ope istos vasorunx sanguine fartorum arcus egregie discernas. Cornea turn, ut et
nonnunquam in recens natis, limbo quasi roseo circumdata apparet. '
Vascula, quae , in arcus coeunt, tam tenera sunt, utprius bis lente au^eri debue-
l-int, quam distincte satis depingi possent. Ipsa deHneatio artifieum strenuitati
optime successit.
F i g u r a d e c i m a t e r t i a .
Lentis adversae ex oculo recens nati effigies. Postica eius pars globosa, quae per
•lineam punctatam ab anteriori seiungitur, hemisphaerium paene aequat. Tota lens
hinc rotundior apparet.
F i g u r a d e c i m a q u a r t a.
Lens ex infante paene sexenni a latere yisa. Divetsitas eius a praecedente
figura satis patet. Non enim crassitie, sed ambitu sive longitudine lens increvit.
F i g u r a d e c i m a q u i n t a .
Lentis a latere effigies, e viro adulto aetatis integrae. Discrimen inter se°men-
tum sphaericum anterius atque.po.sterius, e quibus lens,constat, minus ac in praecen-
dentibus lentibus apparet. Anticam lentis eiusmodi faciem quinta, posticam prima
Figura monstrat. Verum buius lentis situm ad reliquum bulbum in Figura tertia
et in prima Figura Tabulae octavae accurate delineavi.
Inter tres hasce lentes, pro aetate diversas, valde insignes differentiae occurrunt.
}) Quo lunior homo, eo minor ambitu, seu eo brevier, si a, latere spectas, lens est*
Quo magis maturescit, eo maior ambitu, seu eo longior Ions deprehenditur. Quare
lens bominis nati non amplius crassitie, sed ambitu ggffescit. 2) Quo iunior homo,
eo convexa magis seu sphaerica universe lens.est; quo adultior, eo magis lenticulata.
3) Quo iunior homo, eo magis proportio duorum segmentorum, e quibus lens coaluit,
(antici etpostici), discrepat. Quo iunior est, eo posticum segmentum, ratiohe ad
anticum habita, maius est. Quo iunior, eo minor sphaera, cuius seginentum postica
pars est.
Miror, quomodo factum sit, ut sollertissimus Z in n iu s , quas in Tabula sua ultima
delmeandas artifici commiserat, tres similes lentes enormis magnitudinis depictas esse
haud animadverterit. Lentis adulti bominis (ut Fane solam afferam), crassities seu!
diameter minor tres integras lineas Parisinas aequat. Immodica haec magnitudo oculo
humano sano haudquaquam convenite Equidem nec vidi unquam, nec legi, lentem
humanam sanam duabus, multo minus tribus lineis integris fuisse crassam. Nec assequi
mens videtur, quomodo lens trium linearum bulbi sani spatio apta esse possit.
Longissima diameter interioris bulbi ad summum norem seu decern lineas habet,
hinc sola lens tertiam diametri partem explere oporteret ; quod omni experientiae
répugnât.
Nec facile potest intelligi, qui fiat, utlens eiusmodi inter extractionem cataractae
per corneam aut per ipsam iridem commode educatin'.
Pariter ne arcus quidem, e quibus lentem artifex Z in n n ii composuit, recte se
habent. ' Diameter sphaerae segmenti antici in Tabula ne quinque quidem lineas
efficit, »quam septem lineas cum dimidia complecti ip se 'Z in n iu s in Capite V. docet.
Sphaerae segmenti postici diameter, cui quatuor seu quinque cum dimidia lineae
sunt, v ix quatuor exaequat. — Figura haec ' simplex, quam superstes diutius
Z in n iu s ipse mutasset, licet facile potuerit corrigi, earn tamen non repetiere modo
eandem, sed eius vitia repetendo etiam insigniter auxerunt.
F i g u r a d e c i m a s e x t a .
Lens, in spiritu vini recoiidita, bifariam divisa. Talis lens opaca, ad cepae
modum, lamellata apparet, tan quam ex incumbentibus sibi stratis, lamellis seu orbi-
çulis esset conflata.
F i g u r a d e c i m a s e p t i m a .
Lens in spiritu vini opaca facta, cuius postica facies hie proposita, in quatuor
segmenta inaequalia, ac in plura alia minora dissiluit. In quolibet segmento tenuiores
quatuor rimae seu fissura«? possunt dignosci.
F i g u r a d e c i m a o c t a y a .
Lens, quae in spiritu vini pelluciditatem amiserat, in octo segmenta disrupta,
quae cauta maceratione in lamellas seu orbiculos discesserunt.
a» Tres unius segmenti lamellae, quarum ulteriorem divisionem Figura
sequens trâdit.
F i g u r a d e c i m a n o u a .
a. Tres segmenti lentis (vid. Fig. 18. a.) lamellae, quae continuata prudenti
maceratione tandem in fibras,
fibrillas sive fila circa liberos margines -p. p. p. p. separari incipiunt.
Lens, post mortem ita tractata, etiamsi in segmenta sphaerica, laminas et fibras
dehiscat, tamen minime inde sequitur, lentem recentem seu vivam ex eiusmodi