explicandam earn pertineant, ex figura quarta hue referas: quintus cerebri nervus
reclinatus est.
A. Quintus cerebri nervus ita reclinatus, ut superficies eius, quae cranio obversa
esse solet, pateat.
B. Tuberculum plexiforme, seu ganglion nervi quinti cerebri.
C. Primus eius ramus.
D . Secundus ramus.
E . Tertius ramus.
F. Portio minor quinti nervi cerebri, quae, postquam tuberculum transversum
praeteriit, ad tertium ramum seconfert.
G. Musculus oculi obliquus superior resectus.
H. Nervus opticus.
b. e. Ti. i. o.p. cj. r. s, u. v. Easdem, quas in antecedente Figura sexta, partes dénotant.
t. Surculus narinus
x. x . duos edit nervös ciliares longos (x . w,), deinde musculum obliquum superior
em CtO subit, et in
z. surculum narinum, qui per canaliculum Fig. I. 12. cavitatem narium
intrat, inque
tz. nervum infratrochlearem finditur.
a. Nervus cerebri sextus.
ß. 7. Filamenta subtilia plana sexti nervi cerebri, quae carotidem internam
reti circumdant.
ß. ß. ß. Tria huius retis filamenta , quae a nervo sympathico veniunt.
7. 7. Duo filamenta, quae deorsum in membranis carotidis internae dissipantur.
<5*. Filamentum unum, sursum in membranis internae carotidis diffusum.
Truncus continuatus sexti nervi cerebri, qui, accedentibus quae supra attuli nervi
sympathici filamentis auctus, cum tertio nervo cerebri et nervo nasali paris quinti
orbitam petit, ut tandem
v. 3-. in musculo recto extemo penicilli instar divergât. Ut vera magnitudinis
horum nervorum ad carnem ratio exprimeretur, diligenter curavi.
E X P L I C A T I O
T A B U L A E Q U A R T A E.
T abula haec contuenda praebet: distributionem arteriae ophthalmicae per musculos
et bulbum oculi sinistxi (in Figura prima et secunda), venarum confluxum, quae a
bulbo, musculis et a glandula lacrymali proficiscuntur (in Figura quarta et quinta).
Porto iustam magnitudinem, formam et insertionem anteriorem quatuor rectorum oculi
musculorum cum trunculis illarum arteriarum, quae per albugineam oculi conspici
solent (in Figura tertia).
Quae in Figura prima et secunda comparent, arteriae ad exemplum corporis
masculini adulti et robusti depictae sunt, cuius systema arteriosum subtiliter, sed
modice cera repleveram ita, ut arteriae oculi vix rdtra mediam diametrum essent
dilatatae. Maxime in id intentus fui, ut ne arteriae ha§ inter administrationem et
delineationem loco suo morerentur. Quare musculos aliquot, quorum situs in hac
icone non curandus fuit, dissecare et reclinare malui, quam formam arbusculae arteriae
ophthalmicae turbare.
Eandem ob caussam, ne nimis cumulata vasa per ramos et surculos arteriae
ophthalmicae lustrantem impedirent, nonnisi praecipuOS adumbravi.
Sicuti igitur haec Tabula principes tantummodo arteriae ophthalmicae ramos
monsttat: ita Tabulae aliae et continuatam eius propaginem, et tenerrimos surculos
afferunt. Sic v. c._ Tabula prima eiusdem surculos in membrana sclerotica seu in albo
oculi conspicuos passim prodit; Tabula secunda eius per palpebras distributionem;
Tabula quinta ramos intra bulbum oculi dispersos; Tabula sexta ramos in membrana
choroidea, iride, retina, capsula lentis crystallinae et membrana pupillari, eos et
quidem magnitudine insigniter auctos; Tabula septima ramos ad periorbitam et
glandulam lacrymalem diffusos; Tabula tandem octava illos, qui circa nervum opticum
et per membranam clioroideani vagantur. Quas icones ubi collegeris, vix unum
arteriae ophthalmicae'surculum memorabilem, qui quidem oculis patet, desiderabis.
Tertiam huius tabulae figuram ophthalmiatrorum maxime caussa adornavi, ut
modum intelligerent, quo surculi arteriosiy qui per vitam in oculi albugine apparent,
aramulis arteriae ophthalmicae, fasciculos musculorum rectorum carneos et tendineos
perforantibus oriantur, et a quatuor veluti plagis corneam versus excurrant. Inter
1 1