XXVI
DE NIPA.
De hac. stirpe tarn universe per totam Indiam aquosam, inde a Gange usque ad insulas Luzones, dispersä
quaedam animadversa, quse ad rectam ejus pro hodierno discipline statu scientiam valere possint, in hoc
potissimum libro dicere constitui. Neque enim ita existimandum est, quasi de planta locis paludosis illorum
litorum perquam vulgari nihil amplius observandum superesset. Imo vero contrarium ejus vel inde apparet,
quod summi nostrae aetatis botanici de naturali ejus affinitate dubitant et adhuc sub judice lis est, utrum ad
Palmas, an ad Pandaneas sit referenda. Quodprofecto fieri non poterat, nisi aut plante hujus evolutio et
omnino tota natura non rite cognita esset, aut Palmarum Pandanearumque familie, non certis terminis
descripte, ita inter se commixte forent, ut quasi naturalis earum esset cognatio. Huic sententie accederem
nisi natura ipsa Palmas Pandaneasque tolä vegetatione naturales sed inter se diversas familias esse
ostenderet, ut adeo vis ei afferenda esset, si eas conjungere veiles, aut naturalibus illis familiis socias
adderes, queuniversä indole ab iis differunt. Hec simplex ratio sufScit, ut intelligatur Nipam non ad
Pandaneas esse referendam , cum tota ejus vegetatio tarn manifesto Palmarum naturam declaret, ut qui
unquam eam crescentem viderit, statim Palmam esse agnoscat. Neque magis Pandaneis annumerandas
esse W ettiniam Poepp., Phytelephantem et Carludoviciam Ruiz et Pav. , aut Cyclanlhum Poit. , mihi
certe persuasum est; quarum priores dum Palmarum, Carludomcia vero et Cyclanthus Aroidearum
magis naturam semulari videntur.
Quod si generationis organa Nipce et ceterarum Palmarum aliquatenus differunt, hoc tarnen discrimen
non est tanti, ut propterea a Palmis sejungatur, cum praesertim tarn habitu, quam fruclu et seminum
germinatione, plane iis similis sit. Illud florum discrimen, quod in masculis staminibus unitis antherisque
extus dehiscentibus, in femineis vero defectu integumentorum floralium cernitur, non aliam vim habet,
quam ut typus peculiaris cujusdam Sectionis Palmarum habeatur. Etenim connata stamina in Palmis satis
vulgaria sunt,, licet non eo gradu atque in Nipd, cujus filamenta tota longitudine intime unita sunt. Hinc
antherae extrorsum spectant, qui situs sane in Palmis abnormalis est habenda, tametsi rara ejus sunt
exempla, ut in Genere Rhapi Linn. Fit. Florum yero femineorum abnormitas in nullä quidem Palma
spectatur, sed tarnen magis evolutioni turbata? tegumentorum floralium, quam defectui eorum videtur
tribuenda. Etenim quotidie videmus, si in corpore organico, veluti in florc, unum quoddam organum
praeter modujn evolvitur, aliorum hinc evolutionem non tantum retardari, sed ea saepe tanlum non prorsus
eyanescere. Sic ex. gr. in floribus masculis multarum Palmarum, tametsi natura earum ad efformandum
pistillum fertur, hujus tarnen evolutionem deinde reprimi videmus, quoniam organa mascula in primis
efformantur; atque eädem ratione in floribus femineis ejusdem plantae rudimentum organorum masculorum,
quod adest, quo citius praecipuum eorum organum, pistillum, evolvitur, eo facilius aboritur. Hoc si ad
spadicem femineum Nipce refertur , pistilla super axem communem congregata volumine suo jam inde ab
initio prae ceteris partibus accessoriis florum mire evoluta esse cernimus. Hae enim, scilicet tegumenta
floralia florum femineorum, quae propter exiguitatem adhuc plane neglectae fuerunt, quemadmodum verus
ui. 19