Pàlmæ unâ aquarum torrentibus abreptæ et mari invectee ad alias feruntur regiones, ubi opportunism locum nactæ
brevi inolescunt. Ncque alia fructuum est ratio, qui late per mare disjiciuntur, neque prius a spadice sejunguntur,
quam germinatio eo provccta e st, ut aqua marina corculo non amplius nocere possit. Hi longo post florationem
tempore ad plenam maturitatcm perveniunt, tumque, ut diximus, aliquot insuper annos inchoatâ germinatione axi
spadicis adhærent. Hos, quamdiu mollis est nucleus, etsi insipidi saporis, crudos edunt indigenes, aut saccharo
condi unt, cui rei postea ob duritiem inutiles sunt. Præcipuum vero usum in Archipelago Indico frondes præstant,
quoe vulgo admodum ad contegenda tuguria (quod A tap dicitur) aut navigia adbibentur. Ex iisdem varii generis
tegetes (Kadjang dictæ), quibus parietes obducuntur, aut solum navium. quæ oryzâ aliisve mercibus onerantur,
consternitur, ad hoc sacci, aliaque fiunt. Itaque multis locis complures indigente colligendis et portandis Nipoe
frondibus opcram dant; alii segmentis ad illud A tap cum fîssis Bambusis aut Calamis rite vinciendis victum quoerunt •
alii tegetibus nectendis, quarum vulgaris species segmentis longitudine inter se connexis constat ; multi denique
pileos (quos Tudung vocant), ob ambitum ad solis ardorem arcendum perquam idoneos, ex iis faciunf, nec non
opercula ejusdem formæ ac pilei isti, quibus cibos in apparandâ coenà qui lautius vivunt contegcre soient. HæC
extrinsecus picta et assutis parvis conchyliis, fragmentis vitri colorati, aut particulis auri tenuissimi orna ta esse
soient. I ta e x .g r . anno 1882 in oppido Palembang apportandis frondibus Nipoe quinquàginta circiter homines
continuo occupa ti erant; centum et viginti vero, tam v ir i, quam mulieres nectendis A tap et Kadjang vitam
sustentabant, quum quadraginta fere mulieres non alium quam consuendis ornandisve operculis s. Tudung ejusmodi
quæstum facerent. Ex teneris frondibus, sicut Licualoe spinosoe W drmb. et nonnullar'um aliarum Palmarum, cigarros
suos faciunt. Tum vero segmenta Nipoe prius aquâ bulliente macerantur, deinde altéra superficie epidermide abrasâin
frusta dividuntur, quibus herba nicotiana minutim concisa involvitur. Neque in Java, nec, quantum ego sciam, in
Sumatra aut Borneo, ulla e spadice Nipoe elicitnr potio, qualis alibi, ut iu Philippinis, Cochinchinâ, Ternate, cet., unde
acetum, ac destillatione liquor spirituosus quidam paratur. Hic succus albior et aquosior, quam Sagueri sacchariferi
Wdrmb., ac magna omnino soli, in quo Palma crescit, ad virtutem ejus est efficacia, id quod jam Romphids
aniraadvertit. Earum enim, quæ in saisis paludibus crescunt, succus salso et fastidioso gaudet sapore nec satis
valetudini conducére putatur ; at quo longius a litore sunt remotæ neque in solo salso gignuntur, eo jucundior ac
dulcior ejus est sapor.
Descr. Caudexcrassissimus, brevis, subterraneus, rarissime aliquot pedes supra terram porrectus, undique
fibras radicales fusiformes ramosas albicantes exserensvel iis fulcratus, utrhachis frondium ac spadicis
intus contextus fungoso-fibrosi. Frondes circiter 18-20, cunctæ terminales, rectæ, apice cernuæ
15-30 ped. altæ, circumscriptione oblongâ, æqualiter pinnatisectæ. Petiolus circiter 4 ped. longitudine,
validissimus, striclus, supra basin amplexicaulem interiore latere concavam brachio viri crassior
teretiusculus, sed dorso rotundato-gibbus, supra sulco basi concavæ continuo longitudinali sursum
angustato et evanido exaratus, rhachin versus satis attenuatus, subtetragonus atque hujus instar plane
glaber, atro-viridis. Rhachis dorso postice rotundato-convexa, parte anteriore magis magisque
attenuatâ planiuscula, ventre acie nonnihil prominente, ad latera, quibus segmenta oblique et redupli-
cato-adnata sulco medio latiusculo utrinque angustato et in superiore parte rhacheos tantum non
obliterato excavata. Segmenta plurima, utrinque decrescentia, subalterna, angulo acuto a rhâchi
patentia, arrecta, elongato-lineari-lanceolata, subulato-acuminatissima, integerrima, plicata, rigida
glabra, læte viridia, in paginâ superiore nitidà nervo medio crasso acute prominente et præter
secundarios aliquot tenuiores duobus nervis submarginalibus in apicem subulatum excurrentibus
distincta, subtus pallidiora et in nervo medio hic obtuse prominente totâ longitudine paleis distan tibus
linearibus corrugatis fuscis medio affixis obsessa ; infima omnium brevissima, angustissima, tanquam
graminea, sensim in mediâ parte rhacheos ad S ped. longitudinem et ad 2-2 poil. latitudinem
accrescentia-, sed apicem versus rursus longe angustiora et breviora. Spadix monoicus, e ceûtro
frondium, crassus, erectus, ante expansionem clavæformis, spathis prorsus inclusus, deinde ad
4-7 pedum altitudinem accrescens, longissime pedunculatus, spathis altérais vaginantibus vestitus,
inde e sinu secundæ spathæ in quinque ad septem ramos spathis obvallatos amenta nonnisi mascula
evolventes .subfastigiatos divisus, ad apicem capitulo femineo terminatus. Pedunculus (sive pars
posterior rhacheos sub ramis) 3-4 ^ ped. longus, crassitie circiter brachii, rectus, cylindraceus, superne
altero latere applanatus, quâ apex saccatus spathæ eum tegentis ventre longitudinaliter apertus.
Rhachis pedunculo continua, subteres, rectiuscula, spathaceo-vaginata, infra capitulum terminale
femineum ad 4 £ poll, usque diametro attenuata. Spathæ primarioe fere 8-11, tubulosæ, se invicem
vaginantes, sursum fornicato-ampliatæ et uno latere in acumen fir mum rectum compressum produc la*,
altero latere (ventrali scilicet) longitudinaliter fissæ, crassæ, coriaceæ, glabræ, inferae nitidæ, extus
superne rore tcnuissimo croceo tandem fusco-cinereo obductæ, emarcido-persistentes, quarum
superiores sensim breviores et tenuioris substantiæ. Rami altérai, coarctati, spathis dimorphis
vaginati; unus vel duo, proxime capitulo femineo orientes brevissimi, mono- v. distachyi omnium
præcocissimi ; inferiores longiores, furcati vel ^chotomi, polystachyi quorum infimus ex apice trium
ramificationum, ex quibus duæ furcatæ, vulgo duodecim amenta profert. Spathæ rameales ex parte
illis rhacheos primariæ conformes, sed breviores; infimâ sicut universe rhachi primariæadversis atque
alaribus in apicem obtusum rectum incrassatum intus convexum extus concaviusculum productis,
quodammodo soleiformibus, dorso binis cristis marginalibus argutis integerrimis in apicem obtusum
excurrentibus. Amenta mascula pedunculata , 1-2 | poil., fere digitum crassa, cylindracea, obtusa,
leniter curvata, solitaria v. per paria spathæ florali conchæformi inclusa eamque tandem in latere
convexo perforantia; pedunculo ~ 1 poil., teretiusculo aut semitereti, recto, nudo aut supra basin
spathellâ lineari acuminatâ appressâ munito. Color spadicis et spatharum fusco-luteus, amentorum
lætius luteus. Flores masculi supra axem pedunculo continuum terctiusculum dense imbricati,
sessiles, imâ 1-bracteati, circiter 2 lin. longi, ochroleuci. Bracteæ parvulæ, lineares, acuminatæ vel
obtusiusculæ, floribus f i f breviores, sepalo interiori interno suboppositæ. Sepala 6, duabus seriebus
alternantibus disposita, subæqualia,.lineari-spathulata, intus canaliculata, apice obtusiusculo incurva,
subchartacea, præfloratione valvatâ ; insertione supra axem vulgo quadrata oblonga aut subrotunda
quasi cælata relinquente (v. tab. 163. fig. 1 et 2 ). Stamina 5, intime connata, ut lineæ connexionis
eorum non in filamento, sed tantummodo in apice antherarum discerni queant. Filamentum erectum,
filiforme, in alabastro brevissimum, post anthesin elongatum nec raro super sepala prominens.
. Antheroe 3 , filamento superne longitudinaliter adnatæ, sepalis externis oppositæ, parallelæ, apice
brevissime distinctæ, lineares, utrinque obtusæ, didymæ, flavæ, extus rimâ duplici longitudine
déhiscentes. Pollen globosum, punctato-scabridum. Amentum femineum axile, magnitudine ovi
anserini, sessile, primo spathis terminalibus rhacheos immersum, ad basin spathellis aliquot primo
appressis deinde reflexis lanceolatis margineque tandem Assis nec non bracteis subulatis cinctum,
globosum v. ovoideo-globosum, compactum; axe abbreviato, spongioso-carnoso, fructu maturescente
sensim ad crassitiem validi pugni intumescente, pistillisque remotis cicatricibus irregularibus hexagonis
notato. Vulgo autem hæc hexagona singula respondent carpellis ternis intus sibi applicatis squamulis
nonnullis cinctis, unde intelligitur quemvis florem femineum ternis carpellis distinctis constare
squamulasque illas obtusiusculas rudimenta integumentorum floralium s. sepala esse exislimanda.
Carpella angulata, ad basin nonnihil constricta, superne crassiora, vertice oblique truncata et hic in
apiculum excentricum prominentia, substantiæ carnosæ fibris longitudinalibus tenerrimis lignosis
immixtæ, glabra, imâ basi in minutissimo loculamento ovulum unum fertile interdum duobus
abortivis perexiguis sociatum foventia. Ovulum basi loculamenti affixum, brevissime funiculatum,
anatropum, pressione carpellorum arctissime sibi applicatorum valde heteroideum, ut e jHg. 25-36
tab. 165 apparet. Stigma rimâ oblongâ, glutinosâ. Spadix fructifer nutans, 11-15 poll, diametro, e
carpellis creberrimis drupaceis 1-spermis conglobatus. Drupoe inæquales, turbinatæ, 4-6 poil,
longæ, irregulariter angulatæ, inferae compressæ et ex ochroleuco fuscæ, superne latiores castaneæ aut
nigro-fuscæ, in vertice rotundato umbone brevi crasso, in quem anguli sursum minus prominentes
convergunt; sarcocarpio crasso, exsucco, fungoso-fibroso, pallido ; putamine ovoideo-globoso, fibroso,
basi foramine pertuso, fusco. Nucleus cordiformis, obtusus, cavitatem putaminis replens ac latere
ventrali dissepimento incompleto ex illo intrante (quod fortasse raphe incrassata habendum ! ) sulco
latissimo exsculptus, furfure ochraceo facile detergibili obductus. Testa membranacea, arctissime
adnata, rufescenti-brunnea, vasis arcuatislaxe reticulata. Albumen durissimum, corneum, niveum
obsolete concentrice striatum, in medio cavitate oblongâ in transversali sectione lunulari exsculptum.
Embryon bàsilare, nobis non nisi statu germinante cognitum, quo pars ejus superior conica cavitatem
albuminis fere totam replet, inferior autem valde elongata et in exitii e semine constricta super
constrictionem vaginis aliquot supervolutis plumulam fovet, quod manifesto e sectione longitudinali
Embryi germinantis, in tab. 165. X . depicti, apparet. Ex illis vaginis plumulam tegentibus haec ilia
posteriorum s. exteriorum abbreviata, truncata, membranacea; interiores multo magis elongatæ,
crassiores, superne uno latere fissæ.
EXPLICATIO FIGURARUM.
Tab. 108. Vegetatio Nipoe fruticantis Wdrmb in regione paludosâ litori vicinâ.
Tab. 164. Variæ partes vegetationis et fruclificationis Nipoe fruticantis Wdrmb, inagn. nat.
A . Pars posterior rhacheos frondis segmentis deorsum decrescentibus. ■— B . Fragmentum partis superioris rhacheos
cum segmentis aliquot superne abscissis a tergo. — C. Aliud a latere ventrali. — D . Apex frondis. — E . Apex