» siccatique et in pulvercm redacti omries fluxus immoderatos cohibent. Adansoniüs in suis familiis
» plantar um Nipam cura Palma Cocco confondit, immerito tarnen; quia aliud est Genus diversum,
» aliquam affinitatem cum Cocco gerens quoad familiam solummodo, cüm floribus et fructibus' omnino
» dislinguatur. » "
Neque silentio omittenda, de quâjam supra meinoravi, édita anno 1819 a La Billardière de Palmâ
Nipâ Commentatio. Hæc maxime id spectat, ut complures characteres fructificationis summi pretii, quös
Thonberg in descriptione sUâ neglexerat, unde varii nati sunt errores, corrigantur atque ostendatur Nipam,
licet magna ejus cum Pandaneis sit affinitas propius tarnen ad Palmas accedere, ut pag. 302 refert,
« calyce florum masculorum, qui in Pandaneis dcsunt, spathis et caudice, ut in ceteris Palmis : ad hoc
» frondes ejus pariter pinnatisectæ, et spadices tempestive amputali, illarum instar, liquorem saccharinum
» præbent. » — Huic sententiæ tametsi, quod ad naturalem Nipce affinitatem, plane accedo, frustra tarnen
organismum partium fructificationis feminearum, qualem file exponit, in naturâ reperire sum conatus.
« Cuivis novofructui, » inquit, « superpositum est stigma sessile, in très partes acutas divisum; nonnun-
»' quam nulla in eo cernitur divisio, stigmatibus plane inter se conglutinatis, et plerumque nonnisi unus
'•» duove sulci laterales apparent. » Sub finem hæc addit : « Ex iis quæ diximus maxime intelligitur :
» l°Palmam Nipam, in quâ Thunberg nonnisi duo stigmata viderat, reverà tria habere. — 2° In eodem
» filamento non plures esse antheras quam très. — 3° Numerum naturalem embryorum pariter ac
» stigmatum tria e s s eB - 4° Embryon infra situm esse, quem situm tractus fibrarum pericarpii efficiat,
» quæ radiculam tempore germinationis transmittunt. »'— Si vero ex imaginibus huic Commentationi
additis judicandum est, fieri non potuit, ut La Billardière Nipam vivam exploraverit, sed statu siccato,
unde intelligitur, qui factum sit, u t imagines tam vitiosæ sint et error illé quod ad organismum florum
femineorum nasceretur. Profecto longe accuratius earn jam anno 1780 a Van Wurmb ita descriptam
videmus : « Quum spadix femineus propullulat, fere ovi anserini magnitudinem habet et corpusculis
» constat elongatis, angulatis, irregularibus, nudis, quæ circum axem spadicis sibi proxima sita sunt. His
» corpusculis, quæ sunt flores feminei et simul pistilla, plerisque supra altern latere acumen sive apex est,
» in quo fissura cernitur succo viscoso repleta, per quam pollen florum masculorum recipitur. »■
De Nipa fruticante paucis quoque verbis mentio fit in Flora Ind. Roxburgh, qui in quovis flore
masculo sex paria antherarum circum apicem unius filamenti esse statuit. In Flora de Filipinos denique
M. Blanco descripsit Nipam litoralem, àb indigenis Nipa vel Sasa dictam, de qua conferenda quæ
Camello et Noronha prodiderunt. Hoc auctore flos masculus constat 4-6 petalis, uno filamento, antherâ
conicâ sulcis subspiralibus instructâ baud perforata longitudine filamenti. His si fides esset häbenda, flores
masculi, de quibus tam diversa traduntur, facerent, ut saltern très Species hujus Generis statuere possemus
unam tribus antheris ex descriptione La Billardière ; alteram sex paribus antherarum auctore Roxburgh
Y. Cl.; tertiam antherâ unâ conicâ sulcis subspiralibus instructâ observatam a Blanco. Tantum autem
abest, ut tam instabili fundamento, quod solâ scriptorum opinione niti solet, novas Species superstruere
velimus, ut contra hoc exemplum altulerimus, quo omnes admonerentur, ne nomenclaturam botanicam
magis usque onerent Speciebus, quæ in libris et scriptis, sed non in naturâ rerum inveniuntur.
NIPA RUMPH.
Worm v i n V e rh a n d . B a lm . Genootsch. (1779) I . p . 349.—Thono. A c t. H o lm . (1782)». 231 cf Eiusn.
N m . P I. Gen. p . 91. — Joss. Gen. P la n t, p . 38. — Schreb. Gen. P la n t, p . 477. n° 1 6 9 8 .__
Giseke P ra e l. Ord. nat. P la n t, p . 45 e tp . 58. — W in » . Spec. P la n t. l . I F . p . 597. __p0m. in
E m . hot. S uppl. I F . p . 97 et in Diet. Sc iem . n a t. X X X V . p . 5. La Bili ar», in Hém. Mus.
n a t. F . p . 297. — Mart. P a lm . F am . et Gen. P ro g r . p . 12. — Spr. S y s t. F eg . I I I . p . 757. 3066
et Ejüsd. Gen. P la n t. I I . p . 682. — A. Rich, in D ie t. Class, nat. X I . p . 569. — Roxb. F lo r . In d .
I I I . p . 650. — Esdl. Gen. P la n t. p . 244. 1717. — Kunth. E n um . P la n t. I I I . p . HO.
CHARACTER ESSENTIALIS.
Flores monoici, in spädice ramoso spathis pluribus vaginato; masculis unibracteatis,
in amenta lateralia cylindracea congestis\ femineis in capitulum terminalem compactis.
Masc. C a ly x triphyllus. Corolla tripetala; petalis foliobs calycis conformibus ac præflora-
tione valvatis. S tam in a 3, filamentis connatis. Antherce 3, longitudinaliter adnatæ,
extrorsæ, subdidymæ. F em. Ovarium e carpellis tribus distinctis oblique truncatis angulatis,
squamulis nonnuilis cinctum. S tigm a ta in carpellis solitaria, sessilia, excentrica,
rimâ laterab notata. Drupce turbinatæ, angulatæ, monospermæ; sarcocarpio crasso,
sicco, fibroso; p u tam in e fibroso-ligneo, basi poro pertuso. N u c le u s hie a putamine
intrante sulco longitudinali exaratus. A lb um e n æquabile, cartilagineum, medio cavum.
E m b ry o n basilare. — P a lm a so d a lis , in erm is , late p e r I n d iam orientalem in in u n d a tis
maritimis dispersa; caudice crasso, h um ili, in tu s spongioso-molli ; fro n d ib u s omnibus termi-
nalibus, v a s tis , p in n a tise c tis , segmentis an gustis, arrectis, f irm i s , reduplicatis; spadice term
in a l^ subfastigiato-ramoso, spathis persistentibus va g in a to , p r im o erecto, ta n d em n u ta n te ;
flo rib u s masculis, minutissim is, p a llid e flavescentibus ; drupis castaneis a u t nigro-fuscis, in
ca p itu lum m a g n um congestis.
OBSERYATIO.
Equidem Palmas Nipas ab auctoribus supra laudatis desoriptas ad uuam omnes Speciem referendas esse censeo,
quemadmod'um jam Norohha V. Cl. Nipam in Java crescentem atque in PKilippinis observatam non diversas esse existimavit.
Quod caudex in Moluccis et Philippinis interdum ad longitudinem circiter quinque pedum suecrescit, cum auctore Viro
nob. Van Wormb hsec Palma circa Bataviam nunquam arboris speciem referat, eo minus discrimen facere potest, quo
disertius Rdmphios affirmat, eandem illic plerumque fruticosam esse aut brevissimum caudicem exserere. Hoc autem a
locorum varietate quädam pendere pro comperto habeo. Locis alte paludosis et regulari maris inundationi obnoxiis,
qualia crebro in septentrionali ora Javae circa ostia fluminum inveniuntur, caudex hujus Palmse magnus abbreviatus fere
totus solo limoso est immersus; in parva aütem insula Nusa-Kambangan, locis minus paludosis et haud 'ita crebro maris
fluctibus stagnantibus, eundem ad pedum aliquot altitudinem elongatum et undique fibris radicalibus fusiformibus
suffullum vidi. Neque in exemplis in Moluccis, Borneo et Sumatra lectis ullum reverä discrimen a Javanicis indagare
potui, nisi quod drupse Nipce e Moluccis et Borneo paulo minores sunt, quam Javanae et Sumatranae ; quapropter unam
illarum in Tab. 165 Y et Z depingendam curavi.
1. NIPA FRDTICANS WURMB. Tab. 10B. 164 et 16S.
I
W urmb. in V e rh a n d . Batav . Genootsch. (1779) /• p ■ 349 et I I {E d . 2") p . 289.
__T hiinb. A c t. H o lm . (1782) p . 2 3 i e t E tosd. N o v . P I. Gen. p . 91. — W iled. Spec.
p p I V . i. p . 5 97. — P oir. in E n e . bot. S u p p l. I V . p . 97 e t in D ie t. Scienc. nat. X X X V .
p , 5. _-L am. M u s t . tab. 897 (imago He rb. Am b . repetita): - # |L a Billard. in M ém . M u s .
n a t. V . p . 297. — Spr. S y s t. V e g . 'I I I . p . 7 7 2 .— A. R ich. inD ic t. Class, na t. X I . p . 56g.
__Roxb. F lo r. I n d . I I I . p . 65o. — K dnth. E n um . P la n t. I I I . p . 110 .
Nipa littoralis. Blanc. Flor. Filip, p . 662. — Kunth. Enum. Plant. I I I. p . 589.
Cocos Nypa Lour. Flor. Cochinch. II . p . 694.
Nipaboom Houtt. Nat. Hist. II. i . p . 422.
Nypa-boom Romph. Herb. Amb. I. p . 69. tab. 16. — Valent. Beschr. Amb. I I I . p . 183.
Nipa, s. Sasa, s. Pavir Camell. in Raj. Hist. Plant. App. I l l . p. 47. 14.
Nipa s. Nipe s. Lipa Malaicè; Bayu Javanice; Bobo Ternatinorum; Palean s. Parena s. Buleyn
Amboinensium.
Habit. Locis paludosis, inpeimis circa scstuaria magnorum Auriorutn, inundationi maris obnoxiis, lime Palma latissimo
lerrarum tractu a Diriim ProvidentiA dispersa e s t ; quippe qum non tantum tolo Archipelago [ndico, in Moluccis,
Guinea Nova et Piulippinis, sed etiam in oris maritimis Cochinchinm, Siam, Malaoci ad intends usque Delta
Ganrotiomn invonitur. lime sane tam lata dispersio et illi roi tribnenda, quod nonnunquam complures ejusmodi «O