c. Musculus levator palpebrae superioris.
f Ostia ductuum excretoriorum glandulae lacrymalis.
g. Membrana coniunctiva.
h. Glandulae sebaceae superioris palpebrae, quae per eoniunctivam translucent.
i. Reflexae laciniae coniunctivae, ut glandulae sebaceae nudae appareant.
k. Oscula harum glandularum.
L Glandulae sebaceae inferioris palpebrae, coniunctiva plane denudatae, ut
earum structura racemosa et e pluribus acinis conflata pateat.
F i g u r a d e c i m a s e x t a.
Continuatio Figurae quintae, qua legitimus glandulae lacrymalis situs iudicatur,
et vera forma ductuum lacrymalium oculis subiicitur.
a. b. c. d. Canaliculus lacrymalis superior ac inferior , seu partes palpebrales ductus
lacrymalis.
a. Ostiolum huius canaliculi, quod ab ipso puncto lacrymali orditur.
b. Caeca eius particula.
c. Continuatio canaliculi.
d. Exitus eius in saccum lacrymalem.
e .f .g . Saccus lacrymalis.
e. Caeca pars sacci lacrymalis.
f . Media eius pars.
g. Finis eius.
h. i. Portio nasalis- ductus lacrymalis.
i. Osculum inferius seu terminans ductus lacrymalis.
F i g u r a d e c i m a s e p t i m a .
Ductus lacrymalis sinister, a latere cavi narium visus, ut de directione eius, lati-
tudine et osculo constet.
Luculenter vides, portionem nasalem ductus lacrymalis ab interiore parte multo
latiorem, quam ab antica esse.
a. b. Portio palpebralis superior et inferior ductus lacrymalis.
c. d. Saccus lacrymalis.
e. f Portio nasalis ductur lacrymalis.
ƒ Osculum portionis nasalis ductus lacrymalis integerrimum ne specillo qui-
dem tactum.
F i g u r a d e c i m a o c t a v a .
Continuatio Figurae decimae sextae, ductus lacrymalis, sive cultro omnis apertus
et dimidiatus, ut internum eius spatium, crassities et glandulosa fabrica membrana-
rum in conspectum veniat.
a. b. Particula palpebralis ductus lacrymalis.
c. d. Saccus lacrymalis.
d. Membranae internae duplicatura seu plica, quae sacci lacrymalis finem
intus constituit.
e . f g. Pars nasalis ductus lacrymalis.
e. Initium partis nasalis.
f . Internae membranae duplicatura seu plica, interdum obvia.
g. Osculum terminans ductus lacrymalis.
h. Cryptae mucosae, quae ubique in ductu lacrymali ab osculo inde superiori
a. ad inferius g. , praesertim post felicem subtilissimorum vasorum reple-
tionem optime possunt conspici.