Ante omnia curavi, ùt formam decursui, distribution! ramorum et inosculation*
arteriarum palpebralium propriam icone ista prorsus assequerer.
Ubi hanc arteriarum iconem cum icone nervorum in Figura secunda comparave*
r is , occurret, praecipue in palpebra inferiori, arterias nervorum directionem sequi ;
id quod prae ceteris luculentissime in ramis arteriae u. conspicitur.
Simul commoda hac occasione utor, ut, quod in Myologia docui, icone illustrem,
scilicet „plures plerumque arteriarum trunculos sub diversissimis angulis ad musculos
abire, et priusquam iis immisceantur, in ramulqs dividi, qui porro fis si mox suis sur-
culis et propaginibus frequenter inter se nexis fibras musculares comitentur ita, ut post
felicem vasorum repletionem maxima fere musculi pars sub lente visa e vasis sanguiferis
constare videatur.,>
Quae ut distincte exprimantur, praecipuam operam dedit pictor in loco, qui 1. 2.
3. 4. Signatur.
E x hac icone ad naturam posita chirurgi facile iudicabunt, quomodo in exstir-
pandis variis tumoribus, in fragmentis ossium amovendis, in aperiendo sacco lacry-
mali vel abscessu aliquo culter dirigi debeat, ne prater necessitatem sanguis amittatur.
Iidem commodissimam atque tutissimam viam facile invenient, qua sanguinis e
partibus illis vulneratis profluvia sistere, et eius fontem optime claude.re queant.
A. Arteriae ophthalmicae ramus externus seu profundus, qui ex orbita prodit.
B. Ramus internus seu cutaneus eius dem arteriae.
C. Truncus arteriae ophthalmicae continuatus, qui, ut palpebris prospiciat,
ex orbita egreditur, seu trunculus p alp ebr alls.
E x eo oritur
a.
b.
c.
d.
e .f. g. h.
i.
h
1 1
m.
7Z.
Arteria sup er ciliar is , quae cum ramo arteriae nasalis e faciali oriundae,
arcum orbitalem superiorem construit. E x hoc arcu, praeter, surculos
minores pro musculo ac cute, eduntur: .
surculus ad diversas partes frontis,
surculus, qui partim in fronte diffunditur, partim surculis arteriae temporalis
inosculatur,
surculus ad musculum frontalem,
surculi quatuor, qui surculis arteriae temporalis inosculantur*
surculus, qui surculo arteriae temporalis inosculatur.
Continuatio rami superciliaris, qui cum
arteria media palpebrae superioris iungitur.
E trunculo palpebrali ulterius porrecto (e) exit
arteria palpebralis superior, quae mox in
o. ramum superiorem, et
p . ramum inferiorem finditur. Inferior hie ramus arcum palpebralem superiorem
format, etr per insignem surculum arteriae palpebrali inferiori circa
q. inosculatur, postquam surculo arteriae lacrymalis coniunctus fuerat,
r. porro ramum, qui cum arteria nasali anastomosin init,
s. - et arteriam palpebralem inferiorem, quae pone ligamentum palpebrale
palpebram inferiorem petit, arcum palpebralem inferiorem <7. s. format;
t. mediam arteriam pro inferiori palpebra edit, cumque surculo arteriae
infraorbitalis ipsi adiuncto anastomosin init.
D. Arteria nasalis, quae a faciali originem trahit, et tres ramos insignes
palpebris lärgitur; nempe
u. ramum inferiorem, qui ramis arteriae coronariae labiorum, transversalis
faciei, et infraorbitalis inosculatur,
v. ramum medium, qui arteriae palpebrali ex ophthalmica oriundae inosculatur,
io. ramum superiorem, cuius alter surculus in fronte dispergitur 3 alter in arteriam
superciliarem transit.
y. Quartus arteriae nasalis ramus supremus in cutem frontis excurrit*
E. Ramus arteriae coronariae labii superioris, qui ad palpebram inferiorem
'ascendit, cumque insigni surculo arteriae transversalis faciei anastomosi
nectitur.
F. Ramus arteriae transversalis faciei, cuius surculi cum surculis arteriae
temporalis (G) conflati ad arcum usque palpebralem inferiorem perveniunt.
Z. Ramulus arteriae infraorbitalis, qui arteriae transversali faciei inosculatur.
G. H. I. Rami arteriae temporalis, qui usque ad palpebras porriguntur.
K. Truncus arteriae temporalis, qui partim pér frontem, partim per super-
cilia, partim per palpebram superiorem diffunditur.
1 .2 .3 . 4. Hoc loco quam distincte cernitur, arterias situi fibrarum muscularium
sensim ita accommodari, ut subtiliores earum surculi eandem prorsus
directionem sequantur.
Fusius has arterias cum reliquo systemate arterioso connexas in §. 114* u 5. 116.
et 118 Angiologiae descripsi.
F i g u r a q u a r t a.
Venae palpebrarum, replectione artificiosa nonnihil dilatatae. Icon haec non solum
ita instituta est, ut in Figuram tertiam et quartam Tabulae tertiae quadret, sed