ferant, quam oculi Europaeorum. Itaque , oculum Aethiopicum Africae aptiorem
esse , Europaeo, nullus dubito.
Quas omnes differentias si perpendimus , simiarum oculi Aethiopum oculis
similiores mihi videntur, quam Europaeorum.
Caeterum opto, ut alii physiologi has observationes a nemine , quantum scio,
ante me factas pondèrent, et amplificent. Unum id addere liceat, differentias illas
non in omnibus individuis pariter eminere.
Di f ferent iae oculi exte rni Leucaethiopum
et Europaeorum.
Quemadmodum oculus hominum nigrorum is est habendus , qui pro structurae
suae robore ac perfectione plurimam lucem facile et commode ferat : sic Leucae-
thiopum oculus ob fabricam a natura teneriorem ac minus validam parcissimae lucis
patiens est.
Quod ut sensibus subiicerem, in 7. et 8. Figura oculum puellae leucaethiopis
undecim annorum > quae in vivis adhuc est, accuratissime delineandum curayi.
Non minus nova baec imago est, quam ilia oculi Aethiopis nigri; certe aliam
nullam equidem vidi.
Candidissimi isti homines, etiamsi cutis et oculorum indoles subinde, neque
vero semper, baereditaria est, tarnen stirpem haud videntur constituere. Liberorum
enim lucifugorum, quorum oculos depinxi, parentes labe hac prorsus carébant.
Quae oculorum conditio cum semper innata neque acquisita s it , immutabilis
potius varietas et degeneratio, quam morbus esse videtur. Neque enim ea ad
solum oculum externum pertinet, sed, ut in Leucaethiopum mortuorum oculis, a
Rougemont dono mihi datis, vidi, ad omnes omnino oculi partes, ita ut ipsa tunica
retina, seu proprium et proximum visus Organon, retiformi sua structura a
vulgari oculi fabrica maxime abhorreat.
Unde sequitur, oculum Leucaethiopis fabricam oculi humani subtilissimam seu
tenerrimaïn exhibere.
Praecipuae , quas Figura 7. et 8. satis distincte exprimit, oculi Europäer-vulgaris,
mediocriter, ut dicam, perfecti, a Leucaethiopieo diversitates hae mihi esse
videntur
Supercilia sunt mollia, helua, luteolo-alba, aut quasi pallida, recta et tanquam
dispersa; neque saltern in puero ac puella, quos perscrutaiidi occasio mihi fu it,
lu ci arcendae paria videntur.
Palpebrae crassiusculae, et quasi inflatae sunt.
Palpebrarum cutis cretae potius, quam carnis habet colorem, squamosa potius
est, quam glabra. Puer, quern vidi, a variölis humanis ita erat deformatus , ut
ipsa externa oculi forma iisdem mutata mihi videretur.
Superior eorum, quos observavi, palpebra valde erat angusta.
Inferior palpebra paene latior superiore visa est.
Palpebrarum fissura in exigua luce modice h ia t, in clariore angusta est.
Cilia maxime tenera atque recurva pallidissimum sive luteolo album colorem
habent, in palpebra inferiore praelonga , densa , quasi saltuosa sunt. Quare ad
arcendam lucem nullus plane eorum usus esse videtur, aptaque magis structura, ut
oculum adeo irritabilem a pulveris alienorumque corporum impetu tueatur.
Caruncula lacrymalis satis crassa visa est, sed pallidiore rubore, quam apud nos.
Cornea tenuior magisque convexa.
Iris texturae reticulatae , subtilis , filamentosae , subcaesiae seu ex purpureo
aibae speciem habet, ut non solum per pupillam, sed et per ipsas quasi filamento-
rum intercapedines ad bulbi fundum subcaesio roseum prospectus pateat, seu ut
postica oculi pars iridem teneram ac paene pellucidam transpareat. In oculi albu-
gine vasa sanguifera vix ulla apparent.
Caeterum bulbi in utroque infante vel ad modestam lucem diurnam continuo et
anxie quasi fluctitabant, ipsaque pupilla , ut in avibus nonnullis , v. c. in psittaco
f i t , motu assiduo , celeri , oscillatorio et quasi tremulo agitabatur.
Hinc vel ex ipso oculo, facundissima ilia maxime, ut ita dicam, animata faciei
parte patet, incolis coeli temperatioris, si fabricae corporeae perfectionem spectas,
quandam mediocritatem concessam esse.
Ipsorum enim oculus, sicuti robore ac virtute Aethiopici caret, ita nec infir-
mitate et vitiis oculi Leucaethiopis laborat. At vero, quantum efficaciae visus or-
gano forsan decedit, tantum spatii , quod perlustrare valet, amplitudine compensatin'
, maiorique judicii v i, ,ob cerebri perfectiorem naturam.
Palpebrarum condi t io inter somnum.
De oculo clauso, qui nobis quasi transitum a tabula prima ad secundam parat,
quaedam,- ut mihi quidem videntur, nova, quae ab hominum obdormiscentium ac
dormientium contemplatione didici, afferre liceat.
Inter somnum quietum atque placidum palpebrae per musculum proprium ita
clauduntur, ut palpebra superior laevis , et rugis vacua, extremitate sua externa