Quae cum ita sint, artificem sedulo hortatus sum, ut non solum in delineandis
singulis partibus summa diligentia uteretur, sed toti etiam iconi vigoris quam pluri-
mum, tamque efficacem lucis et umbrae temperaturam adderet, ut tarn cominus, quam
e longinquo contemplantem rite afficiat. Post facta varia pericula tandem labor votis
meis optime respondit.
Profecto non operosius est, rem recte - imitari, quam male.
Nonne v. c. idem labor exigitur ad pilos superciliorum vel in obliquum, quales
a natura positi sunt, vel, quod crebro factum videmus, ad borizontem depingendos?
Yerumtamen paucas picturas aut figuras aeri insculptas vidisse me memini, quae
supercilium tanta veritate referrent, ut, si areliquis partibus contiguis illud seiunge-
re s , quilibet non inconcinnam aliquam pilorum congeriem, séd supertilii formam
agnosceret. Praeterea posci a physiologis, quibus ad perscrutandum nec materia de-
est, nec opportunitas, iure quodam posse videtur, ut, quicquid descripturi sint, ad
id perfectissimae ideoque venustissimae structurae exemplo utantur.
Etenim cum anatomica cuiuscunque partis descriptio, si universam spectaveris,
aeque idealis (liceat voce uti,) sit> quam eiusdem partis imago atque descriptio in
ichnographicis libris, eadem quoque praecepta sequi opus est.
Itaque sicuti iudicant, quaecunque simulacra quae corpus humanum imitantu
ut ad summam, quam mente concipimus, pulchritudinem adspirent, debere vera es'“"
et ad naturam efficta: ita exigi pariter potest, ut, quam normalem anatomici et na
turae congruam fabricam describunt, formae quadam venustatë excellât.
Neque profecto prius, quamtalis norma crebris disquisitionibus inventa constitu-
taque est, quid abnorme sit, et a perfecta structura alienum, recte poterit diiudicari.
Quare, qui anatomen exercet, quoad in contemplanda corporis humani superficie
versatur, artificem plasticum laboris socium habeat, et communi uterque studio
feratur ; quin ad interiora progressurus rimaturusque, quid sit, quod superficiem partim
transluceat, partim diversimode mutet, penicillo, graphio, caeloque comité nunquam
non eat.
Ita si anatomen colimus, profecto non taediosa adeo et horrida est, ac plerique,
istorum culpa, qui perverse et insipide earn tractant, vulgo arbitrantur.
Pariter patet, non posse hoc nomine celebrari satis et ad imitandum proponi
magni Alb in i opera, quippe tantae perfectionis, ut per pauci earn attigerint, supe-
rarit nemo.
Neque vero fieri potest, ut, quam formam partium legitimam seu normalem
ponimus, utrique sexui aut cuivis genti aeque congrua sit. Oculus masculus in
faciem suam et reliquum corpus quadrat ; Europaeus oculus faciei suae, reliquo
corpori et temperatiori coelo âptus, faciei, corpori atque coelo Aethiopis minus
conveniret.
Quamobrem differentias istas explorare, et * quantum fieri poterat, oculis
subiicere studui.
Di f ferent iae oçul i externi masculin!
atque foeminei.
Oculus eximie masculus non solum maiore bulbi volumine et insigni partium,
quae ad ilium pertinent, crassitie a foemineo differt, sed varia quoque externae
formae ratio inter utrumque intercedit.
Quas quidem differentias priscis iam Graecorum artificibus notas, et in elfin,
gendis pulcherrimis statuis baud neglectas fuisse, manifesto docent oculi Apollinis
Pythii, quos eum Veneris Mediceae oculis contuleris, quorumque egregiae mensurae
et icônes G e ra rd o A u d ran o auctore éxstant.
Ipsa cutis palpebrarum textura pro sexu discrepat : in maribus rudior est,
rarior, porosior , magis rugosa , sanguine plenior, hinc rubicundior , calidior et
quodammodo magis sicca; in foeminis autem tenerior, tenacior, densior, laevior,
minus abundans sanguine, ideoque pallidior, ffigidior et quasi humidior. Neque
vero hoc discrimen soli palpebrarum cuti proprium, sed tegumentis totius corporis
commune est.
Quae quidem observatio praeceptis chemiae, quam voeant, pneumaticae egre-
gie, ut mihi videtur, respondet. Scilicet de analoga pulmonum et cutis functione
satis constat, quippe commune utrique munus est, partim ut corpori oxygenium et
caloricum suppeditent, partim ut carboneum amoveant. Porro constat, pulmones
masculos foemineos mole et amplitudine superare ; igitur illi eodem tempore plus
oxygenii et calorici corpori masculo advehant, quam foemineo necesse est. Quo
fit, ut, quod cutis rubedo et calor satis produnt, non modo oxygenium caloricum-
que in maribus exsuperet, sed cutis quoque, per quam calor maxime avolat, ita in
plerisque maribus constituta est, ut caloricum facilius transmittat, quam foeminea,
in qua, caeteris paribus, calorici cum carboneo commutatio lentior ac parcior
fieri solet.
Universe si spectas, marium oculus globosi, crassiusculi aliquid habet, et
quandam fortitudinem prodit; in foeminis oblongior, planior, tenerior, tenuior,
placidam mollitiem spirat.
Cutaneum superciliorum tuber in maribus crassius, magis prominens et ängulo