mmmsma
XXVII.
DE QUIBUSDAM PALMIS DOMESTICIS.
Postquam tot Palmas ex Archipelago Indico hoe libro exploravimus, mirum sane videri posset, si quas
maxime vulgares easdemque utilissimas Divina numinis Providentia illis regionibus donayit, silentio
omitteremus. Multas, imo plerasque, d e quibus egimus, qui oras illas perlustrat nunquam videbit. Quotus
quisque enim paludes litoreas fere avias adibit, quas Nipa, Oncosperma, quædam Calami Species aliæque
incolunt, iu quarum viciniâ Corypha Gebanga et Saribus rotundifolius frondes giganteas late expandunt
aut densa nemora Palmis Sagi constant? — quæ loca et ob pestiferas in hac zonâ torridâ exhalaliones et
ob Crocodilos aliasque feras ibi degentes jure evitantur. Ac profecto paucis Europæis, qui in India orientali
péregrinantur, contingit, ut in inediterraneas earum insularum regiones penetrent, ubi quo propius ad
dltiores montes accédas, eo magis stirpiùm omnis formæ atque adeo Palmarum etiam augetur varietas. Hie
enim in primis Arecoe et Pinangoe, frequentiùs obviæ, elegantissimas formas exhibent et humiliores quoque
Palmæ, veluti Licualoe et Rhapis Species, frondibus flabelliformibus delectant oculos. Quid quod Palmæ
sociæ Zalaccoe, lôngis aculeis armatæ, ac Sagueri crassæ multisque epiphytis vestitæ pulcerrimo vegetationis
spectaculo, quod in montibus illis' admirari solemus, novam quandam gratiam præbent, quum horridiore
aspectu istarum Palmârum eo magis speciosissima aliarum stirpiùm conspiciatur elegantia, quarum longe
lateque ingens est varietas. In his referre sufficiat Bambusas elatas Musasque, frondium magnitudine
ac lætâ viriditate insignes, tam multas Scitamineas et incredibilem ilium numerum stirpiùm scandëntium
et epiphyticarum, quæ sertorum instar de arboribus dependent aut per fruticeta excurrunt : quæ omnia
coeli tropici in vegetationem- efficaciam declarant.
Qui, incola zonæ temperatæ, ubi vegetatio annuis temporum vicissitudinibus respondet ac lento certoque
cursu orbèm suum conficit, unquam istam vegetationem nullis anni temporibus astrictam vix ullis
evolutionis legibus obnoxiam, viderit, incredibile dictu est, quantum animo moveatur, autquam alte illucL
spectaculum menti inhæreat. Imprimis altitudinem et crassitiem multarum arborum suspicimus, quibus
jam locis duo vel tria millia pedum supra maris æquor elevatis gaudent. Quas cum varii frutices comitari
soleant, spatium superest, quo hic illic Palmæ excrescant, ut in illâ regione sylvosâ nonnullæ quoque
Pinangoe conspiciantur et Caryotoe, frondibus amplissimis duplicato-pinnatiseptis et caudicibus vastis
fasciculatis, qui de caudicibus strictis proceris dependent, jam procul insignes, Ac crebro etiam in Javâ
gignatur Palma ilia humilis segmentis frondium irregulari-sinuato-excisis, quant altero Vôlumine hujus
libri p. 110 diligentius descripsimus. At altioribus quoque locis illæ Palmæ aliæque invenirentur, nisi illic
tam densa essent convexa nemorum, ut radii solis, quibus ad crescendum iis Palmis opus est, plane
arceantur et perpétué ibi sint tenebræ, naturæ earum quam maxime contrariæ. Palmas enim universe non
adèo calore, quam luce delectari, notissima res est, quam adeo in sylvis illis intactis comprobatam videmus
ubi ingens copia Calamorum, Daemonoropum, Plectôcomiarum quoque, in aliarum Palmarum locum
succedunt, quæ ope caudicum centum et amplius pedes longorum ad lucerti nituntur et frondes suas super
altissimas arbores expandunt.