I I j f
1 1 1
1 III i
OBSERVATIO I.
3 quidcm Species superi
anis similitudinem, indieni
riusque diligenler compart
i admodum affinis
nagnam earura quoa ad habitum et partes fructifie
I D . Dracono distingùitur, si segmenta frondium
rinque setulis rt
parte decidentibus obsessis distincte trill
ini Doemonoropis et Calami discriraen, ob
i difiicillima res est. Facili tarnen negotio
ntur. D . Draconis nervis prominentibus
luci si bbvertas, inter illos nervös primarios
»Ui seoimdarii pellucidi et vnnulæ tenemmæ transversales, qute nervös longitudinales connectant, cons'piciuntur.
D. Kcedmtü vero, prtnterqnam quod aliquante longiora sunt, plnribus nervis ntrinque longitudinaliter striata, lue.
obversa omni venularum transversalium vestigio carent, parte avers! solummodo in nervo medio, supra in medio et utroque
lateraU parce setiferâ. Spalhin quoque in D . acceimu multo breviores, et pednnenlus compressas inferne modo ad
margines s aculeis, in D. Dracone v ndique confertiss
OBSERVATIO II.
Si a plerisqùe post Rcmpbiub auctoribus non solum Sumatra, sed Java, Borneo ac vel Molucçanoe insulæ Palmam, unde
Sanguis Draconis ttidiæ Orientalis extrabitur, gignere dicuntur, hie error inde natus videtur, quod fructus diversarum
Specierum, aut inter se simillimos, aut omnes magis minusve illam substantiam resinosam exsudantes, inter se commula-
verint. Hoc ut ita credamus, ipsius Rompdii verba faciunt, qui /. c.) p . 214 fatetur, fructus maxima parte ex Java ad se missos
non genuinam esse Speciem, quippe quibus exigua copia gummi rubri adhæreret, et p. 116 hæc habet : « fructus ex illis
„ regionibusad me missi etiam différant inter se, nam maximi et pinguissimi corticis rubri, (msi quod paulo minores ac
» magis oblongi erant, ut p. 115 animadvertit ! ) cum Rottang Itam (s. Doemonorope nigrâ Nos.) congruebant; tum'alii
.. minores erant cum nostrâ Rottang Toëni s. Rottang Tuni 1. c. p. 105. 1., deinde nomine Palmijunci veri anguslifolii
« descriptâ (cujus magnitudo globum sclopeti æquare fertur), convenientes. ». - Si autem dubitari nequit, majores illos
fructus Rottang Djemang s. Doemonoropis Draconis ex Sumatra fuisse, quæri possit, unde minores illi, de quibus loquitur,
ex Specie Rottang Javanâ, an ex insulà Borneo? — At fructus Javanos, qui procul dubio ex Doemonorope accedente nostrâ
oriundi, intelligere haudquaquam potnit Rujiphius, utpote globo sclopeti multo majores et de quibus ipse in Volumine
secundo Herb. Amb. in annotatione ad Sanguinem Draconis ita refert : c Fructus mihi ex Bantam missi cum superions
» Rottang magnæ (s. Rottang Calappa, quæ Doemonorops Calappa), infra in lib. 7 depictæ, plane congruebant, præterquam
.. quod pilo minores erant. » Itaque Speciei ex Borneo fuisse necesse est, quam et a Doemonorope Dracone, et a Doemonorope
accedente fructibus minoribus, caudicibus tenuioribus, aliisque characteribus posteà cdnstituendis diversam esse credibile
est. De hac autem l. c. p . 258 ita memorat : « altera Species Tsjukiet (ut a Sinensibus optimum genus Sanguinis Draconis
» in globulis appellatur, quod maxime ex Banjermassing in Borneo appprtari solet) ex parvâ quâdam Specie Rottang oriunda
» est, quæ brevibus ac copiosis constat internodiis, minorem digitum crassis, quatuor aut quinque orgyias Intis, in
.. Banjermassing crescens. » — Quodsi alii auctores insulas Moluccanas patriam D . Draconis s. Calami Draconis Willd.
vocant, hoc quoque ad aliam Speciem pertinet, nempe ad Rottang Calappam ( Doemonoropem Calappam Non.). Huic etiam
errori Rdmviuds ansam dedisse videtur, qui in literis, a. d. 20 Sept. 1680 ad W. ten Rhyne missis, (cf. Valent. Ind. literat.,
p . 424) ita refert : « Sanguis Draconis, in quantum a Malayanis audire potui, neutiquam a ligno Caliaturico, séd a quadam
.. Specie majoris crassiorisque arundinis, in Malayâ et Sumatra, circa urbem Palimbang succrescente, profluit. Talis arundo
» etiam heîc in Amboinâ reperitur, succum rubicundum et pellucidum fundens, qui tamen minus induratur. » Spectasse
autem eura Rottang Calappam, cum e loco literarum a. d. 14 Sept. 1689 ad H. de Jager missarum, (cf. Valent. I. c ., p . 418.),
turn ex his Herb. Amb. I I . p. 258 intelligitur : « alterum genus (soil. Sanguinis Draconis) elicitur ex magna quâdam
» Rottang, quod equidem verisimillimum puto et oculati testes mihi prodiderunt, qui ipsi in eâ re occupati fuerant, nam in
» orientali Sumatræ orâ magna quædam est Rottang, qualem nos quoque in Amboinâ habemus, sed tali succo aut carentem,
» aut qui inscitiâ illinc non elicitur, infra lib. 7 nomine Palmijunci Calapparii sh e Rottang Calappoe descriptam. » — Deinde
vero, postquam Rottang Djemang cum foliis et fractibus, operâ Vin Nobilissimi J. de St.-Martin ex Palembaug allatam.
accepit, (cf. Herb. Amb. V . p. 114) ipse vidit illas stirpes inter se diversas esse, itaque singulas separatim descripsitet
depingendas curavit.
Descr. Caudex e rhizomate stolonifero vûlgo solitarius ad altitudinem triginta ampli us pedum extensus,
arbores ascendens, .infimâ parte diametro ultra quam pollicari .et in vaginis indumento fusco obductis
striatis aculeis creberrimis subseriatis, superiori, cujus crassities digiti mediocris, minus approximatis
sparsis àrmatus. Aculei 2 lin. usque ultra pollicem longi, ex basi crassiore supra convexâ subulali,
complanati, subhorizontales s. divaricati, pallidi vel dilute schistacei, apice nigri, in vaginis supe-
rioribus vulgo minus elongati sed latiores, post lapsum cicatrices transversas semilunares relinquentes,
primo appressi et indumento fusco barbati. Frondes 7-9 ped. ; in plantà novâ (aut in innovationibus
lateralibus) ecaudatæ, segmentis aut paucis in extremitate petioli longissimi tcretiusculi supra sulco
longiludinali exarati inferne aculeis sparsis rectis subulatis armati superne inermis subflabcllalo-
confertis aut crebrioribus subgregatim dispositis ; in caudice scandcnte ad apiçem plerumque in
appendicem aphyllam 1 1 — ultra 2 pedes longam tenuem reflexam teretiusculam in dorso aculeis
semiverticillatis palmato-fldis reduncis instructam excurrcntcs, utroque latere ferme viginti segmentis
sparsis aut subaggregatis sursum decrescentibus, in marginibus açutis petioli circiter pedem longi 4-5
lin. lati semiteretis aculeis rectis simplicibus aut geminatis patentissimis compressis inslructæ. lihachis
virîdis, in dorso convexa atque aculeis remotis, supra plane inermis, superne acute bifacialis, posti-
ceque in angulum obtusum prominens et lateribus sulco longitudinali exsculpta. Aculei in dorso
rhacheos unum ad duos pollices distantes, 1 ^ - 2 lin. longi, ancipites, ex basi supra convexâ pallidâ
apice arguto nigricantes, inferioreà rectiusculi et simplices, intermedii in bina aut plerumque terna,
superiores in quina usque ad septena crura recurva palmato-divisi. Segmenta 1-1 \ ped., pollicem
lata et sæpe (præsertim in planta novâ aut in frondibus innovationum ! ) latiora, superiora sensim
dimidio minora, acuminata, ad basin nonnihil angustata et plicata, nervis longitudinalibus tenuibus
striato-nervosa, in nervo medio utrinque argute prominente et in paginâ superiori in duobus præterea
nervis secundariis setis arrectis nigricantibus raris, apicem versus ad margines magis conferlis instructa,
chartaoeo-mèmbrânacea, supra obscure viridia, subtus pallidiora et in glaucum colorem vergentia.
Spadices ex alis frondium superiorum, longe pedunculati cum parte liberâ pedunculi ancipitis usque
ultra medium ad margines aculeis distantibus rectis acicularibus aut subulatis primo appressis deinde
patentibusinstructi, 14-16 poil. longi, erecti, paniculato-ramosi, masculi magis quam fertiles contracti,
ante anthesin spathis quinis senisve deciduis cincli. Indumentum furfuraceum fuscum postremo fere
deliquescens pedunculum cum spathis exterioribus, ac præcipue etiam ramulos floriferos, obducit, in
his coloris ferruginei. Spathoe lanceolatæ, acutæ, striatæ, substantiae crassæ fîrmæ coriaceæ ; spatha
peduncularis spithamea, in dorso duplici sérié longitudinali aculeorum remotorum 1-11 lin.longorum
rectorum patentissimorum ex basi supra incrassatâ compressorum instructa ; spathæ rameoe sensim
decrescentes, subinermes, vel inferiores tantum in dorso aliquot aculeolis sérié simplici dispositis ;
terminaïis 5 poil,, longe acupainata. Rhachis communis per reliquias annulares spatharum pseudo-
articulata, apice in appendicem tenuem ex basi filiformi superne complanato-subulatam deciduam
excurrens, articulis (s. internodiis) subclavatis, furfure raro aspersis, inferioribus tereti-compressis
ac rectis superioribus sensim tenuioribus, subtriquetris, nonnihil tortis. Rami quatuor vel quinque,
altérai, arrecti, 2 poil, longi, angulosi, spadicum masculorum graciliores, duplicato-ramulosi,
femineorum s. fructiferorum in pauciores ramulos simplices multo crassiores divisi ; superiores sensim
breviores, parum ramosi ; omnibus ramulis distichis, subflexuosis', e spathellâ brevi amplexicauli
liinc in acumen productâ membranaceâ margine tenuiori egressis. Bracteoe spathellis consimiles, in
spadice masculo tamen multo iis minores, alternæ, distichæ. Flores masculi singuli bracteolâ minutâ
bidentatâ sufFulti, 2{ lin., fusciduli, externe furfure fusco parco aspersi. Calyx brevissimus, cupulam
exiguam in très dentes acuminatos divisam sistens. Corolla calyce triplo longior, fere ad basin usque
in très lacinias lanceolatas obtusiusculas tenuiter striatas chartaceas divisa. Stamina 6 , corollâ vix
breviora, erecta, conniventia, filamentorum urceolo carnoso corollæ fundo connato. Filamenta
superne subulata, trigona. Antheroe lineares, mucronulatæ, dorso supra basin bifidam afHxæ, sul-
phureæ. Pistilli rudimentum urceolo staminifero immersum, inconspicuum, cylindraceum, apice
tridentatum. Ejusmodi flos masculus minor, ut credibile sterilis, haud raro femineis spadicis fertilis
additus est, depressionem minutam ad latus pedicellorum eorum superne occupâns. Flores feminei
pedicellis 1-11 lin. longis crassis compresso-trigonis sursum nonnihil dilatatis ac binis bracteolis brevis-
simis liinc acutis oblique circumnexis innati, 4 lin., e fusco virentes. Calyx circiter 2 lin., cupuli-
formis, breviter tridentatus, coriaceus, præsertim circum basin externe ferrugineo-tômentosus, inlus
lævigatus. Corolla calyce duplo longior, campanulata, ultra dimidium usque in très lacinias sub-
triangulari-ovatas âcutiusculas erectas divisa, chartacea, firma, tubo semigloboso intus basi aile con-
natâ filamentorum complanatorum obvestito. Stamina corollâ tertiâ parte breviora, sterilia, antheris
sagittatis minoribus quam florum masculorum. Ovarium globosum, squamulis rhombeis aut suborbi-
cularibus margine extenuato erosulo læte puniceis dense Ioricatum. Stigmata 3 , intus verrucosa,
primo conniventia, deinde reflexa. Fructus ceraso majores, utpote fere pollicares diametro, sub-
globosi, mucrone brevi crasso terminati, squamis rhomboideis sulco longitudinali inscriptis carti-
lagineis statu recenti gilvis, hic illic malerie resinosâ. puniceâ obductis, arido rüfescentibus vix
nitentibus per series duodeviginti ad viginti unam usque loricati, quarum majores s. mediæ 3 lin.
latæ et 2 lin. non multo altiores sunt, inferiores autem et magis etiam quæ verticem fructus obtinent
longe minores. Nucleus subglobosus, magnitudine globuli sclopeti, spermodermide crassâ succu-
lentâ flavcscenti-albidâ astringenti obvolutus, obsolete foveolatus, latere dorsali convexo juxta basin
cicatrice embryitegâ orbiculari, unde raphe filiformis abbréviata chalazam internam versus, medio