E X P L I C A T I O
T A B U L A E O C T A V A E .
Imago organi visus sinistri a latere, sen superficies plana sectionis perpendicularis
coni orbitae sinistrae, cum partibus in eo contentis.
Sectio ita facta est, ut conus orbitae, utrumque supercilium atque bulbus cum
suis partibus, in aequas duas partes, internam et externam dividerentur: internae
planitiem Tabula depictam dat.
Miror, quod in tarn frequenti et multiplici oculi humani disquisitione ac delinea-
tione nemo fuerit, qui partium teneri huius organi universam compagem et quasi
contignationem simplicissima ilia sectione scrutatus sit, mutuumque earum situm,
quoad fieri potest, intemeratum cognoverit.
Igitur hanc oculi humani iconem novam gravemque habiturus, iure meo quodam
haud videor abuti.
Elegantissime eandem elaboratam non solum, sed etiam accuratissime delineatam
primarium artificis mei opus paene dixerim. Neque piguit eum, iconem, donee absol-
veret, decies magno cum labore repetere.
Singulae quae contuendae hie dantur, organi visus partes, situm, quem anatura
habent, omnino retinuerunt. Etenim in specimine ad primam iconem adhibito ut
passim quaedam distinctiora redderem, ne pinguedinis quidem aliquid cultro resecare
ausus sum, quippe veritus, ne situm tenerae alicuius partis turbarem.
Quare, etsi simplicissima sectio sit, et arte paene carere pictura videatur, tamen
nescio, an ulla in toto hoc opere oculi imago hac sit utilior. E longo enim partium
indice, et insigni literarum, quibus istae signantur, numero elucet, non pauca esse,
quae in hoc spatio, solitam magnitudinem nativam hand excedente oculis subiiciantur.
Neque vero tabula hac, quippe qua plurima exactius definiuntur, alia uberius
illustrantur, alia minus adhuc cognita supplentur, commode quisquam usurus est, nisi
antea singulas organi visus partes notissimas habuerit.
Quod ipsum me movit, ut ultimam earn Tabulis subiungerem.
Ut signari omnia recte possint, faciliusque distingui, iconi coloribus inductae
non modo figuram linearem subieci, sed ter etiam diametro earn auxi, et priori
utrique colores addidi. Quod nisi ita instituissem, nec duplices laminae tunicarum
rite depingi, nec partes sibi satis similes, sed discolores; discerni facile potuissent,
et molestum nimis foret, liter as quaerere.
Maxime autem adumbratio partium bulbi magnitudine aucti necessaria ideo
fuit, ut mutua tunicarum inter se ratio verior et distinctior, quam iconibus nativam
magnitudinem reddentibus, proponeretur.
Figura itaque haec non solum, ut reliquae Figurae lineares, designandis locis,
sed etiam reddendae verae partium formae et rationi inservit.
Tabula ipsa praeter ea, quae in praecedentibus Tabulis occurrunt, exhibet,
situm, formam pyriformem, altitudinem, magnitudinem seu amplitudinem,
axis directionem, substratam ubique pinguedinem, marginem et ambitum orbitae
osseae,
veram indolem transitus vel connexionis durae membranae cerebri partim cum
periorbita, partim cum vagina nervi optici, partim cum tendinibus musculorum
aliquot oculi,
situm bulbi, directionem axis cum axe orbitae comparatam, nexus et cohae-
sionis mo dum cum partibus finitimis, circumpositos ipsi musculos, et palpebras,
quibus tegitur,
verum situm vorticum venosorum in choroidea, situm ac directionem arteria-
rum longarum ciliarium, arteriaeque centralis retinae,
indolem complanatam nervi optici, dum canalem osseum permigrat, et, quae
sequitur, cylindricam eiusdem formam, longitudinem, serpentinam curvaturam et
insertionem in bulbo oculi,
situm, directionem, longitudinem, crassitiem, formam, flexionem et insertionem
tarn extremitatum tendinearum, quam ventris musculosi levatoris palpe-
brae superioris et musculi recti inferioris bulbi, situm atque crassitiem carnis mus
culi oculorum obliqui inferioris, situm, crassitiem et latitudinem tendinis obliqui
superioris,
palpebras e stratis compositas •— earum applicationem ad bulbum — complica-
tionem earundem, dum aperta oculi rima est, et explicationem, dum clausa, — applicationem
marginum palpebralium mutuam, et canaliculum inter ipsos relictum,
decussationem ciliorum rima clausa, et spatiolum circa margines palpebrarum
inter ea remanehs,
transitum cutis faciei in cutem palpebrarum, et in membranam coniuncti-
ram bulbi,
habitum externum, longitudinem seu altitudinem, directionem, adhaesionem et
confinia bursarum membranae coniunctivae,.
multiplicem pinguedinem orbitae et fulciendo muniendoque bulbo, et distinen-
dis musculis , vasis sanguiferis atque nervis, et motui adiuvando inservientem.
Ml