Habit. In montanis saxosis Moluccarum, fortasse etiam Philippinarum, necdum in Java reperta, siquidem planta C. equestris
WitLD. crédita cum frondibus nunquam in cirrhum protractis, turn fructibus ellipsoideis multo majoribus satis est
diversa. Nobis, ut Willdebow V. C., hæc Species ex Rnsiwno tantum innotuit, cujus igitur descriptioùem solam sequi
debemus, itaque Rottang Cawà tab. ïïl.fig . 1. excludimus, quod ipse Rdmphips hancSpeciem diversam esse ait. Quem-
* admodum vero utraque Species diligentiori examine indiget, idem de crassissimâ ilia Rottang Tsjavoni dicendum,
quæ, Rivfmo auctore, in multis parvis insulis, a statione navium Bataviæ septentrionem versus sitis, in his in insula
Cirksee, crescit. A C. equestri hæc jam crassitie caudicis distinguitur, neque earn, ob maritimum habitandi locum, ad
C. (equestrem) javanensem nostrum, qui sylvas montanas incolit, referre audeo. Ex infimâ parte caudicis C. equestris,
trium quatuorve pedum longitudine, in Amboinâ flagella equestria, et e tenuiori parte, cum integra turn fissa, varium
opus ligatorium et textorium paratur. Segmentis autem frondium utuntur, ut panem ex Sago, qui Cana dicitur, in iis
coquant.
Descr. Rhizoma oblongum, crassum, subnodosum, fibris radicalibus plurimis fasciculatis nigrescentibus
rigidissimis obsessus. Planta primo fruticem elatum Palmæ Sagi novelli instar ex cbmpluribus
frondibus congestis erectis 5-6 ped. longis sistens, in quo rhachies vix parvum digitum crassse (qui
rami Rumph.) inferne paucis aculeis brevibus rectis firmis armatæ. Caudex e centro frondium illarum
radicalium sensim emorientium ad 15-20 pluresve orgyias elongatus, inferne crassior et prostratus,
ad nodos sæpe radicans, deinde in arbores ascendens, æqualis, crassitie pennæ cygneæ majoris,
vaginis denudatus, superne quâ frondes alternas emittit sensim ad parvi digiti crassitiem aut magis
etiam incrassatus et illic vaginis aculeatis vestitus. Frondes ultra 3 ped., petiolatse, petiolo teretiusculo
ad rhachin supra binis aciebus angustis præditâ dense aculeolatâ apice in appendicem 3-4 ped. longam
uncis minutis dense armatam attenuatâ. Segmenta alterna aut, fide iconis, non raro per greges inter-
ruptos disposita, 7-10 poll., 2 -2 £ poll. lata, in acumen firmum desinentia, tenuia, rigida, nigro-
viridia, glabra, in nervis supra setifera. Spadices ex alis frondium, solitarii, ped., quorum pedun-
culus (pars posterior Rumph.) ferme pedalis, dimidiâ parte inferiore ex tereti applanatus, vix dimidium
digiti latus, ad angulos obtusos subaculeatus, dimidiâ parte superiore ( nisi fallor, internodiorum
rhacheos instar, spathâ tubulosâ cinctâ) crassior, minorem digitum adæquans, magis teretiusculus ac
plane aculeatus; rhacheos internodia supra ortum ramorum vix festucam crassa et glabra, supra
crassiora ac dense aculeata. Rami 4-5, altérai, fere spithamam inter sc remoti; inferiores in 12-15
spicas recurvas distichas fructiferas divisi. Fructus pisi magnitudine, aliarum instar Specierum
eleganter loricati, apiculo duro coronati, sordide lutescentes, siccitate pallentes, nucleum durum ac
nigrum, fete stercoris murini instar, continentes.
23. CALAMUS ( EQU est er ) JAVENSIS. T ab. 137. D.
C. caudice scandente tenui; frondibus subsessilibus non cirrhiferis ad orificium vagi-
narum setoso-barbatis ; segmentis paucis (utroque latere 5 - ad 6- rarissime 8- nis) lanceolatis
acuminatis trinerviis apice setuloso-ciliatis, extimis connatis; aculeis vaginarum sparsis
rectiusculis patentibus ancipitibus, rhachium recurvis; spadicibus elongatis laxe panicu-
latis pendulis parce aculeatis ; fructibus ellipsoideis mucronatis (semipollicaribus)..
Calamus eguestris Bl . (haud Willd. !) in Roem. et Schult. Syst. V eg. F IL 2. p . 1330. 11 (ut in ceteris
quod ad solam plantam javanicam ! ). — Mart. Gen. et Sp. Palm. p. 203. 1. tab. 113. 128F*P'
Kunth. Enum. Plant. I I I. p . 204. 1.
IIo o y (s. Hooëh) Ornas s. H. Ommas montanorum Javæ occidentalis.
ß .fi rm u s : aculeis vaginarum magis approximatis latioribus supra convexioribus; frondium
segmentis lato-lanceolatis ; pedunculo elongato binis trinisve spathis aculeatis (in a.
unâ tantummodo spatbâ inermi aut superne modo parce aculeatâ vaginato).
y . tetrastichus : aculeis vaginarum confertis e basi supra nodosâ complanatis subulatis ;
frondium segmentis elliptico-lanceolatis ; pedunculo elongato duabus ad quatuor spathis
aculeatis cincto.
Calamus tetrastichus tab. 153.
Habit. In montanis uvidis Javæ frequens inter 800 et 5000 ped. supra maris superficiem; in Sumatra etiam, sed minus
frequentér invenitur, et postrema ex Borneo allata est Varietas, Specie fortasse diversa, quod præcipue fructuum, qui
nobis incogniti, exploratione indagandum. Hie autem Calamus quum magnitudine segmentorum frondium admodura
varius sit, floresque spadicis masculi distiche, fertilis autem tetrastiche sint dispositi, facile in earn errorem quis
ducatur, ut iis characteribus Species superstruat, quæ servari nequeant. A genuino C. equestri Wield. ex Moluccis,
quocum ante a me et aliis confusus fuit, satis eo distinguitur, quod frondium rhachis nunquam supra segmenta in
appendicem aculeatam protrahitur, sed segmenta ejus extima semper ultra dimidium sunt connata. Hæc Palma unum
tenuissimum, sed simul maxime flexile genus Rottang præbet, quo multum ad quævis Uganda et nectenda utuntur.
Quandoquidem in libro V. Cl. Martios optime depicta est, nonnisi analysin partium fructificationis exhibui.
Descr. Caudices e rhizomate ramoso procurrente flexuoso obsolete annulato fasco lignoso fibris radicalibus
densis ramosis obsesso plurimi, ad 30-50 ped. elongati, flexuosi, scandentes, deorsum denudati, vix
calami scriptorii crassitie, teretiusculi, glabri, ex olivaceo-flavescentes, parte superiore vaginis frondium
aculeatis circumvolutà pennæ cygneæ ad digit! minoris usque crassitie, basin versus incrassati
et nonnullis cicatricibus annularibus approximatis superne magis inter se remotis ex delapsis frondium
vaginis notati. Frondes terminales, alternæ, erecto-patentes, 1 - 1 1 ped., fere ad vaginas usque
foliosæ, hinc subsessiles, radicales vero petiolo satis longo teretiusculo longitudinaliter stria to supra 1
canaliculato in dorso aculeato instructæ, — omnes apice non cirrhiferæ, sed constanter segmentis
duobus connatis terminatæ. Faginoe caudici arcte circumvolutæ, cylindricæ, longitudinaliter striatæ,
pallide virentes, glabræ, aculeis sparsis ancipitibus subulatis supra nonnihil convexis rectiusculis
horizontaliter patentibus -|~3 lin. longis apice fuscis villoque ochrascente tandem detergibili ciliatis
armatæ, substantia firmâ sublignosâ, apice supra ortum rhacheos in ochream semipollicarem oblique
truncatam scarioso-coriaceam fuscam uno latere tandem fissam extus et ad orificium villo setisque
pallide fuscescentibus barbatam porrectæ. Rhachis gracilis, crassitie pennæ gallinaceæ, recta, subtri-
gona, furfure squamuloso fusco tandem déliquescente obsessa, supra inermis, dorso munita aculeis
frequentibus 1-2 lineis longis sparsis solitariis v. subinde binis ternisve confluentibus conico-subulatis
leniter recurvis apice fuscis. Segmenta erecto-patentia v. patentissima, parium plerumque quinque
absque terminali, modo opposita et subæquidistantia, modo infima summaque opposita et intermedia
irregulariter approximata, lanceolata v. oblongo-lanceolata, cuspidata, basi acuta, plieato-nervosa,
tribus nervis primariis supra prominentibus et 6-8 secundariis tenuioribus , in margine superne
rarius supra in nervis fortioribus setis fuscis sursum appressis deciduis, substantiâ tenui subchartaceâ,
glabra, nitida, venulis transversis firmata, ad imam basin furfure fusco squamuloso tandem déliquescente
aspersa; inferiora omnium minora, 2 - 3 - | poll., circiter poil, lata, reflexa; media 4 -7 poil.,
1 -2 lata; summa 7 -8 poll., 2 ^ -3 ^ poll, lata, e binis segmentis ultra mediuni connatis. Spadices
polygamo-dioici, ut in alio caudice flores masculi perfecti, in alio feminei masculis plerumque non
rite evolutis sociati inveniantur, ex alis superiorum frondium emersi solitarii, graciles, inferne erecti,
superne nu tantes, 1 ^ -5 -j ped. longi, laxe ramosi, haud raro in lora tenuia simplicissima debilia
sordide purpurea vaginis raris remotissimis tubulosis arcte circumnexa et maxime apicem attenuatum
versus aculeis crebris retrorsum recurvis munita mutali. Pedunculus lororum instar imâ ventre
vaginæ frondis longitudinaliter adnatus, superne spithamam vel amplius distinctus, crassitie pennam
gallinaceam adaequans, tereti-compressus, unispathatus, subinermis, in rhachin alternatim ramosam
spathis remotissimis vaginatam aculeolis sparsis uncinatis fuscis vulgo obsessam continuatus. Spathoe
rhacheos internodiis breviores, tubulosæ, arctæ, sursum nonnihil ampliatæ, dorso apicem versus
leniter carinatæ, coriaceæ, glabræ, sordide purpurascentes, ore hinc in acumen breve scariosum
sctoso-laceratum productæ, latere ventrali tandem fissæ, vulgo aculeis sparsis aduncis sursum magis
approximatis armatæ; pedunculares 5-6 poil., compressée; superiores sensim ad i j - i poil, decres-
centes. Rami duo ad sex, distantes, primo erecti, deinde patentissimi ; inferiores 5-7 poil., spicis 5-8
simplicibus (vel in spadice masculo spicâ infimâ subinde in spicas 2-5 divisâ) ; superiores breviores,
in pauciores spicas divisi, supremi vero simplicem plerumque v. conjugatam spicam sistentes; rhachis
eorum gracilis, subflexuosa, intus plana, extus convexa, sub singulis spicis spathâ secundariâ arctâ.
tubulosâ intus applanatâ 2-8 lin. longâ glabrâ inermi v. redunco-aculeolatâ ad orificium oblique
truncatum subeiliatà munita, apice rhacheos primariæ instar sæpe in appendicem filiformem compres-
sam rectam .dorso aculeolatam protracta. Spicoe 1 ^ -3 poil., alternæ, sessiles, horizontaliter dlsti—
cheque patentes, rectæ vel paululum recurvæ ; masculoe distiche florigeræ; femineoe statu virginali
subtetrastichæ, peractâ vero fecundalione lapsu florum masculorum ex eâdem quâ feminei spathellulâ
ortorum similiter subdislichæ. Spathellulce rhachi spicarum perfoliatim adnatæ, approximatæ,