a. h. c. Musculus rectus internus.
a. Extremitas eius tendinea posterior, immobilis.
1. Eiusdem caro.
c. Extremitas eius tendinea anterior, mobilis, a bulbo: seiuncta.
d . e . f Musculus rectus inferior.
d. Extremitas eius tendinea posterior, immobilis.
e. Caro.
ƒ. Extremitas eius tendinea anterior, mobilis.
s . h. i. Musculus rectus externus.
g. Extremitas eius tendinea posterior, immobilis, quae ad transitum nervi
fissa est.
Ji. Caro.
i. Extremitas eius tendinea anterior, mobilis, a bulbo separata.
li. 1. m. Musculus obliquus inferior.
Ji. Extremitas tendinea immobilis, periostio maxillae superioris adhaerens.
l. Eius caro, circa bulbum sursum reclinata.
m. Extremitas eius carnea mobilis, a bulbo diremta.
F i g u r a q u i n t a .
Figura haec omnes omnes omnino nervorum, qui ad oculum pertinent, truncos
e iuvene octqdecim annorum bene formato exhibet, et quidem in-situ, quem partim
ad cranium, partim ad orbitam, musculos; reliquasque oculi partes a natura habent.
In primis autem haec Figura decursum et distributionem nervi cerebri quarti, et
prixni ramorum e quinto pari proponit.
Cum primo statim intuitu pateat, iconemhanc, praeter additam glandulam
lacrymalem, ex Figura secunda esse depromtam; literarum signa, ne frequentia sua
obscuritatem afferrent, passim omissa sunt.
2. Nervus opticus, seu secundus cerebri nervus, cuius situs, ab introitu in
orbitam ad eius in bulbo insertionem usque, in Figura tertia hums T abulae
facile obuius est. Horizontalem nervi optici adspectum et insertionem
in membranam oculi scleroticam Tabula octava, eiusque peri-
phericum finem in retina Tabula quinta praebet.
3. Nervus cerebri tertius, seu oculi motorius. Plenam eius distributionem
duae Figurae sequentes monstrant. Hoc loco a nervis ita velatur, ut
sola surculi pars pro
x. musculo recto interno (circa x.) in conspectum veniat.
4. Quartus cerebri nervus. Prope nervum quintum, nervum tertium et opticum
transgreditur, et filamento insigni (a.') rami primi e nervo quinto
auctus in musculo obliquo superiori diffunditur (4*). IVarius hoc nervi
quarti, accedente quinti filamento aucti exemplum nullibi, si recte memini
depictum prostat. Ipsum specimen in spiritu vini sollicite asservo.
Incrementum huius nervi conicum, seu crescens eius versus extremitatem suam
periphericam crassities, curatissime delineata sunt.
5. Quintus cerebri nervus.
A. Finis cerebralis seu centralis pars contractior, quae sinuositati cranii (Fig.
1. k.) resppndet, et conica in
B. tuberculum plexiforme transit.
C. Primus ramus nervi huius quinti, qui per fissuram superiorem hie apertam
(Fig. 1. V.) orbitam init.
D. Nervi quinti secundus ramus, qui foramen rotundum G. (Fig. 1. T .) intrat.
E . Nervi quinti tertius ramus, qui foramen ovale F. F. (Fig. 1. S.) ingreditur.
F. F. Foramen cranii ovale eiusdem plane situs , quern in Figura prima s. habet.
G. Foramencranii rotundum, quod eundem prorsus situm habet, quem in
Figura prima T.
Ramus primus quinti nervi praeter
a. filamentum, quo cum quarto cerebri nervo iungitur, in ganglium ophthalmicum
dividitur et in ramum nasalem, qui a ramis a. b. e. hic obuiis
plane tectus in utraque sequenti Figura demum oculis subiici poterat.
b. — i. Ramus frontalis.
b. Subtilis eius ramus ita hic finditur, ut
c. surculus alter circa trochleam distribuatur ;
d* alter surculus, molem nervi infratrochlearis (tz.) augeat.
e. Proprius ramus frontalis, qui surculum internum et externum
f g. super levatorem palpebrae superioris porrigit, nullo ei filamento addito,
et tandem suis surculis (h. h, i. i.), propaginibus et filamentis, quod Figura
seçunda Tabulae secundae innuit , in fronte disseminatur.
Locus ƒ. g. huius nervi cum 21 Tabulae septimae convenit.
]i, Nervus lacrymalis. Filamenta eius nunc multiplici modo disiuncta, nunc
iterum
l, unita apparent. Ipse in surculum praecipue internum L et
m. in externum finditur.