E X P L I C A T I O
T A B U L A E S E G U N D A E .
T abula haec universe illustrât naturam palpebrarum.
Speciatim proponit supercilia, cilia, musculum, qui palpebras claudit, nervös,
arterias venasque palpebrarum , ac organa, quae lacrymis tarn secernendis, quam
secretis iisdem et officio suo defunctis a palpebris derivandis inserviunt.
F i g u r a p r i m a .
Musculus palpebras contrahens , seu sphincter palpebrarum lateris sinistri e viro
adulto.
Musculus hic, qui non solum bulbum obvelando tuetur, sed etiam purgandae
a sordibus corneae eiusque splendori prospicit, tanti , ut hic vides, ambitus est,
ut longe extra margines orbitae : osseae porrigatur.
Fibrae eius ellipticam omnino directionem habent. Quae internum oculi can-
thum circumiacent, et ligamento palpebrarum affixae sunt, fibrae condensatae seu
stipatae magis, sed angustiores apparent fibris', quae canthum externum circumeunt,
et tenuiores subtilioresque, sed latiores inveniuntur.
E x hoc fibrarum situ intelligitur, musculum non posse multum agere seu con-
trahi, quin supra frontis cutem, et infra genae cutem simul intendat.
Per eundem musculum, dum fibrae eius, quo hic vides , modo , crispatae
coëunt, palpebrae ad se invicem adducuntur, et globus oculi obvelatur.
Cum musculus hie planior delineari soleat, formam eius peculiarem umbra
recte interposita distinctius exprimi curavi ; quare ilium non solum bulbo oculi, sed
etiam orbitae applicari, vel obiter intuenti facile patebit.
a. b. Apertura palpebrarum clausa, a. Internus aperturae angulus, b. Externus
angulus.
c. Ligamentum tendineum , quod palpebras in cantho interno iungit, et
processui nasali maxillae superioris affigit.
d. Fasciculi fibrarum huius musculi crassissimi, qui superne circa os frontis,
statim supra os lacrymale , et nasali superioris maxillae processui ad-
haerent. ' ,
e. f Fibrarum fasciculi, qui musculo corrugatori superciliorum et frontali im-
miscentur.
g. Teneriores fibrarum fasciculi, qui ad palpebram superiorem pertinent.
h. Fibrae paullo crassiores, qui infra ligamento palpebrarum et processui
nasali maxillae superioris inseruntur.
i. Fibrae, quae nasum versus tendunt.
k. .Fibrae tenues, quae ad palpebram inferiorem pertinent, Cumque fibris pal-
pebrae superioris circa angulum externum rimae oculorum sub angulis
acutis contextae seu commixtae iacent.
l. m. Tenerrimae fibrae tempora versus positae.
m. n. Fibrae, quae genam versus feruntur.
o.o. Fibrae extiiiiae, quae, separatae quasi seu dispersae, remotissimae iacent.
fj.p . Stipatae fibrae, quae aperturam proximae circumdant, ab A lb in o musculi
proprii, cilictris, nomine insignitae.
Plenam huius musculi descriptionem in §. 114 . Myologiae meae tradidi.
F i g u r a s e c u n d a .
Palpebrarum nervi a-latere dextro iuvenis octodecim annorum tabe peremti.
E nova plane hac nervorum delineatione luculentissime apparet, palpebrarum
nervös praecipue ad primum et secundum ramum quinti paris, nervosque palpebrae
superioris ad nervum frontalem sive primum ramum, palpebrae autem inferioris nervös
ad nervum infraorbitalem sive secundum ramum pertinere, et horum nervorum
fasciculos principes statis fere intervallis inter se distare.
Licet omnem operam adhibuerim, ut, quoquot possem, filis inter secandum parce-
rem, licetque pictoris et chalcographi insigni dexteritate, contigent, ut longe plures,
quam antecessores, nervorum fibrillas exhibuerim; fatendum est tarnen, multa fila hic
abesse, quae tunc demum facile reperiuntur et extricantur, ubi palpebram ab interiore,
neque, ut hie factum est, ab exteriore facie cultro perscrutaris.
Subtilibus, quae in summa palpebrarum cute positae sunt, fibrillis a nervo
quidem faciali ortum ducentibus baud facile parci poterat.
Orunes, quae bic occurrunt, nervorum fibrillae, nec maiores nec minutiores,
sed ad veram magnitudinem singular! studio expressae sunt.
Quare et his nervis, quod primus docui et in §. 1 1 5. Neurologiae fusius demon-
stravi, manifesto çonfirmatur: „filamenta nervorum non cylindnca, sed ab encephala
„inde conica esse, ita cjuidem, ut extremitas centralis seu apex cerebralis coni, et