in canthis, aut marginis palpebrae superioris in inferiors marginem transitum quam
accuratissime exprimit.
Ut rite haec efficerem, palpebras non solum, quantum poterant, distrahi, sed
etiam illarum margines paullo antrorsum inflecti opus erat.
Accidit hinc, ut plicae b. k. praeter morem recederent, et apertura seu rima
palpebrarum teretior, sed paullo quoque brevior redderetur.
Foraminula, seu loculi, in quibus cilia sedent, circa superiorem palpebram longe
frequentiores, et partim maiores conspiciuntur, quam circa inferiorem. Verum-
tamen in media palpebrarum longitudine ampliora foraminula angustioribus diversi-
mode succedunt. >
Oscula glandularum sebacearum per lineam vere arcuatam pleraque disposita
sunt, et quidem propiora paululum interno, quam externo marginum labio.
Puncta lacrymalia, seu, ut rectius loquar, ora ductuum lacrymalium non solum
magnitudine, sed peculiari etiam, in qua hiant, papillula ab illis osculis mire
differunt.
Internus ambitus d. e. n. mt seu syiuositas circa carunculam, lacus quoque lacry-
mails vocatur.
a. Supercilium.
J). Plicae palpebrae superioris paullulum inversae.
f. Lacunae seu foraminula cutis, quae post evulsa cilia palpebrae superioris
remanent.
d. Punctum lacrymale superius.
e. Crus superius interni oculorum canthi.
j . Oscula glandularum sebacearum palpebrae superioris.
g. Loca, quibus palpebra superior in inferiorem transit, circa externum oculi
canthum.
h. Caruncula.
L Plica semilunata membranae coniunctivae.
k. Plicae palpebrae inferioris.
l. Foraminula cutis, quae post evulsa cilia inferiora conspici possunt.
m. Punctum lacrymale inferius.
n. Inferius crus canthi interni oculorum.
o. Oscula glandularum sebacearum.
F i g u r a s e x t a et s e p t i m a .
Pilus longior et brevior, superciliis evulsus, et quadruplo maiori diametro
propositus.
a. Uterque nodulo seu bulbo terete, in cute abscondito, orditur,
b. deinde extenuatur, et
c. cylindricus ac serpentinus pergit, donee
d. in tenuem apicem desinat.
Figurae hae distinctam inter formam pilorum superciliarium et ciliarium diffe-
rentiam monstrant.
F i g u r a o c t a v a et n o n a.
Pilus longus ac breyis ciliorum, evulsus, magnitudine auctus.
a. Ambo e nodulo seu bulbo fusiformi per cutem egrediuntur; deinde
b. multum attenuantur , et lucidiorem colorem induunt, turn
c. sensim crassiores Hunt,
d. donee circa mediam longitudinem ad maximam crassitiem perveniant, postea
e. conici rursus gracilescunt, et tandem
f. apice tenui finiuntur.
F i g u r a d e c i m a .
Palpebrae separatae lateris dextri e viro adulto, a postica facie spectatae, cum
glandula lacrymali, quae paullulum antrorsum reflexa, in anteriore apice membrana
coniunctiva tegitur.
In natural! situ inferior haec glandulae lacrymalis superficies est; id quod ex
comparatioiie cum prima Figura Tabulae septimae patet, quippe quae glandulam
lacrymalem alius viri adulti ita positam et connexam, ut per naturam est, exhibet.
Cum nulla imhi adhuc oblata sit imago, quae situiri, figuram, magnitudinem,
structuram et adhaesionem glandulae lacrymalis? eiusque ad palpebram superiorem
rationem vere satis atque perspicue referat, huic equidem inopiae edendis quatuor
his iconibus, quibus alia in Tabula septima accedit, mederi studui.
Pariter glandulae sebaceae accuratius, quam hucusque vidi, mihi expressae
videntur.
Membrana coniunctiva, ut plicae circum canthum internum produnt, a bulbo
seiuncta et reclinata est. Plica semilunaris n. n. idcirco pariter recedit, et locum in
externo carunculae latere occupat, quae legitimo more posita, i. circiter attingeret.