Nova est icon ligamentuli a me primum visi, quod glandulam lacrymalem in situ
suo retinet, quodque, dummodo recte et caute in quaerendo- eo versatus essem, nun-
quam desideravi. ,
Inquirendi autem liaec ratio est,- ut, dissecta per horizontem recentis cranii
media orbita, cultrum demum admoveas. Quo quidem modo commode simul effici-
tur, ut glandulae lacrymalis verus situs et forma maneat. Mensuris per hanc occa-
sionem pluries repetitis iongissimam eius diametrum, plerumque novem aut decern
lineas longam, et sex paene lineas latam reperi.
Ligamentulum hoc glandulae lacrymalis ossi frontis, circa externum et posticum
marginem foveae, pro glandula lacrymali adhaeret, ac potius e condensata tela cellu-
losa, quam e fibris vere tendineis conflatum est. Cum transversum sub glandula
lacrymali per mediam earn excurrat, glandulam ipsam in situ eius retinere valet.
Novam quoque iconem dedi ligamenti proprii lunati a me primum rep er ti, quod
trochleam musculi oculorum obliqui in situ stabili retinet. Scilicet pone arcum tendi-
neum superioris marginis orbitae . Tab. VIII. Fig. 1. O ., ab osse frontis trochleam
versus verum porrigitur ligamentum lunatum, quod ex arcuatis fibris tendineis splen-
dentibus componitur; concava eius facies ad inferiora et extrorsum, sursum ac intror-
sum convexa facies spectat. Fibrarum tendinearum, quibus constat, longissimae
infimo, brevissimae summo loco iacent. Margo eius inferior acute circumscriptus esse
solet. Ligamentulum ipsum ita. est constructum, ut non solum trochleae vinculo
sit, sed etiam inter contractionem musculi obliqui tendinem eius trochleae ope melius
situ suo figat, impediatque, quominus trochlea bulbusque inter communem quatuor
musculorum rectorum actionem nimis introrsum cedant.
Quod gracile hoc ligamentum alios ante me fugerit, inde repetere licet, quod pleri-
que, ut oculi partes perlustrarent, superiorem orbitae parietem caelo prius amoverent.
Incauto autem hocce artificio fi t , ut ligamentum, pro suo quidem munere satis
firmum, sed nimis subtile, quam quod violentiae illi resistere valeät, totum destruatur.
Quodsi contra locum, eo, quern paullo ante, ubi de ligamento glandulae lacrymalis
sermo erat, attuli, modo, divisa recentis cranii per horizontem orbita, examinaveris,
ligamentum nunquam non invenies.
Adieci iconem cartilaginis trochleae diligenter praeparatae, quae hue usque allatis
verior mihi videtur.
Verior quoque, quam apud antecessores, icon corrugatoris superciliorum esse
videtur. Musculus hie, cum, quod crebra administratione cognovi, volumine ac
forma quam maxime variet, e pluribus, quas possideo, eius iconibus earn selegi, qua
e facie viri musculosa atque robusta quam integerrimus traditur.
Diligentius hanc Figuram, praesertim quartam, contemplantibus satis, ut puto,
patebit, limites ossium ideo tarn teneris suturis iunctos esse, ut crescenti bulbo
receptaculum rite adaptetur, eidemque, quam primum ad legitimam magnitudinem
pervenerit, iusta concilietur firmitas.
Si qui sunt, qui descriptionem hanc nostram et delineationem ossium orbitae
iusto prolixiores aut subtiliores putent, hos contra monerem, naturae opera haud
satis accurate posse unquam exprimi, ossaqùe ilia quam diligentissime ac subtilissime
adumbranda esse, propterea, , quod haud secus ab iis , ac ab aedificii contignatione,
angustia et amplitude eampi visionis, bulbi vel recessio, vel protuberantia, super-
ciliorum vel planities vel eminentia, longitudo et brevitas rimae palpebrarum,
externa oculi forma, vel aperta vel depressa, et, ut paucis rem complectar, maior
minorve pulchritudo vigentis maxime ac delicati huius organi pendent.
Ut nihil dicam de-rçisus organi infirmitate, quae prava orbitae forma nititur.
F i g u r a p r i m a .
Antica pars segmenti superioris cranii Turcici masculini ad horizontem dimidiati.
Sectio ita facta est, ut dextra et sinistra orbita in partem superiorem ac inferiorem
satis aequam divideretur. Segmentum superius haec Tabula, inferius tertia exhibet
ita, ut orbitae, quae in eadem planitie positae sunt, in utraque Tabula prorsus sibi
respondeant.
a. Substantia partis squamosae dextri ossis temporum dissecta.
b. f Ala minor dextra ossis basilaris.
b. c. Margo acutus posterior minoris huius alae.
c. Apex eius obtusus posterior.
d. Excisura pro carotide.
e. Anticum orificium canalis nervi optici.
f. Sutura, quae alam minorem et os frontis terminât.
g , h. Sella ossis basilaris.
h, h. Limites ad os ethmoideum.
i. Ä. I. m, Ala maior dextra ossis basilaris.
i, i. Substantia huius alae maioris, serra divisa, quae cellulas medulläres habet.
]i. k. Fissura orbitae superior, inter alam hanc maiorem atque minorem ossis
basilaris.
- I. Sutura, quae maiorem hanc alam ab osse frontis disiungit.
I. m. Maioris huius alae superficies, quae ad externum orbitae parietem pertinet.
m. Sutura, qua ab osse zygomatifco eadem dirimitur.