His legibus constitutis, tarn explicandis iconibus linearibus,
quam universae tabularum iuterpretationi parum, si ab aliquot
figuris discesseris, operae impendi debuit.
Nihilo tarnen minus in ipsa scriptione eadem, quae in iconibus,
cura est adhibita. Maxime enim id agendum fuit, ut
vere, perspicue, breviter et eleganter scriberem, neque quic-
quam omitterem ; cumque labores meos non ad solos medicos,
sed ad alios etiam pertinere voluerim, horum caussa voces techni-
cas ab optimis scriptoribus receptas sicuti retinui, ita ophthal-
mographorum plerorumque errores silentio praetermisi.
Pariter interfuit, non modo iis, qui anatomen amant, sed
ipsis quoque dissectoribus satisfacere; quare rem ita institui, ut
singulis tabulis argumenti quendam indicem praefigerem, deinde
ipsas figuras diductius explicarem.
Qui itaque subtiliore harum rerum cognitione non egent,
iis imagines umbris distinctae, et ea, quae singulis tabulis universe
praefatus sum, sufficient. Neque enim tabulae lineares,
neque literarum explicationes ad plerosque hos pertinent; si qui
vero inter eos sunt, qui accuratius nonnulla velint sciscitari, iis
ipsa iconum interpretatio abunde satisfaciet. Itaque scitu sibi
digna cognituris nec opus erit cuncta perlegere, nec plenam
rerum praecipuarum expositionem desiderabmit. Semper enim
putavi, icônes anatomicas, etiamsi hominibus imperitis tradan-
tur, tarnen quam verissime, subtUissime, maximaque cum cura
esse conficiendas. Quid enim eiusmodi icône vis assequi? Nil
aliud, quam ut partis aiiatomica arte praeparatae, quam ipsam
ocubs subiicere non licet, aliqua facies per imaginem expressa
substituatur. Si naturam intueri semper liceret, arte profecto
opus non foret. At cum vel optima effigies nunquam ea, qua
natura, subtilitate ac veritate rem exhibeat, illudque ipsum,
quod naturae substituimus, nonnisi leve eius simulacrum sit; ut
in depingendis rebus quam proxime ad naturam accedamils, eo
magis strenue adlaborandum est, quo imperfectior, vel omni opera
adhibita, quaelibet artis est imitatio. Ideo nec iure aliquis repre-
hendet, quod v. c. in secunda et tertia tabulae secundae figura
maiorem, quam quae lectores arti medicae non deditos iuvet,
diligentiam atque subtilitatem in delineandis arteriis et nervis
adhibuerim. Imo pervellem, istas partes accuratius adliuc
atque subtilius, quam in his ipsis tabulis factum est, depingi
a me posse. Neque haec illis repugnant, quae in explicatione
tabulae quintae de iconibus ex ingenio supplendis monui.
Verum quidem utique est, pauca nonnulla, v. c. rectum lentis
crystallinae, ex adverso sive catagraphie conspiciendae, situm
imperitis facilius icone, quam in ipso oculo posse monstrari;
unde non inepte collegeris, propositis rerum imaginibus verius
nos edoceri, quam rebus ipsis, aut, ut recte dicam, pictoria
arte, quicquid anatomica laeserat turbaveratque, corrigi ac perfid.
At vero, licet haec ita se habeant, quae quidem potius
inertiae nostrae in secando rite medio oculi bulbo tribuenda
sunt, tarnen ars in reliquis omnibus natura longe est inferior.
Neque enim graphium, neque caelum exprimendae lentis
crystallinae pelluciditati aut capsulae tenuitati subtilitatique
unquam sufficient.
Quo felicius autem haec hactenus cesserant, eo difficilior
cura fuit, ut imagines aeri recte inciderentur. Quare hcet
bibliopolae nec sumtibus, nec labori parcerent, plures tarnen
anni in perficiendo sunt opere consumti. Neque enim impe-
trare a me potui, ut fragmenta ederem, quae ahquando essem
suppleturus, neque ut tabularum vitia excusarem.
Caeterum peropportune accidit, ut, Cel. Pol i, Neapolitan
s , celeberrimus conchyhorum utriusque Sicihae dissector,
primae et quintae tabulae icones a Scarpati , praestantissimo