i. 3. Internus orbitae paries. 1. 2. Paries externus.
3. 2. Margo inferior ambitus orbitae.
4* Trochlga cartilaginea pro tendine musculi obliqui superioris, quae tota in
Tabula septima Fig. 1. conspicitur.
5. Bulbus oculi.
6. 7. Nervus opticus. 6. Pars eius sellae incumbens. 7, Pars eius orbitam
intrans.
a - e . Levator palpebrae superioris.
a. Extremitas eius tendinea, posterior immobilis, quae membranae durae
cerebri circa superiorem marginem foraminis optici adhaeret.
b. Connexio eius cum musculo recto superiore.
c, d. Caro eius e piano teres,-cuius fibrae (cl. 5.) tempora versus flexae apparent.
e. Extremitas tendinea anterior, quae circa marginem palpebrae superioris
evanescit.
Veram crassitiem, formam arcuatam et insertionem utriusque extremitatis ten-
dineae huius musculi, cum toto visus organo cohaerentis Tab. 8. Fig. 1. et 2. exhibet.
f g. Musculus rectus superior', cuius maxima pars levatore palpebrae superioris
tegitur.
f Extremitas tendinea superior, quae cum levatore palpebrae superioris
cohaeret.
g. Eius caro.
Tota huius musculi figura in Tabula quarta, et eiusdem cum universe visus
organo connexi situs atque directio in Tab. 8. Fig. 1. 2. proposita sunt.
h. i. k. Musculus rectus externus.
h. Extremitas eius tendinea posterior immobilis.
i. Eiusdem caro.
k. Extremitas eius tendinea anterior. Totum hunc musculum Figura quarta
huius Tabulae, et Figura quinta sequentis Tabulae exhibent.
Z. Extremitas anterior musculi obliqui inferioris, bulbo inserta, quern omnem
Figura quarta huius Tabulae exprimit.
Crassities eius in media circiter ipsius longitudine in Figura prima Tabulae sep-
timae conspicitur.
m* Musculus rectus inferior, cuius superiorem faciem Figura quarta huius Tabulae,
inferiorem Figura tertia Tabulae quartae sistit.
n. o. Musculus rectus internus.
n. Eius caro.
0. Extremitas tendinea anterior mobilis , per bulbum expansa.
Musculum reliquum in hoc situ Figura quarta sequens, et totam eius formam
Figura quinta Tabulae quartae proponit.
jj. Si Musculus obliquuS superior.
j j . Extremitas tendinea posterior immobilis, quae membranae cerebri adhaeret.
7. r . Fibrae eius carneae, quae partim cum extremitate tendinea, partim cum
pariete orbitae cohaerent.
s. s. Extremitas tendinea anterior, trochleam transiens> ut super bulbum ex-
pandatur; id quod uberius sequenti figura, quae musculum totum sistit,
declaratur.
F i g u r a t e r t i a .
Antecedent!» figurae repetitio , ablato levatore palpebrae superioris, et recto
superiore.
6 .7 .7 . Nervus opticus, qui post hanc administrationem serpentinus plerumque
apparet.
g. Pars reliqua reclinata musculi recti superioris, qui amotus est.
h. i. k. 1. 772. 7i. 0. Easdem, quas in praecedentibus Figuris, partes indicant.
j j . (]. r. s. t. s. u. Musculus oculi obliquus superior, parte extremitatis suae tendineae
posterioris privatus.
r. Fibrae eius carneae, quae cum interno orbitae pariete cohaerent.
s. t. s. u. Extremitas eius tendinea anterior mobilis, quae dispersis fibris in membrana
sclerotica bulbi evanescit. Tendinis huius crassities in Fig. 1. 2. Tabulae
octavae conspicitur.
t. Bursa mucosa intra trochleam, quae extremitatem tendineam a frictione
tuetur.
Praeterea Figura haec antecedente distinctius monstrat, quomodo et quantum
bulbus super inferiorem orbitae osseae marginem Fig. II. 2. 3. exstet.
F i g u r a q u a r t a .
Eadem Figura, demtis musculo obliquo superiore, nervo optico et bulbo oculi.
Tendinosa substantia, quae tam nervum opticum circumdat, quam fissuram
oculi superiorem explet, et e tendineis extremitatibus posterioribus trium musculorum
sequentium composita, ad transmittendum nervum cerebri sextum cum quinti ramo
hiatum (g. g.') relinquit.