e x p l i c a t i o
T A B U L A E T E R T I A E.
In hac Tabula propositum fu it, ossea bulborum oculi receptacula, musculos seu
organa bulbi motoria, etnervos, quorum vi motus horum musculorum ex arbitrio
reguntur, vere ac distincte delineare.
Igitur baec Tabula magnitudinem, formam, et compagem inferioris orbitarum
dimidiae partis exhibet, habita situs earum tarn mutui, quam ad cranium ratione;
porro partem baseos cavitatis cranii, et musculos nervosque oculi ad naturam prorsus
expressa.
Speciatim vero Figura prima huius Tabulae accuratam conorum orbitae dimen-
sionem, directionem axium, parietum crassitiem, structuram vicinorum ossium,
periostei indolem atque arterias, et orificium canalis lacrymalis ossei repraesentat.
Secunda, tertia et quarta Figura legitimum sex musculorum bulbi, et levatoris
palpebrae superioris situm, magnitudinem, figuram, structuram, nexum atque
insertionem,
Figura quinta, sexta et septima modum ostendunt, quo musculi isti nervis sunt
instructs, deinde rationem mutuae horum nervorum implexionis, et tandem, idque
accuratissime, veram horum nervorum magnitudinem, tarn inter se quam cum mus-
culis, ad quos pertinent, comparatam.
Ut situm atque directionem axium orbitalium rite proponerem, e centenis aliquot
craniis cranium Turcae adulti elegi, quippe spatiosissimis et ad normam maxime
composais orbitis insigne. Per serram subtilissimam prius conos orbitarum medios ad
horizontem quam dihgentissime dissecui, et, postquam eos depinxeram, segmenta
cranii denuo coniunxi, conumque eundem ad perpendiculum dimidiavi.
Inferiorem partem dimidiam coni orbitae per horizontem divisi haec Tabula,
sed superiorem, ut et intemam et externam partem coni eiusdem orbitae verticaliter
dissecti, externique eius marginis Tabula septima aiTert.
Cum superficies periphericae conorum orbitafium, ita dissectorum, in eodem
piano ponantur, eas, ne facile errarem, colore tinctas chartae scriptoriae impress!.
Nec sane hac ipsa faciliorem partes istas verissime et subtilissime delineandi
methodum inveni.
2 9
E quibus conis accurate delineatis cum sinistro ita uterer, ut reliquis sex figuris
fundamento esset, satis cavi, ne immodica magnitudine hae depingerentur.
Hac eadem crania delineandi occasione simul usus sum, ut, quae ad organum visus
pertineant, nonnulla vel nova, vel correctiore icône illustrarem. Sic v. c. sinuositatem
in pyramide ossis temporum (Ä) pro quinto cerebri nervo, eiusque transitum, foramen
ovale et fissuram orbitae superiorem versus, nullibi recte expressa vidi. Adornata
igitur huius sinUositatis, foraminum et canalium imagine, verum nervi cerebralis
secundi, tertii, quarti, quinti ac sexti in cavitate cranii situm atque decursum in
Figura quinta oculis facile potui submittere, ita quidem, ut modus, quo quinque ista
nervorum paria, e remotis partibus encephali oriunda, ad orbitae introitum congre-
gentur, penitus lucet.
Nervi Figurae quintae cum baseos encephali icône a me édita (Tabula Baseos
encephali. Francofi.iygg. fol.) egregie congruunt it a , ut nerros istos a fine inde
centrali ad periphericum usque delineatos: nunc omnes habeas.
Porro orbitae dextrae a sinistra per interpositas narium cellulas distantiam, aeque
ac excavationem ossis pro sacco larymali, desuper visam nullibi vere satis expressas
deprehendi.
Neque minus rete periostii arteriosum, quo vestita orbita est, ob peculiarem formam
icone dignum mihi visum est.
F i g u r a p r i m a .
Pars anterior inferioris segmenti cranii Turcici masculini ad horizontem discissi.
Seçtio quidem ita facta est, ut orbita dextra et sinistra in duas partes satis aequales,
superiorem ac inferiorem, divideretur. Inferior pars in hac Tabula, superior in
septima prostat.
Ne Figura linearis literis nimium obrueretur, et cönfunderentur omnia, sinistrae
tantum eius ' parti signa addidi. Neque vero obscurum est, literas sinistri segmenti
partibus symmetrice congruentibus aeque respondere,
A. ad Z. Os basilare,
E . F. G. A. Q. R . W. Terminus ossjs basilaris circa Os tempórum,
Y . Eiusdem terminus . circa os .iugale.
Y . Z. Terminus eiusdem circa maxillam superiorem, per fissuram orbitalem
inferiorem.
X. U. Terminus eiusdem circa os palati per fissuram orbitalem inferiorem.
U. M. N. M. Eiusdem terminus circa os ethmoideum.
D . G. E. F. Pars occipitalis ossis basilaris,
Ö