Quamquam autem pauci sunt, qui Palmarum vegetationem etiam in istis sylvis intactis,, quæ naturæ
quasi penetralia sunt, investigent, liaud minor! fere magnificentiâspectaculum ipsum litus et Idea humiliora
incolis frequentata præbent, ob ingen tem copiant Palmarum Cod, quæ frondibus vastissimis alteque
nutantibus (1) fructibusque majusculis lutescentibus onustæ (2) passim exsurgunt, et Bor assi flabelli-
formis Linn., quæ in plurimis earum insularuta frequentissima est.Nec facile ilium naturæ splendorem
obliviscetur qui unquam illas arbores, late conspicuas (3),n v iderit, quæ variis vulgo pomis immistoe
amplissimas frondes alte extollunt et densâ umbrâ tuguria indigenarum contegunt. De his, ut disputationi
nostræ de Palmis Indiæ orientalis finem imponamus, breviter dicendum est. Quum vero multi fuerint
Botanici, qui de Palmâ Cod copiose egerunt, summam earum investigationum referre sufficiet, additis
quibusdam de Yarietatibus earum ac præsertim deegregiâ utilitate, quam Javanis præstant.
Quænam sit patria Codnudferoe Linn., comperlum non habeo, quippe quæ ob varias illas utilitates jam
in omnibus fere plagis tropicis colitur. Transplantatio vero ejus ab orâ australi Asiæ tropicæ extra Gangem
ac maxime ab aquosis Indiæ profecta vidètur, ubi a Sumatrà inde in omnibus insulis Sundaicis, Moluccis,
Philippinis, maxime abundat et sæpe spontanea insulas minores totas incolit. Quod si hoc fructibus a mari
ejectis tribuendum est, neque usquam in mediterraneis majorum insularum, nisi culta, reperilur, hinc
tarnen non eflicitur, non illam partem zonæ torridæ patriam ejus esse, quum reverà Floræ litoralis sit propria
atque adeo in depressis maritimis arenosis maxime vigeat, sed longius a litore remota, quo magis solum
elevatur, eo magis magnitudine decrescat minoresque fructus proférât, imo tandem speciem nanam exhibeat.
In Javà caudex ejus basi incrassatus et inclinatus sursum rectus lapsu frondium irregulariter cicatrisatus
e fusco albescens ad altitudinem 40-60 ped., in ipso litore sæpe ad 75 ped. attollitur , e summo cacumine
frondes vastissimas 42-16 ped. longas pinnatisectas in gyrum approximatas expandens, quarum exteriores
nutanles, juniores erectas aut obliquas. In quâvis fronde, cujus rhachis crassa e viridi-lutescens centena
aut plura segmenta anguste lineari-lanceolata 2 -3 1 ped. longa circiter 2 poil, lata coriacea rigida gramineo-
viridia basi reduplicata nervo intermedio crasso supra prominente et flavescente distincta in frondibus
novis strictiusculo-erecta tandem divaricato-dependentia. Spadices ex alis frondium, 4-5 p ed ., primo
erecti, deinde nutantes, superne tricenos aut plures ramos 4-1 \ ped. simplices imâ flexuosos primo sibi
applicatos deinde divaricatos exserentes. Spatha simplex, compléta, fusiformis, e tereti compressa, dorso
bicarinata, crassa, sordide virens, longitudinaliter striata, ventre tandem aperta, decidua. Flores masculi
partem longiorem superiorem ramorum occupantes, densi, mutuâ pressione laterati, oblongo-attenuati,
subclausi, ochroleuci; feminei modo pauci in basi flexuosà ramorum inferiorum, masculis majores,
subglobosi, albidi, deinde virentes. Drupæ fere magnitudine capitis bumani, subgloboso-aut passim
elongato-trigonæ, vertice umbilicatæ, basi subrotundatâ integumentis floralibus accrescenti-persistentibus
obtectæ, glaberrimæ, nitidæ, sensim coloris viridioris, qui maturitate in luteolum et tandem in cupreo-
lutescentem aut fuscum abit.
In Javâ vulgo Pôhon (4) Kalâpa s. Klâpa s. Klâpo appcllatur ; genuinum vero nomen Malaicè est
Pôhon Njiôr, quod tarnen non magis usitatum quam Pôhon Kerambang s. Kerambiel; Sundaicè Tangkal
Kalapa vocatur, a Javanis monticolis nobilioribus, fV it s. Huwit Krambil s. Huvoit Ketjambil, dialecto
vulgari Huwit Kelopo s. Klopo (5). Lætissime viget in viciniâ maris, in solo arenoso., argillâ aut humo
^ (1) Hinc nomen Sanskriticum Nälikera, i. e. in aëre volitaris.
(2) Arabicè Gauzoz-Indi s. Geuzoz-Indi, i. e. n o x lnd ica , unde Grsecorum kovki , Tarcarum Cocx-Indi, Hispanorum
et Lusitanorum Cocco s. Coquo or tam videtur.
(3) Hoc imprimis ad Palmam Cbci pertinet, qaapropter nomen e i ab Arabibus inditura S ig a r-In d i, i. e. arbor Indica,
quum litora australia Indiae ulterioris hac praecipue arbore insigniantur.
(•*) Póhon, sicut Javanicum fV it s. Huwit et Sundaicum Tangkal, arborem significat.
(5) Kalapa s. Klapa s. Kldpo manifesto ex Javanico Kelópo s. KlApo corrupta atque extra Javam vix usitata. Eo raajore
admiratione dignum nomen Malaicum apud insulanos tam Occidentem versus quam ad Orientem a peninsula Malaccana
sitos latissime dispersiun, idque inter nationes omni fere bumanitatis cultu ca rentes nulloque commercio junctas : quod
eandem onginem indicare videtur. Universe et arbori e t fructui idem apud Indos nomen e st, quod et in Java obtinet, ubi
tam arbor quam fructus simpliciter Kaldpa appellatur, non addilo arbore (póhon) aut fructu (buwah). Ecce alia qumdam
nomina Coct nucifera. Praeter illud, quod indicavimus, Sanskriticè Ndrikela, i. e . succulenta, appellatur, unde Bengalorum
Narkol, et Arabum Naregil, Neregil, Nar et, Narig, atque Persarum Ndrgil oriunda, fortasse et quorundam BrAminorum in
ora Malabaricä Ndralu, apud quos etiam Mada s. Modi audit. Telingaicè Nany-kadum et Kohry-tshittó ; Cingalicè Polghaha;
Tamulicè Tingamdrum s. abbreviatione Tenga; in Cocbinchina Kdy-duah; apud Sinenses Jé scM (scM est arbor) et ejus
fructus Jé tsè. In Malacca, Sumatra, insulis Nicobariis aliisque vicinis Njtor s. Nieor longe magis vulgare, quam supra
pingui interra,isto, infra, humido, ubi jam quinto sextove anno fructus ferrC sblet, quod alibi , loco minus
opportuno, seTius demum fifc.'Si ulla alia arbor,, hæc sane est dignissima, quam sererc ct Colcre non omiltant
qui regionibus-illis præsunt, quuni tain multas indigenis suppeditet utilitates nequé,'spent cultoris unquam
destituât. Quovjs anni tempore cerhitur onusta spadicibus, qui partim fructus matures (buwah Kalâpa s.
Kerambiel aut Kerambang, puro dialecto Malaico Njior), partim immaturos magnitudine diversissimâ
.(quorum plane novi vulgo bungsil, adultised adbuc aqua repleti Kalapa muda appellantur) proferunt,
dum alii modo florent, àlii spathâ (Kaluping s. Kalupakh aut mandjung s. Kuliet majang) adbuc
obducuntur, quo stadio spadix majang dicitur. Si sjiccusex arbore eliciendus est, superior pars spadicis,
ubi primum spatha aperitur aut prius, abècinditur, parte ejus infra residuâ (ba'gal) modice contusâ. Succus
e vulnere stillans (4) primo aquæ- instar limpida est et recens potionem dulcem et refrigeràntem sîippcdilat,
sed cito turbida fit et saporem gratum stimulantem nanciscitur, quo facto acer et mox\acidus esse solet.
Hoc vino palmeo ad destillandum Ar ra k utuntur; sedimento ejus, fermenti'vice, ad panem coquendum;
etiam acetum inde paratur, quod egregiæ virtutis, si cum oryzâ crudâ (padie) in sole rite fermentât et turn
colatur. Arbores, ex quibus fructus colligendi sunt, non simul hoc succo spoliare licet. In fertili solo, si
identidem plantis parasiticis et vetustioribus frondibus rite purgatur, ad ætatem sexaginta pluriumye
annorum pervenit et quævis arbor intervallo mensis et dimidii novem ad duodecim fructus maturos præbet,
ex quorum nucleo duæ lagenæ olei elici possunt. Præter nucleum, qui plane durus iesieMlâpa, dura
vero gelàtinosus est, kelambir appellatur, nulla non pars fructus suam habet utilitâtem, cui, pro ætate,'*
varia sunt nomina. Kalonkong dicuntur nuces’ erosæ; pemalam .nondum maturæ; bebantjie minus
etiam maturitate provectæ; rudjakh juniores, sed quarum nucleus jam edulis.- Fructuum novorum, qui
delapsi, etovariorum, quæ recens fecundata (bungsil) non unus in medicinâ est.usus, veluti internus
cum Cortice Alyxioe et aquà delritorum adversus diarrhoeas chronicas; éxternus succi unguenti instar
in morbo quodam cutis (Koreng besaar) aut cum aliis substantiis aromatiçis in Arra k contritis ad
inungenda crura oedematosa, cet. Pericarpium fructus maturi {sambokh s. sâbut aut mubàng s. mumbang)
contunditur, discerpitur et ad naves reficieiidas, vel ad faces (tali apie), funes, tegetes (tiekar - sâbut),-
penicillos parietibus dealbandis, aliaque paranda adhibetur. Ex parte lignosâ fructus s. putamine (bàtokh
kalâpa s. tampurong kalâpa, quamdiu adhuc molle est tjingkir) fiunt cochlearia, pocula, pateræ,. patellæ,
alia. Nuclei adhuc mollis, intus magis minusve gelatinosi, fructus immaturi (kalambir)'sapor est instar
amygdalarum dulcium; hoc aut crudo vescuntur, aut ad varios cibos parandos utuntur. Cavitate ejus
continetur circiter lagena aquæ (ajer kalâpa) saporis grate dulcis, sed ubi arbor locis paludosis crèscit ,
sæpe insipidi aut etiam metallici. Hæc potio refrigerans vulgo est notissima , cujus tarnen largior ,usus,
præsertim corpore calido, valetudini nocet. Modicus ejus usus alvo utilis, organis respirationis Iæsis
expectorationem sublevat, universe irritabilitatem in morbis inflammatoriis imprimis orgariorum
uropoeeticorum lenit, quapropter optimo vulgo successu in blennorrhoeis, dysuriis, aliisque adhibetur..Ut
oleum paretur nuclei duri plane maturi sumuntur. Hi corraduntur ac deinde iterum iterumque aquà
admiscentur et exprimuntur. Partis residuæ (iusam) nulla porro est utilitas; sed emulsio crassa hiveà
(santan), quà etiam pro lacté et butyro ad cibos condiendos utuntur, statim coquitur, despumalur e t
oleum in eânatans tollitur ac leni igné tamdiu coquitur, donee omnes partes aqüosæ in vaporem abierunt.
Oleum purum Cod recens ad usus culinarios nullâ re cedit oleo olivarum; sed vetustate \ facile rancidum
fit, quod plerumque modo ejus parandi tribuendum. Hoc indigenæ, ut nos butyro .et australis Europæ
incolæ oleo olivarum, maxime ad condiendos varios cibos utuntur. Vulgo etiam luce'rnis infunditur, et
comis ornandis aut corpori inungendo floribus odoriferis admiscetur, atque omnino ad multipliées usus
oeconomicos et medicos adhibetur. Præter illas partes fructificationis, quas commemoravimus, et spatham',
ex qua parvæ quædam faces (upad) et cochlearia sentinæ navium exhauriendæ (sudu) fiunt, multæ aliæ
memorata orig inis Javancc, quod facile .in multis nominum sequentium aliorura insulanorum agnoscas.- In MadagascariA
dicitur PVua-niu; in Bali Niuh s. Njo ; in Bima Nioh; in Sawu Kepuë ngieju; in Rotti Noh-hu; in Timor Nua-hun; in Solor
Tapa-pokang (pokang, ut in superioribus hun, hu et kepuë est arbor); in Bouton Lalukkil; in Macassariâ Kalûkû; in Menado
Popo; in insulis Philippinis Niog s. Njog et in Pampango Nyongot, aut subinde IAbi; in Tèrnatc Jgo; in.ceteris insulis
Moluccis Ntwel, Niwer, Nnër ; in Ceram Nieoëra; in orâ Guineæ PJovæ inter aus tram et occidentem si tâ circa fluvium Utanafa
Uteri; ibidem in provincia Lobo N in s. Owah • ibidem apud eos, qui Onin s. Woni incolunt , Ruroh; in insula Guahan
Nidjiu ; in Ualan Nu ; in Radack N id ju , Niu et N i; in Caledonia Nova iV».; in insulis Societatis Tonga e t Tahiti Niuh.
(1) Tuwakh s. tûak s. tûa, s. niena, in Bengalis toddy, in India occidental! Siira s. Syra universe dicitur ille liquor,
qui ex aliis quóque Palmis codem modo' elicitur.