavae triplo maiorem exhibet.
a . a . f g . (in icone lente äucta) Cornea, a. a. Transitus scleroticae in corneam.
Lamellatam-corneae fabricam in sectione f non male indicat Tabula
umbris ,distincta. g. Posterior seu concava corneae facies, quae cum
anteriore iridis facie anteriorem, ut vocatur, cameram oculi efficit.
i. k. z. m. 1. Tunica choroidea extra muco nigricante, intus nigro pigmento obducta.
Externus circuius niger mucum nigricantem, et internus nigrum pigmen-
tum denotat; circulo utrique nigro interiectus cir cuius albus faciem
discissae choroidis.
i. It. Annulus gangliformis tunicae choroideae, quo scleroticae et corneae firmier
adhaeret. z. Anterior pars crassior huius annuli. A. Posterior pars
tenujor, quae retrorsum in choroide se.nsim disparet.
Totum huius annuli ambitum Figura nona a fronte exhibet, a latere Figura
septima. Duplicem, quo sulco duplici marginis corneae insidet, eius circulum lente
semel auctum in superiöre figura lineari, triplo maiorem in Figura lineari Tabulae
octavae cernere licet.
i. k. 1. m. s. (figurae maioris). Corona ciliaris tunicae choroideae. Pars i. k. ad lentem
spectans pliculam dissectam proponit. i. s. Antica huius pheae extremi-
tas latior. A. Postica eius extremitas subtiliter acuminata, quae cum
tuberculo in choroidem abit.
0. p. a. r. Iris. o. p. Externa iridis facies, dissecta, quae , teste Figura maiori
i 5